'virtus' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 31000 hits      Show next 500

1Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0464A (auctor c.945–1004)
quae virtus virginitatis cum in humilitate solidatur, singularis meriti recompensatione donabitur, quia Deus repromittit virginibus quod sequantur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4); hac virtute sanctimonialium decoratur venerabile collegium, hanc se gaudent multi per omnes viriles ordines promeruisse in gremio suae matris Ecclesiae.
2Abbo Floriacensis, Carmen acrostichum, 139; (auctor c.945–1004)
OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TV CEDE COTURNO Te felix atavis quoT coelo sidera lucenT Te dominum sibi Saxo Tulit, et Roma notaviT Orbis et ipse capit, solO contentus alumnO Virtutum titulis et Vir cognosceris actV Ac domitor patriae pAcis sectator in aulA Lumen ubique micans iubar Lucendo velut soL Ergo Dei sOlita reddEntur sanCta benignE Nec deeriT virtus omNis, qua grAtia culmeN Scandit eT occultiS - - - - vEnia causiS Certe nos Omnes tibi Caesar neScius et nunC Austrasios quae terra mAnet cereAlis opimA Et foecunda secu pollEt satis ubeRe glebaE Summis cara viriS ac saevis plena coloniS A patris imperio nonAbsit ismaelithA Rexit cum solers et Regnans induperatoR Nunc Auguste tuum poNam venerabile nomeN OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TV CEDE COTVRNO Solus enim regnans abSens, o Caesaris haereS Totus avo similis, si Te nova vita resignaT Rex fuit ille potens Romanae legis amatoR Omne decus patriae soliO prognatus avitO Tempora pacis erant, Tali dum iure vigereT Vir tantus quem sic dVxi describere versV Cur ergo nAtale tuum, Cur contrAhis et nunC Exulis in Bellis defErs pia deBita pompaE Dum vates Bonus opto Dari miraBilis istuD Expandes Opus, ipse mEum tractAbilis indE Caesar ut invictis sCuto minutuS et ex hoC Omnibus utilior, mirO datus ante triumphO Terribilis clemens tuTo diademate risiT Vultus avi patrisque tVi praeclarus amictV Rursus uterque fuit diRo sub tempore VictoR Nunc unum vivens digNum cum patre vocameN OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TU CEDE COTURNO
3Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0423A (auctor c.945–1004)
Direxi etiam duo vascula Manzerina, in quibus anaglypho opere continentur Charitas et Ethica; quarum altera, id est Charitas, utraque manu Vetus et Novum Testamentum praefert per singula epithemata, Ethica alis suis complectitur historiam et allegoriam: ita ut utraque virtus, Charitas scilicet ac Ethica, quatuor virtutes per singula vasculorum ora exclusoris opere praetendant.
4Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0747C (auctor fl. 923)
( Ad oram cod., Vox URBIS.) « Me quis poterat defendere, primas Hic nisi Germanus, virtus et amor meus omnis?
5Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0752B (auctor fl. 923)
Subsidium Karoli, virtus, spes, hic in Odonem; Cuius ad obtutus audacia non tamen umquam Applicuit; verum nihil id requiei fuit illi.
6Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0761 (auctor fl. 923)
Praeterea cum quis noxam clandestinat antro [inferno], Cespitat atque coagmentat [constringit] si crimina virtus, Communit mentem, coalescens [crescit] comiter eius Pectoris in portu clandestina nam cluit [pollet viget] illic Clancule, non constare diu tamen ipsa valebit [virtus] Clancula, teste Tonante super [desuper] sacrata per ora [per evangelistas] Cum videas astum [astutiam] pessumdare [damnare] saecla nefandum, Immo clientelae [familiaritatis] tutor [servator] Domini velut haeres Hic maneas [in hac vita], clivos [ascensus, colles] virtutum quatinus almos Scandere, concinnas [breviter et ornate compositas] ΘΗΟ [deo] tu clangere [personare] laudes Nomine sistenti ternis [s. personis] valeas modo soli [solummodo uni] Magestate tamen nutu [potestate] doxaque [gloria] perhenni, Quam pariter tecum teneam tu clerice poscas.
7Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1315C
Per III quadragesimas superaddat aliquid prout virtus admiserit, semper ex intimo corde defleat culpam suam.
8Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0016A (auctor fl. 1150)
Nonne videtur tibi artifex iste in apothecam hanc descendisse, quando dictum est Mariae ab angelo: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) . Ibi artifex iste hoc unguentum confecit, quando Filius Dei totum suscepit quod erat hominis, et assumptae naturae plenitudo divinitatis corporaliter se infudit.
9Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0017A (auctor fl. 1150)
Antidotum vero quod contra venena datur, est illud singulare vitiorum remedium, scilicet virtus humilitatis.
10Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0029B (auctor fl. 1150)
In myrrha, quae amara est, patientia tribulationum: in gutta, quae dolores lenit et inflaturas sedat, virtus humilitatis: in cassia, quae in aquosis crescit locis et in altum surgit, desideria sanctae devotionis figurantur.
11Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0039C (auctor fl. 1150)
An non vere caecus qui ait: Cor meum conturbatum est, dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum (Psal. XXXVII) Similiter et aridus qui dixit: Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui (Psal. CI) . Et alibi de claudis dicitur: Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis (Psal. XVII) . Et caeci quidem ignorando Deum, claudi per defectum bonorum operum, aridi sine humore virtutum.
12Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0051A (auctor fl. 1150)
Flores vero de quibus mel istud extractum est fuerunt opera Dei, quae operatus est ab initio, ut notum faceret potentiam suam: sempiterna siquidem Dei virtus et divinitas, quae in se aeterna est, mundo quodammodo germinavit sub lege naturali, dum velut aurora quadam consurgente, tantum in creaturis vestigia Deitatis modica apparebant.
13Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0067D (auctor fl. 1150)
Unde volenti vitam aeternam possidere, primum mandatum dilectionis insinuatum est a Domino, cum dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et tota anima tua, tota virtute tua, et tota mente tua (Deut. VI) . Haec inquit Dominus, fac et vives (Luc. X) . Vide quomodo in his vita, cor, anima, virtus, mens quatuor sunt: Et corde quidem de peccatis conterimur, anima vivificamur, virtute exercemur, mente sursum elevamur.
14Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069C (auctor fl. 1150)
Volumus vobis exemplum proponere, si forte persuadeat memoria similitudinis quod non potest virtus imbecillis orationis.
15Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0072D (auctor fl. 1150)
Sicut enim humilitas proprie virtus Christi, ita superbia vitium diaboli.
16Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0072D (auctor fl. 1150)
In purgandis ergo vitiis cogitationum necesse est ut anima vigilet, eo quod in puritate conscientiae vita et fructus exterioris operis consistat: quia sicut a radice procedit virtus totius arboris, sic a cogitatione virtus boni operis.
17Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0073B (auctor fl. 1150)
non quin et opere et sermone Deo confiteamur, sed quia in cogitatione virtus utriusque illorum consistit.
18Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0075B (auctor fl. 1150)
Vitreae vero sunt quaedam spiritales, utpote virtus charitatis, per quam se infundit lux remissionis peccatorum.
19Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0094C (auctor fl. 1150)
Et quidem geminus est decor animae, quem homo Deo suo offerre debet, videlicet innocentia a vitiis, et virtus humilitatis.
20Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0096B (auctor fl. 1150)
Sicut enim oleum olivarum ad usum triplicem se extendit, quia dolores mitigat, corpora pascit, et ardet in templo Dei: sic et spiritaliter virtus pietatis ad tria se habet.
21Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0115D (auctor fl. 1150)
Secundum autoritates Scripturarum triplex vestimentum distinguere possumus, videlicet vestimentum cilicinum, de quo legitur: quia rex Ninivae indutus est sacco (Ionae III) : Vestimentum nuptiale, sicut in Evangelio de quodam dicitur: Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? (Matth. XXII.) Vestimentum iocunditatis, sicut de Iudith legitur: quia exuit se vestibus viduitatis suae, et induit sese vestimentis iocunditatis suae (Iudith. X) . Est ergo vestimentum cilicinum, dolor contritionis: vestimentum nuptiale, virtus charitatis: vestimentum iocunditatis, gravitas exterioris conversationis.
22Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0120A (auctor fl. 1150)
Unde Propheta virgam virtutis eius eam appellat (Psal. CIX) : quia ipse Filius, qui est Dei virtus et Dei sapientia, sicut flos de virga, sic de beatae Virginis natura secundum carnem processit.
23Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0120C (auctor fl. 1150)
Quoniam ergo beata Dei Genitrix ab hac ponderositate peccati Spiritus sancti virtute liberata est, recte per gracilitatem virgae puritas innocentiae eius intelligitur: cuius caro sic purificata per prophetam nubes levis appellatur, cum dicit: Ecce Dominus ascendit super nubem levem (Isa. IX) . In virgae autem flexibilitate, virtus obedientiae accipitur, quam in Maria invenies ubi dicit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum (Luc. I) . Disce, o radix peccatrix, favilla ignis aeterni, disce, inquam, exemplo Mariae Deo humiliari, et esse subiecta omni humanae creaturae propter Deum!
24Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0124B (auctor fl. 1150)
Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) . Hodiernae diei solennitas, fratres dilectissimi, Dominicae Annuntiationis vocabulo honoratur, quia salutis nostrae exordia hodie beatae Virgini creduntur denuntiata.
25Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0126A (auctor fl. 1150)
Et calidum siquidem fuit, ardor sive desiderium coelestium: siccum vero fuit virtus castitatis, sive virginitatis propositum.
26Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0126B (auctor fl. 1150)
Unde etiam subiungitur: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi.
27Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0126B (auctor fl. 1150)
Sed si virtutem Altissimi Christum (qui, iuxta Apostolum, est Dei virtus et Dei sapientia) appellamus, cum ipse Dei Filius lux inaccessibilis, sol iustitiae, lucifer sive stella matutina appelletur, videtur potius debuisse dixisse: Virtus Altissimi illucebit tibi, quam obumbrabit: cum ea quae sunt lucida, magis claritatem quam umbram praestare soleant.
28Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0126C (auctor fl. 1150)
A simili attende qualiter virtus Altissimi obumbravit beatae Virgini.
29Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0127A (auctor fl. 1150)
An non similiter in illa obumbratione, quam facit virtus Altissimi ut his occasio sit periculi, aliis causa salutis?
30Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0127B (auctor fl. 1150)
Quia melius est viam veritatis non agnoscere, quam agnitae veritati studiis et operibus pravis contraire (II Petr. II) . Quos enim significant alios nisi fratres Ioseph, qui ab eo frumento accepto, pecuniam, quam dare debuerant, et praeterea scyphum argenteum, in quo dominus terrae augurari solebat, in saccis suis inclusos retulerunt? (Gen. XLIV.) Nomine quippe frumenti, eucharistiae caeterorumque sacramentorum virtus accipitur, ut ibi: Cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos (Psal. LXXX) . Pecunia vero ipsa, sunt Dei dona, quibus ipsius beneficia, quae in unitate percipiunt Ecclesiae, recompensare debent; et scyphus argenteus in quo augurari solet Ioseph, nitor est divini eloquii, in quo praemia iustorum, poenas malorum futuras praedicit.
31Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0130C (auctor fl. 1150)
Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I) . Verbum quod audistis, fratres charissimi, Dominicae annunciationis continet historiam, in qua Verbum, quod erat in principio apud Deum, venturum in carne annunciatur, sicut Ioannes dicit: Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Ioan. I) . Ipsum est illud verbum abbreviatum, quod fecit Dominus super terram, imo vere brevissimum.
32Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0131C (auctor fl. 1150)
Non enim ligno salutem opto, quam habere non potest, sed oro ut virtus crucis mihi salutem operetur.
33Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0134C (auctor fl. 1150)
Sequitur: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi.
34Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0134C (auctor fl. 1150)
Virtutem hoc in loco accipe, de qua Psalmis a dicit: Notam fecisti in populis virtutem tuam, redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Iacob et Ioseph (Psal. LXXVI) . Et de qua Apostolus dicit: Christus est Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. I) . Haec ergo virtus Altissimi, quo Christus est, obumbravit quondam filiis illis nequam, populum loquor Iudaeorum, obumbravit beatae Virgini, obumbravit etiam nobis.
35Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0150A (auctor fl. 1150)
Quoniam et si propheta potens in opere et sermone diceretur, non hoc divinae potentiae, sed meritis virtutum sancti viri putabant adscribendum. (Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II) . Tandem in passione liber iste apertus est, et sempiterna virtus et divinitas, quae latebat in homine, foras erumpere coepit, quando creaturae Creatoris sui senserunt imperium, et petrae scissae sunt, terra contremuit, velum templi scissum est a summo usque deorsum.
36Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0168A (auctor fl. 1150)
Iste est cibus religiosorum, qui propria voluntate ad sustinendam famem et sitim, frigus et nuditatem, vigilias aliosque labores plurimos in claustrali carcere seipsos sepelierunt, Quae enim virtus hominis ad haec toleranda sufficeret, nisi gratia divinae consolationis roboraret hominem interiorem?
37Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0181A (auctor fl. 1150)
Sphaerulae quae sunt in candelabro volubiles sunt, et rotundam formam habent, et significant simplices claustrales qui praelatorum suorum reguntur imperio, salubre sibi aestimantes quicquid virtus obedientiae iusserit, faciendum.
38Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0228A (auctor fl. 1150)
Sacerdos siquidem legalis octo ornamentorum generibus in figuram virtutum utebatur: quae erant foeminalia, tunica byssina, baltheus, tunica hyacinthina, superhumerale, rationale, cidaris, et lamina aurea (Exod. XXVIII) . In foeminalibus ergo significata est munditia carnis, in tunica byssina munditia mentis, in baltheo quo vestes stringuntur, utriusque custodia, in tunica hyacinthina virtus contemplationis, insuper humerali fortitudo boni operis, in rationali, quod erat ornamentum pectoris, discretio scientiae, in cidari, qua caput tegebatur, regimen quinque sensuum, qui praecipue in capite sedem habent, in lamina aurea, quae imminebat fronti memoria sive crux Dominicae passionis, ut sacerdos nihil agat per contentionem vel inanem gloriam, sed omnia eius opera in nomine Domini fiant.
39Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0229C (auctor fl. 1150)
Nec ad hoc opus consummandum sapientem aliquem, sed ipsam sapientiam, quae est Verbum Patris, virtus et fortitudo, direxit, ut verbum operetur velociter, fortitudo, sapientia eleganter.
40Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0236D (auctor fl. 1150)
Pro vitio virtus crimina saepe tulit. (OVID.) In omni ergo sacrificio tuo sal offeras, hoc est discretionem habeas, sicut praecipit tibi Dominus (Levit. II) , ne si onera importabilia alligaveris citius oneri succumbas: aut si inutiles collegeris lentiscas, et desidiosus fias sicut in Apocalypsi legitur: Utinam calidus esses, aut frigidus: sed quia neque calidus es neque frigidus, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III) . Post discretionem sequitur devotio in oratione, compassio in proximi infirmitate, devotio quantum ad Deum, compassio quantum ad proximum, mansuetudo quantum ad te ipsum.
41Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0244C (auctor fl. 1150)
Potest etiam per sanguinem Agni intelligi virtus passionis Christi cum dicitur: Laverunt stolas suas in sanguine Agni.
42Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0252D (auctor fl. 1150)
In fossa ergo ubi eiecta humo in unum tenditur, virtus figuratur humilitatis, sicut per Isaiam dicitur: Ingredere petram, abscondere in fossa a facie furoris Domini, et a gloria maiestatis eius (Isa. II) . In flumine, quod in latum se diffundit, latitudo studiosae bonae operationis intelligitur, sicut Iob dicit: Qui scrutatur profunda fluviorum, et abscondita in lucem producit (Iob XXVIII) . Muri firmitas, integritas virginitatis, sicut in Ezechiele: Vidi, inquit, et ecce murus in circuitu domus undique (Ezech. XL) , cuius domus, nisi illius quam supra castrum appellavimus: sicut enim Dei virtus virginalem aulam introivit quo murum castitatis eius non effregit.
43Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0269C (auctor fl. 1150)
Umbra illius platani nihil aliud confidentius accipitur, quam incarnatio Verbi de qua dicitur: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I.) . Si enim umbrae naturam enucleatius inspiciamus, ex lumine et corpore efficitur.
44Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0270B (auctor fl. 1150)
Licet ergo in hoc firmamento visibili et ornatu eius nobis occurrat multa materia laudis, tamen verba quae praemisimus ad firmamentum spiritale, et luminaria spiritalia, in quibus magis elucet Dei virtus et Dei sapientia, libet convertere, ut et festivitati hodiernae magis congruant et proficiant devotione.
45Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141; (auctor 947-1030)
Est animae virtus potior quam corporis ulla.
46Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0773 (auctor 947-1030)
Regula si stabilis divum permanserit ista (18), Disciplina, vigor, virtus, mox et decor omnis Ecclesiae fulgor pauco sub tempore verget.
47Adalbero Laudunensis, Carmen ad Rotbertum regem Francorum, 141, 0785 (auctor 947-1030)
Non meritis concedo meis; sed laude perenni Gloria, laus, et honos, virtus sit cuncta regenti; Poplitibus flexis supplex quem semper adoro, Ut nobis liceat leges servare paternas (127).
48Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 9, 25; 4 (opus 1158-1170)
Tanta enim in eo virtus fuit patientie et conpositio eloquentie, tanta integritas castitatis tantaque perfectio et dulcedo caritatis, tanta humilitatis magnitudo et indefessi laboris fortitudo, ut numquam frangeretur adversitatibus, numquam extolleretur prosperitatibus, ut semper unus idem in uno spiritu dei semper appararet et sale omnimode sapientie conditus nulli hominum aliquando gravis existeret.
49Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 31, 96; 3 (opus 1158-1170)
Cum hec virtus altissimi sancta Walpurga orante intra cubiculum ostenderetur, pater et mater puelle cum universa familia domus circa fodiendum sepulchrum et circa paraturas, que defunctis exhiberi solent, hac et illac discurrentes lamentabili dolore cruciabantur.
50Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917A (auctor fl. 964)
Cum igitur de plurimis virtutibus te admonere desiderem, primum cum Paulo apostolo hortor, ut charitatis virtutem ante omnia habere studeas: quia sicut panis omnibus cibis melior est, ita charitas omnes antecellit virtutes, et sicut sine pane mensa efficitur inops, ita sine charitate nulla proficit virtus.
51Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917C (auctor fl. 964)
Humilitas namque eximia virtus est: haec de terrenis hominibus facit coelestes; per hanc diabolus superatur, per hanc eius laquei vitantur.
52Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917D (auctor fl. 964)
Igitur quam magna virtus sit humilitas, Marci etiam monachi vita insinuat, quem dicunt etiam in iuventute valde fuisse mansuetum, humilem ac sapientem, et pro eiusmodi virtutibus tam dicunt Deo fuisse amabilem, ut dum ad Dominicum corpus accederet, angelus ei sacramenta praeberet.
53Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917D (auctor fl. 964)
Abbas etiam Daniel miraculum narrat per quod virtus humilitatis declaratur.
54Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0918D (auctor fl. 964)
Et quia hactenus de charitate et humilitate dictum est, restat ut solerter attendas qualis sit obedientiae virtus.
55Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0918D (auctor fl. 964)
Ut autem quam magna sit haec virtus agnoscas, miraculum tibi ad memoriam revocabo.
56Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0919B (auctor fl. 964)
Hoc ergo miraculum hortor ut memoriae tradas et ut semper obedientiae virtutem ante oculos habeas, quia sicut illo tempore illius monachi obedientia exstinxit ignem fornacis, sic et modo si fueris obediens, ipsa virtus in corde tuo ignem vitiorum exstinguet; et si hic ignis vitiorum exstinctus fuerit in te, nequaquam post mortem in ignem descendes aeternum, sed ad coelestem gloriam sine fine manentem.
57Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0919B (auctor fl. 964)
Ergo ama obedientiam, dilige obedientiam, quia magna virtus est.
58Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0920A (auctor fl. 964)
Sed iam tempus est ut post trium virtutum doctrinam vigilanter attendas, quanta sit virtus continentiae, et quod continentia non solum in cibo et potu, sed etiam in locutione et in somno ac vestitu.
59Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0920A (auctor fl. 964)
Ne igitur tam gravis videatur continentiae virtus, miraculum hic inseram, quod in Tripartita historia legi.
60Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0920C (auctor fl. 964)
Huius vero sanctissimi monachi continentiam tibi scripsi, ne ipsa tibi virtus gravis videretur, ut cognosceres quantum ab antiquis vel modernis quibusdam Patribus distemus.
61Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0922D (auctor fl. 964)
Ut ergo tibi virtus taciturnitatis placeat, audi adhuc, quid Zacharias de ipsa interrogatus respondeat: dixit abbas Pastor, quia interrogavit Moyses fratrem Zachariam dicens, quid vides?
62Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0924D (auctor fl. 964)
Discretio vero magna virtus est, quia per ipsam mala declinantur, et bona servantur.
63Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0925C (auctor fl. 964)
Et quia compunctio est in omni opere necessaria, commendanda est etiam ipsa virtus, quatenus mortificationi iungatur compunctio.
64Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0925D (auctor fl. 964)
Magna enim virtus compunctio, de qua in vita patrum scriptum est: Frater interrogavit alium senem dicens: Pater, quid faciemus?
65Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0927D (auctor fl. 964)
Manifestum est igitur, credo, prudentiae tuae, quam magna sit virtus discretionis [compunctionis], per quam peccata delentur, virtutes acquiruntur.
66Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0928B (auctor fl. 964)
Et quia tibi iam manifestata est compunctionis virtus, restat ut modus orandi pandatur.
67Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0929C (auctor fl. 964)
Oratio vero iuncta compunctioni magna est virtus.
68Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0930A (auctor fl. 964)
Contra odium vero charitas virtus assumenda est.
69Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0933B (auctor fl. 964)
Qui postquam cognovit, quod salubre illi fuisset illud flagellum, dixit: Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (Ibid., 9).
70Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0933C (auctor fl. 964)
Quarto modo Deus hominem flagellat, ut sua virtus, vel factorum suorum meritum demonstretur, sic de caeco nato ipse in Evangelio Dominus dixit: Neque hic peccavit, neque parentes eius, ut caecus nasceretur, sed ut clarificetur Filius Dei per eum (Ioan. IX, 3).
71Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0933C (auctor fl. 964)
His verbis aperte demonstrat, quod ideo caecus natus fuerit, ut a Deo illuminaretur, ac per hoc virtus divinitatis manifestaretur.
72Adamnanus Hiiensis, De locis sanctis, 88, 0796A
Idem ipse est Dei virtus et Dei sapientia, qui et de Bethlehemitica illa petra aquam eduxit, eiusque lacunam plenam semper lymphis conservat.
73Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0745C
In hac enim supra scripta narratione, ut aestimo, duo haec manifeste pariter comitantur, hoc est, gratia prophetationis de nube, et virtus miraculum in aegrotantium sanitate.
74Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0750A
Nam in magna vaccarum ampliatione benedictionis pariter et orationis virtus apparet, et in praefinitione numeri prophetalis praescientia.
75Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0750A
XVII. Vir venerandus supra memoratum Columbanum, quem de paupere virtus benedictionis eius divitem fecit, valde diligebat, quia ei multa pietatis officia praebebat.
76Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0768B
Quo fulminali et incomparabili splendore viso in tantum idem supra memoratus frater exterritus erat, ut nulla in eo virtus remaneret.
77Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0776B
Hic itaque praedicabili nostro patrono vitae terminus fuit, ista meritorum exordia, qui secundum sententias Scripturarum aeternis comes triumphis Patribus additus, apostolis et prophetis consertus, numero aggregatus albatorum millium, agnino in sanguine suas sanctorum qui laverunt stolas, Agnum ductorem comitatur, virgo immaculatus, ab omni integer labe, ipso Domino nostro Iesu Christo dignante cui est cum Patre honor, virtus, laus et gloria et imperium sempiternum in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum.
78Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0575B (auctor 1068-1081)
Haec est virtus Circipanorum, qui pertinent ad Hammaburgensem episcopatum.
79Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XXII; 11 (auctor -1081)
Haec est virtus Circipanorum, qui pertinent ad Hammaburgensem episcopatum.
80Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, p3, p4; 3 (auctor fl. 1059)
Domnio patri date serta nati, Texite aeternas vario corollas Flore, nam nostri redolet Parentis Undique virtus.
81Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, 5, 3; 4 (auctor fl. 1059)
Magna sit laus Patri Deo, Potestas Unigenito Summa virtus Paraclito In tempore perpetuo.
82Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0587B (auctor 1145-1221)
Spiritus iste a Deo emittitur, recreantur mores, terrae facies renovatur; et ut de novitiis tuis gaudere poteris, cum virtus ex alto participes eos faciet huius mirabilis novitatis.
83Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0593B (auctor 1145-1221)
Infirmitates tuas illi potius debueras revelare cui praestita est virtus sanitas animae, et cui cum sanitate animi data est etiam peritia medicandi.
84Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0593C (auctor 1145-1221)
Cum igitur virtus sit animi sanitas, cuius aegritudo est vitium, aegritudini tuae remedium non exhibeo, qui in infirmitorio mundanae miseriae hoc morbo saucius usquequaque decumbo.
85Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0597A (auctor 1145-1221)
Sola animi virtus diligenda est in hominibus.
86Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0597A (auctor 1145-1221)
Sed sola anima virtus, cum sit appetenda, specialiter et inhianter imitanda est; est etiam, in quocunque fuerit, singulariter diligenda.
87Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0597B (auctor 1145-1221)
Servire illi, regnare est; diligere, virtus; inhaerere, sanctitas; pervenire ad illum, salus; illum tenere, honor et gloria; cum illo esse, beatitudo et felicitas sempiterna.
88Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0598A (auctor 1145-1221)
Non haec idcirco, Pater venerande, dixerim, quod te desistam aliquando venerari et diligere, dummodo apud te conversari virtus et veritas non desistant.
89Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0602A (auctor 1145-1221)
O felix, o vere necessaria virtus humilitas, quae, dum nihil aliud quam se scire appetit, se minime ab eius scientia sapientiae coelestis thesaurus abscondit!
90Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0609A (auctor 1145-1221)
Virtus humilitatis et per timoris spiritum exstinguit superbiam cordis, et nihilominus carnis terit superbiam sanctae remedio parcitatis.
91Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0612C (auctor 1145-1221)
Ipsa est animi virtus, Verbi videlicet incarnati dilectio, quem nosse vivere, cui servire regnare est, et diligere sola salus.
92Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0623A (auctor 1145-1221)
Hic virtus continentiae de interdicta carnis superfluitate exhilarans exutum sua vetustate spiritum novis gaudiis vitae sociat spiritalis.
93Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625A (auctor 1145-1221)
In tanta igitur tamque communi ruina rerum labentium animum habere perdidisse est, quia ubi per omnia discrimen virtutum imminet, vix poterit virtus ulla subsistere, quam solum diligimus in amicis; ubi nimirum illa perierit, amicos habere desinimus, et quae conservata poterat de amico generare laetitiam, amissa tristitiam ingerit et dolorem.
94Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625A (auctor 1145-1221)
cui sola virtus in causa est; et laudabilis est amicitia, quae sicut aliunde quam de virtute animi non habet summarium; sic nec aliunde sibi flagitat incentivum.
95Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625A (auctor 1145-1221)
Amicum sane vos dixerim, quandiu nobis animi virtus infuerit, ut vel ipsam adhuc habitam intentione servetis sollicita, vel elapsam quanto citius maturetis ad integrum reparare.
96Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0630A (auctor 1145-1221)
Dehinc illustrata hac luce clarius deprehendit cavendum esse diabolum, quod hostis salutis sit; contemnendum mundum, quod vanitas sit; despiciendum corpus, quod corruptio sit; deplorandum spiritum, quod peccato consenserit; soli Deo serviendum esse, cui servire regnare est, quem cognoscere veritas, diligere virtus, apprehendere est summum bonum.
97Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0632A (auctor 1145-1221)
Tota mihi tecum est de amore materies, sed de illo, cui virtus in causa est, in studio veritas, puritas in desiderio, in opere pietas, in vivendi forma institutio disciplinae.
98Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0636C (auctor 1145-1221)
Quid mirum si nostrae paupertatis infantia edulium lactis huius desideret, cum illo lacte se refici Dei Virtus et Sapientia glorietur?
99Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0642B (auctor 1145-1221)
Montana sunt perfectionis fastigia; fastigia ipsa sunt veritas illuminatissimae mentis, virginitas integerrimae carnis, virtus Altissimi obumbrans ad gravidationem montis.
100Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0648C (auctor 1145-1221)
Erit igitur mihi materies animi virtus, quam haud parum promovet mundi contemptus.
101Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0648C (auctor 1145-1221)
Certe quantum appetitur animi virtus, tantum devitandus est amor mundi; amor quippe mundi inimicum Deo constituit; econtrario virtus desiderium parit aeternorum.
102Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0648D (auctor 1145-1221)
In desiderio autem esse non possunt, nisi virtus ad videndum illuminet, et ad diligendum inflammet.
103Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0650A (auctor 1145-1221)
Caeterum tibi virtus est in desiderio, sed adhuc coram hominibus de specie virtutis confunditur.
104Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0650B (auctor 1145-1221)
Sunt plerique quos delectat virtus, sed videri erubescunt, quia esse appetunt, aut faciunt, aut facere se fingunt plerumque in contrarium, pluris habentes morem saecularibus gerere quam ad interni sui pectoris arbitrium, iuxta conscientiae testimonium, se habere.
105Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0651A (auctor 1145-1221)
Verum totius directionis linea, ad quam morum inaequalitas et animi tortitudo deprehenditur, Christus est, cuius subesse magisterio summa sapientia est, cuius ferulae subducere manum virtus est approbata.
106Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0653B (auctor 1145-1221)
Ipse est in peregrinatione viaticum, in certamine virtus, in triumpho victoria, in corona praemium, in repatriatione gloriae plenitudo.
107Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0656C (auctor 1145-1221)
Vide ne desit officio animi virtus, ne ad fidei defensionem vel praeconium minime idoneus habearis.
108Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0665C (auctor 1145-1221)
Hi sunt quibus virtus oneri, honori est vitium, qui paupertatem Iesu et crucis ignominiam abhorrentes, appetunt florere in saeculo, de ministerio sanctitatis.
109Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0668A (auctor 1145-1221)
Virtus quippe sic instituit sui possessoris animum, ut honores onera reputet, indignetur dignitatibus, mediocritatem suadeat, quae sanctae cognata est paupertatis.
110Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0673C (auctor 1145-1221)
Edictum sapientiae proponitur, cum Christus Dei virtus et Dei sapientia Mariae per angelum nuntiatur.
111Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0674B (auctor 1145-1221)
Humilitas quippe est virtus, qua homo verissima sui cognitione sibi ipsi vilescit, cui contrarium operatur superbia, per quam homo supra se elatus, dum propriam excellentiam inordinate diligit, maiorem se quam sit mentitur.
112Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0687D (auctor 1145-1221)
Iniungit mihi aliquid, frater charissime, tuae petitionis instantia, quod fateor formidolosus aggredior; quippe cui nec subest animi virtus ad experientiam, nec scientia sufficiens intelligentiam administrat.
113Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0689C (auctor 1145-1221)
Nonnisi in Spiritu fortitudinis imponitur silentium vitiis, nec id alibi quam in medio agri, quia virtus medium vitiorum utrumque redactum a sapientibus appellatur.
114Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0693B (auctor 1145-1221)
Duo postrema operum iustitia, et perseverantia virtutum: iustitia est non modo metu gehennae de se Deo pro illatis sibi iniuriis iustitiam exhibere, sed etiam est virtus ipsius iustitiae omnibus quae praecipit Deus, fideliter et filialiter obedire.
115Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0747A (auctor 1145-1221)
Fastigia ipsa sunt, veritas illuminatissimae mentis, virginitas integerrimae carnis, virtus Altissimi obumbrans (ibid) ad gravidationem ventris.
116Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0752B (auctor 1145-1221)
» Domus Mediatoris est Ecclesia, huius domus medium est, aut Mediatoris mater mediatrix Maria, aut veritas anguli nescia, aut virtus mediae charitatis.
117Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0696A (auctor 1145-1221)
Cuius sententia (et quidem optima) Mariam coeli Reginam quaerere, Virtus; Invenire, Salus; Apprehendere, Gaudium; Diligere, Laus et Honor; Tenere, neque dimittere, summum Bonum: QUI A Maria mundi Domina Vel ad punctum momentumque discedere, non solum, non tutum, Sed periculosum omnino arbitratus: Tenerrimo prorsus affectu cordis Morumque candidissima puritate Ei semper inseparabiliter adhaesit: illamque ut certam animae suae post Deum salutem, Compendium vitae, Coelestis patriae Semitam, Spem veniae unicam, Cordis Illuminatricem, Spiritusque Suavitatem singularem, Ex superni luminis illustratione Et clarissime agnovit, ac demississime veneratus est.
118Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0700A (auctor 1145-1221)
» Montes accipe sublimes meritis sanctos: umbram nostrae arboris, privilegium gratiae singularis, quod nostrae Virgini contulit obumbrans ei Altissimi virtus, et plenitudine gratiae cumulans mentem, et partu divino gravidans ventrem.
119Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0707A (auctor 1145-1221)
Fronduit, quando obumbrans ei Altissimi virtus, et angelis, et hominibus mysterium occultavit.
120Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0711A (auctor 1145-1221)
Odor iste est virtus illa de qua scriptum est: « Quia virtus exibat de illo, et sanabat omnes (Luc. VI).
121Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0712D (auctor 1145-1221)
» Venit ergo Deus ex Deo, ex alto oriens, ex corde Patris Verbum bobum, a regalibus sedibus Sermo omnipotens, e coelo Dominus, ex Sole splendor, ex omnipotentia virtus, ex sinu Patris Filius unicus, sicut ipsi Filio Pater in Psalmo loquitur, dicens: « Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX).
122Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0715B (auctor 1145-1221)
Non incongrue sanctitas Virginis dici potest via virtutis, per quam Dei virtus et Dei sapientia Christus ad infirmos et fatuos venit.
123Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0731B (auctor 1145-1221)
Virtus nimirum obedientiae fideliter et perseveranter custodita purificabit, et purgabit filios Levi (Malach. III), ut Salvatori ad templum venienti obviare idonei sint, et Hypapantem Domini celebrare.
124Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0733C (auctor 1145-1221)
Mulierem hanc fortem quaerere virtus est, invenire salus, apprehendere gaudium, diligere laus et honor, tenere neque dimittere summum bonum.
125Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0735A (auctor 1145-1221)
Dicitur virtus propter omnipotentiam; dicitur fecunda propter plenitudinem.
126Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0741C (auctor 1145-1221)
» - « Defecit sanctus, diminutae sunt veritates a filiis hominum (Psal. XI), » virtus evanuit, invaluit vitium, et refrigescente iam saeculo in immensum iniquitas abundavit.
127Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0741D (auctor 1145-1221)
Quoniam igitur animi virtus sanctificat, quoniam divini nominis timor et amor confirmat, et in bonis operibus habet fecunditatem, et propter virtutis constantiam quamdam in se retinet firmamenti stabilitatem.
128Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0744A (auctor 1145-1221)
Si te carnis tentat illecebrosa mollities, invoca Virginem, invoca Mariam, et in obumbratione, quam ei virtus Altissimi fecit (Luc. I), ardoris illiciti refrigerium consequeris.
129Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1424A (auctor fl. 1173)
Adam de Sancto Victore, in rhythmica prosarum modulatione maiorem in modum copiosus et promptus, quemadmodum permultae ab eo compositae prosae (quae suis ponentur locis) dilucide declarant. In praesenti autem prosa commendatur praeclara beati Stephani virtus in confessione fidei, et constantia invincibilis in passione ac morte, quae ex sexto et septimo capite Actionum apostolicarum dilucida satis est ac perspicua.
130Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1451B (auctor fl. 1173)
Apostolorum item, qui Novi Testamenti sunt Patres, magna virtus, et operandi energia depromitur.
131Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1458A (auctor fl. 1173)
Una virtus, unum numen.
132Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1493A (auctor fl. 1173)
Petrum praesens Dei virtus Ad votum prosequitur.
133Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1496B (auctor fl. 1173)
Mira virtus est eorum: Firmamenti vel coelorum Designantur nomine, Fugam morbis imperant, Leges mortis superant, Effugant daemonia.
134Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1506B (auctor fl. 1173)
Sed nec praesentes terruit Nam virtus crucis adfuit.
135Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1509A (auctor fl. 1173)
Quam mens humana caper Nec lingua valet promere, Donec vitae victoria Commutet haec mortalia, Quando Deus est omnia: Vita, virtus, scientia, Victus, vestis, et caetera.
136Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1513B (auctor fl. 1173)
O Crux, profanis Terror et ruina, Tu Christianis Virtus es divina, Salus et victoria.
137Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0447B (auctor c.1140–1212)
VII. Et quaenam virtus haec eximia, cuius ne tot tantaque conferantur bona, absentia in causa est?
138Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0525A (auctor c.1140–1212)
Duo iam vobis admonuit genera superbiae cavenda: nunc vero duo bona monet exercenda, quae virtus humilitatis, et conferre nobis solet, cum desunt; et custodire in nobis, cum adsunt.
139Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0528C (auctor c.1140–1212)
Dilectio siquidem Dei et proximi, unitas concordiae, virtus humilitatis, puritas orationis, ad sanctitatem pertinent nostri hominis interioris.
140Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0549C (auctor c.1140–1212)
III. Considerandum inter haec, quam necessaria est unicuique pacem habere volenti, virtus silentii quae et perturbationes devitat, et pacem conservat: causas in se continens, et occasiones, quibus valet et horror litis declinari, et pacis lenitas acquiri, et acquisita denique retineri.
141Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0559D (auctor c.1140–1212)
Sicut nulla virtus dilectione maior est, cum in bono homine est, et ad bonum est, ita nullum vitium ea deterius, cum in malo et ad malum est.
142Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0582B (auctor c.1140–1212)
Ipsum, si quaeritis quodnam sit, locum inter virtutes caeteras obtinet praecelsum; et culmen, si sic dicere fas est, singulare: pretiosa et gloriosa, inquam, virtus obedientiae, universis conferens virtutibus caeteris et sanctitatem, ut placeant; et robur, ut maneant.
143Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0590D (auctor c.1140–1212)
Magna admodum inter virtutes caeteras est virtus obedientiae, qua voluntati alienae tuam supponis.
144Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0595A (auctor c.1140–1212)
II. Universas autem virtutes una virtus obedientiae exornat et roborat; multiplicat et sanctificat; circumdat et perpetuat.
145Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0617C (auctor c.1140–1212)
Et aurum terrae illius optimum est (Gen. II, 11) . Cuius terrae? Utique Hevilath. Nunquid terrae illorum aurum optimum fuit, de quibus dicitur: Sapientes sunt, ut faciant mala; bene autem facere nescierunt (Ierem. IV, 22) . Sed terrae, quam circuit Phison, aurum optimum est; quia novitii nostri, et propter dolorem dolentes de praeterito, orant, ut debitum dimittatur; et propter parturitionem caventes de futuro, orant nihilominus, ut in tentationem non inducantur (Matth. VI, 12) . Sed fulgorem sapientiae decet inesse spirituali conversationi, quam virtus commendet humilitatis, et robur stabilis perseverantiae exornet atque confirmet.
146Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0705B (auctor c.1140–1212)
Sub ipso quoque sacrificio tres gradus facio, quia cum unum sacramentum in altari sit, tria tamen ibi discreta proponuntur: species visibilis, veritas corporis et virtus gratiae spiritualis.
147Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0705C (auctor c.1140–1212)
Species oculo carnis videtur, veritas fidei puritate attingitur, virtus ob fidei meritum mediante corporali assumptione percipitur.
148Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0705C (auctor c.1140–1212)
Et cum ibi haec tria in uno sint, in primo quidem signum invenitur secundi, in secundo autem causa tertii, in tertio virtus secundi, et veritas primi; eiusque et species apparet, cuius non est substantia, et latet substantia, cuius non apparet forma.
149Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0629C (auctor c.1140–1212)
Ut nimirum maiorum virtus spem nostram foveat, et maiorum casus ad cautelam nos humilitatis accingat: quatenus, dum illo gaudentes sublevant, ista metuentes premant, audientis animus illinc spei fiducia, hinc humilitate timoris eruditus, nec temeritate superbiat, qui formidine premitur; nec pressus timore desperet, qui ad spei fiduciam virtutis exemplo roboratur.
150Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0779A (auctor c.1140–1212)
circumdando omnia disponentem suaviter, cursus temporum, motus corporum, nutus mentium: omni creaturae legem constituentem, pondus, mensuram, et numerum: In quo vivimus, movemur, et sumus (Act. XVII, 28) . Audit praeterea, quia movet omnia, disponit, et explicat: et quod eius aequare non potest ullum aeternitatem tempus, vel immensitatem locus, vel bonitatem virtus, vel sapientiam sensus, vel potentiam opus: et quod ubique est, sed nusquam comprehensus: existentia sciens, futura praesciens, facienda disponens, salvanda praedestinans, subiectis providens: trinus, et unus.
151Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0781D (auctor c.1140–1212)
Et ideo hic timor initialis dicitur, quia sub hoc per bonam voluntatem et virtus initium capit, et vitium finem.
152Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0785A (auctor c.1140–1212)
Per Aaron, qui mons fortitudinis interpretatur, iuxta significationem moralem, virtus humilitatis accipitur; quia quo magis infimum se aliquis conspicit, et infirmum, eo magis sublimis est et fortis.
153Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0795B (auctor c.1140–1212)
Intra, et extra, nec usquam locatus es; qui es, et idem, ac eodem modo: nec tibi quidquam vel evenit, inerit; vel transit, infuit. Magna virtus tua, et sapientiae tuae non est numerus (Psal. CXLVI, 4) . Et, o manus omnia potens!
154Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0797A (auctor c.1140–1212)
Caeterum a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur invisibilia tua; sempiterna quoque virtus tua, et divinitas (Rom. I, 20) . Et, o! quam mirabilis es, Domine Deus, in teipso, qui tam mirabilis videris esse a nobis, qui creatura mundi sumus, in his, quae a te facta sunt.
155Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0798C (auctor c.1140–1212)
Nec potes ullatenus cognitione variari, qui sapientissimus es, nec affectu mutari, qui optimus es; cuius potentiae omnis effectus subiicitur; cuius sapientiae omne occultum manifestatur; cuius deliberationem omnis eventus sequitur; cuius nec aeternitatem aequat tempus, nec bonitatem virtus, nec sapientiam sensus, nec potentiam opus.
156Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0833A (auctor c.1140–1212)
Ubi inveni te, Domine Deus meus, virtus mea, et lumen oculorum meorum (Psal. XXXVII) , decor cordis mei et suavitas animae meae, decor non marcescens, et suavitas non fallax?
157Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0803C (auctor c.1140–1212)
Per nos namque viam aliquam habes ad eum; sed in nobis perventionem ad eum non habes, Quia invisibilia quidem a creatura mundi, ut voce veridica Apostolus ait, per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque Dei virtus et divinitas (Rom. I, 20) . Sed haec eius invisibilia, omnia prorsus visibilia longe transcendunt.
158Adamus Scotus, Sermones, 198, 0166A (auctor c.1140–1212)
Nam et isti de quibus Apostolus dicit: Quod manifestum est in illis, quod notum est Dei (ibid., 19) . Et quod Deus illis manifestat (ibid.) . Et quod invisibilia ipsius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius et divinitas (ibid., 20) . Audite qualiter ab eo approbantur: imo qualiter reprobantur.
159Adamus Scotus, Sermones, 198, 0167D (auctor c.1140–1212)
Hoc est quod dico, charissimi et desideratissimi fratres mei, quia non multum prodest, quod apprehendatur veritas per cognitionem, nisi et exerceatur virtus per dilectionem, ut mentem, quam praecedens illuminat veritas per intellectum, subsequens incendat charitas per affectum.
160Adamus Scotus, Sermones, 198, 0189D (auctor c.1140–1212)
De quo Dominus in Evangelio: Quis ex vobis petit panem, id est charitatem? (Luc. XI, 11) . Est et septimus virtus humilitatis, ut in libro Regum legitur: Et ecce ad caput eius subcinericius panis (III Reg. XIX, 6) , quia in mente viri sancti humilitas est consideratione propriae infirmitatis.
161Adamus Scotus, Sermones, 198, 0200D (auctor c.1140–1212)
Influxit haec vox extrinsecus auribus vestris per sonum; sed illapsa virtus eius mentibus vestris, movit eas per affectum.
162Adamus Scotus, Sermones, 198, 0207C (auctor c.1140–1212)
Hanc formam praeparandi vos, praefixit vobis dux ille vester, et Dominus, qui non venit ut faceret voluntatem suam, sed eius, qui misit illum (Ioan. VI, 38) ; factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Phil. II, 8) . Videtis itaque quod virtus et amor obedientiae vos efficit paratos, quoniam nullatenus paratus est, qui ad obediendum devotus non est.
163Adamus Scotus, Sermones, 198, 0256D (auctor c.1140–1212)
Iustitia namque est, ut definire solent quidam; virtus unicuique tribuens quod suum est.
164Adamus Scotus, Sermones, 198, 0264A (auctor c.1140–1212)
Similitudinem namque quamdam aeternitatis virtus in se perseverantiae ostendit, quae etiam sola aeternitatem meretur.
165Adamus Scotus, Sermones, 198, 0269C (auctor c.1140–1212)
Sed dicis fortassis tu, quae est haec virtus tam pretiosa, de qua loqueris?
166Adamus Scotus, Sermones, 198, 0277D (auctor c.1140–1212)
Magnus, inquit, Dominus noster, et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus (Psal. CXLVI, 5) ; sic et magnitudinis eius non est finis (Psal. CXLIV, 5) . O altitudo in excelsis!
167Adamus Scotus, Sermones, 198, 0282C (auctor c.1140–1212)
Nec potes ullatenus nec pro [al. vel pro] tui puritate maculari, vel simplicitate dividi vel immensitate comprehendi, vel incommutabilitate mutari: sed nec cognitionem variare potes, qui sapientissimus es; nec affectum, qui optimus, cuius potentiae omnis effectus subiicitur, cuius sapientiae omne occultum manifestatur, cuius deliberationem omnis eventus sequitur, cuius nec aeternitatem aequat tempus, nec bonitatem virtus, nec sapientiam sensus, nec potentiam opus.
168Adamus Scotus, Sermones, 198, 0288C (auctor c.1140–1212)
IX. Illos quoque coelos, qui viri spirituales sunt, tunc tibi non ambigo esse apertos, cum eorum te sanctitas et virtus non latet: quamque sunt in spirituali conversatione sublimes cognoscis.
169Adamus Scotus, Sermones, 198, 0293A (auctor c.1140–1212)
Sunt sublimes coeli illi, apud quos commoratur, cui quotidie dicimus: Pater noster, qui es in coelis (Matth. VI, 9) . Hos adimplet Dominus Deus noster, maximaque beatificans mansio eorum, amantem se exhibens seraphim, qui charitas est; scientem in cherubim, qui veritas; sedentem in thronis, qui aequitas est; dominantem in dominationibus, qui maiestas est; regentem in principatibus, qui principium est; tuentem in potestatibus, qui salus est; operantem in virtutibus, qui non modo virtuosus, sed summa virtus est; in archangelis revelantem, qui candor lucis aeternae est; in angelis assistentem, qui pietas est.
170Adamus Scotus, Sermones, 198, 0320A (auctor c.1140–1212)
Quis masculus noster est filius, nisi discretionis est virtus?
171Adamus Scotus, Sermones, 198, 0320A (auctor c.1140–1212)
quae omni virtuti tam est necessaria, ut sine ea virtus quaelibet, etsi dici virtus possit, esse tamen virtus non possit.
172Adamus Scotus, Sermones, 198, 0342C (auctor c.1140–1212)
Quanta sit virtus, et praesentis efficacia.
173Adamus Scotus, Sermones, 198, 0346B (auctor c.1140–1212)
Nam cum perfectos et intimos coenobialis congregationis viros ornet et venustet susceptum obedienter praedicationis verbum, subtile acuat ingenium supereminens virtus charitatis Christi (Ephes. III, 19) : despectio omnium visibilium et ipsorum etiam propinquorum, sublimiter apud eos inveniatur, correptio nihilominus salubris humiliter admittatur, et horum bonorum fructibus non quidem omnes qui ad eam pertinent congregationem, sed multi ditantur, quia non sola quae sunt Christi quaerunt omnes, qui in ea conversantur.
174Adamus Scotus, Sermones, 198, 0362D (auctor c.1140–1212)
Unde sanctus David se nequaquam petit a Domino non derelinqui; sed non me, inquit, derelinquas usquequaque (Psal. CXVIII, 8) : sciens nimirum in infirmitate perfici virtutem (II Cor. XII, 9) . Manet itaque Spiritus cum anima, in observatione legis et dilectionis ad sanctam actionem eius, cum ad tempus se virtus subtrahit, cui innititur, et ad fortitudinem tantum non ea fruitur ad iucunditatem.
175Adamus Scotus, Sermones, 198, 0398D (auctor c.1140–1212)
Regnat in his diebus malis, in his temporibus periculosis pelliceus, sive pellis gloria, utramque enim interpretationem in se habet Herodes: Beemoth loquor quem in Evangelio Dominus fortem armatum appellat (Matth. XI, 21) : cuius fortitudo in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius (Iob XL, 11) , omne sublime videns, rex est super omnes filios superbiae (Iob XLI, 25) . Imperat hodie super terram, et suam potenter tyrannidem exercet, princeps ille mundi, serpens antiquus, qui vocatur diabolus et Satanas; qui seducit universum orbem serpens, inquam, pectore superbiae, et ventre luxuriae repens.
176Adamus Scotus, Sermones, 198, 0411A (auctor c.1140–1212)
- 4. Virtus humilitatis nos a triplici sorde emundat.
177Adamus Scotus, Sermones, 198, 0413A (auctor c.1140–1212)
IV. Considerate, quaeso, quae ad commendationem huius ablutionis nostrae diximus, et perpendite ex eis, quanta humilitatis virtus sit.
178Adamus Scotus, Sermones, 198, 0425C (auctor c.1140–1212)
Sola enim ipsa virtus est, quae dona gratiae, et quae adsunt, ne amittantur, custodit; et cum desunt, ut restituantur, acquirit.
179Ademarus Cibardi, Commemoratio abbatum Lemovicensium basilicae S. Martialis, 141, 0083B
Nam virtus Dei eam defendit, et Saracenos qui eam violare venerant, pessima morte omnes exstinxit: crepuerunt enim mox ventribus omnes, et ira Dei secuta est super Saracenos, et mortui sunt tam fame quam pestilentia per tres annos Saracenorum et Iudaeorum plus quam nongenties centum millia.
180Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0090C
Ipsum Dei archangelus Michael et angeli eius a facie Dei proiiciant, ut non valeat cum suo rege dracone in Ecclesia catholica, neque locus eius amplius inveniatur in coelo; ut magna vox sanctorum audiatur in coelo, quod est Ecclesia praesens, dicentium: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Domini nostri et potestas Christi eius, et gloria ac veritas apostolorum eius.
181Ademarus Cibardi Incertus, Sermones in Concilio Lemovicensi, 141, 0118A
Cuius concilii decreta antistiti Romanae sanctae et apostolicae sedis miserunt; quae idem Romanus papa gratanter suscipiens, auctoritate apostolica roboravit, et de pace Ecclesiae admodum in Domino gratulatus est, simulque de tam pretiosi patroni translatione; et, ut haec per singulos deinceps in memoria haberentur annos, consono decreto sancitum est ad laudem et gloriam Domini nostri Iesu Christi, cui est honor, virtus et gloria in saecula sempiterna.
182Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0107C (auctor -875)
Ita enim liberum arbitrium tam Augustinus quam caeteri catholici in Ecclesia Dei docent, ut illuminatio, virtus et salus illi a Christo, et per Christum, et cum Christo sit; Faustus vero iste ita liberum christianum arbitrium docere conatur, ut illuminatio eius, virtus et salus, non a Christo, sed natura sit.
182Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0107C (auctor -875)
Quo tempore Symmachum atque Boetium consulares viros, pro catholica pietate idem Theodericus occidit: quique anno sequente subita morte periit, succedente in regno Atalarico nepote eius.
183Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0297A (auctor -875)
Unus Dominus solus ex solo Deo, figura et imago Deitatis, verbum penetrans, sapientia comprehendens omnia, et virtus qua tota creatura fieri potuit.
184Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0325A (auctor -875)
Sanctus Laurentius dixit: Disce, miser, quanta est virtus Dei mei.
185Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0326C (auctor -875)
Sanctus Tiburtius respondit: Torquatus diu est quod se Christianum esse mentitur; virtus enim ipsa nominis sancti graviter fert et moleste suum nomen non a suis moribus usurpari.
186Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0385C (auctor -875)
Tunc repente miro et saeculis inaudito genere virtus, natura in pinguedinem olei versa, splendorem luminum etiam solito reddidit clariorem.
187Ado Viennensis, Passio S. Desiderii, 123, 0437A (auctor -875)
Sed ut ad proposita revertar, cum longe lateque fama beati viri Desiderii spargeretur, et foris iam miraculis vulgaretur, atque virtus animi signis evidentibus patefacta claresceret, invidus omnis boni diabolus, in persecutionem tanti viri insani pectoris homines inflammat.
188Ado Viennensis, Passio S. Desiderii, 123, 0441D (auctor -875)
Ut sanctus Dei tumulo est ad tuitionem totius urbis compositus, mox gloriosa mulier, quae fuerat quondam beati Aetherei in laicali habitu coniux, sed tunc vere sanctimonialis, hominem a nativitate caecum, iuxta tumbam episcopi, et martyris Desiderii constituit, eumque fidem habere praemonuit; adfuit virtus divina quae semper suos glorificat, et quanti meriti esset apud Deum is qui in loco illo teneretur, evidentibus signis manifestavit; nam in conspectu totius Ecclesiae, caecus isdem lumen inexpertum recepit.
189Ado Viennensis, Vita S. Theuderii, 123, 0445A (auctor -875)
Ferunt namque quia primo cum se propexissent, propriis vocabulis se salutaverunt, atque omnipotentis Dei virtus pariter utrumque dono gratiae ita inspiraverit, ut qui ante notitiam sui non habuerant, mox corpore se videntes, quod vere servi Dei essent, compellatione mutua foris nescientibus manifestarent.
190Ado Viennensis, Vita S. Theuderii, 123, 0449A (auctor -875)
Sed quid divina virtus per sanctos suos non operatur?
191Ado Viennensis, Vita S. Theuderii, 123, 0449B (auctor -875)
Delatum est sanctum corpus in locum Duodecimum nuncupatum, ubi tale miraculum divina virtus praestitit.
192Ado Viennensis, Vita Theudarii abbatis Viennensis, 526; 12 (auctor c.800-875)
Ferunt namque, quia primo cum se conspexissent, propriis vocabulis se salutaverunt, atque omnipotentis Dei virtus pariter utrumque dono gratiae ita inspiraverit, ut qui ante notitiam sui non habuerant, mox corpore se videntes, quod vere servi Dei essent, compellatione mutua forisnescientibus manifestarent: vere instar illius beatitudinis, ubi plena erit cognitio veritatis, ubi unus integre et veraciter ab alio cognoscetur; quando non per speculum et in enigmate, sed facie ad faciem Deus videbitur, qui inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium.
193Adrevaldus Floriacensis, De corpore et sanguine Christi, 124, 0950C (auctor 814-878)
Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum, sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti.
194Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0931A (auctor 814-878)
Namque pravorum hominum consiliis, dum consultatio reipublicae in superbiam dominatumque se transformavit, primoribusque magis sibi invicem invidere et obloqui, quam regni utilitati consulere placuit; coepere regibus boni quique suspectiores exsistere, quibus (ut ait Crispus) semper aliena virtus formidolosa est; atque inprimis genti contraria sentire.
195Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, 124, 0944C (auctor 814-878)
Mirabilis Domini nostri virtus et sapientia, quae beatissimum Patrem Benedictum mirificat, glorificatum secum retinens in coelesti curia eius reverendum cunctis mortalibus corpus mirificare in terris haud desistit iugiter miraculorum frequentia.
196Adrianus I, Epistola, 98, 1250A
Unus Dominus, solus ex solo Deo, figura et imago deitatis, Verbum perpetrans, sapientia comprehendens omnia, et virtus qua tota creatura fieri potuit.
197Adrianus I, Epistola, 98, 1251B
Et ipse est virtus, quae de illo exibat, sicut legitur in Evangelio, et sanabat omnes.
198Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1444C
Si quanta sit obedientiae virtus debita vigilantia cogitares, et quantum ipsa utilitatis afferat intenta curares sollicitudine circumspicere: venerabili fratri nostro IOANNI, Toletano archiepiscopo, ita studeres debitam reverentiam et obedientiam exhibere, quod tuae devotionis sinceritas tam in conspectu Domini, quam in oculis hominum, commendabiliter appareret.
199Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1422D
Cum itaque obedientia tam perfecta et efficax virtus sit, quae hominem ad bravium supernae vocationis adducit: universitati vestrae per apostolica scripta mandamus et exhortamur in Domino, quatenus venerabili fratri nostro HU. Dolensi archiepiscopo, sicut suis praedecessoribus fecisse probamini, debitam in omnibus obedientiam impendatis, et in nullo ei rebelles, in nullo praesumatis existere contumaces.
200Adso Dervensis, De Antichristo, 101, 1292C (auctor c.910-c.992)
Cuius virtus idcirco non ostensa est, nec nunc ostenditur, qua divinae dispositionis fortitudine incatenatus tenetur.
201Adso Dervensis, De Antichristo, 101, 1292D (auctor c.910-c.992)
Hic erit ille de quo dicit Ioannes: Vidi angelum descendentem de coelo, habentem catenam magnam et clavim abyssi in manu sua tenentem: et apprehendit draconem, qui est diabolus et satanas, et clausit illum per mille annos: et post mille annos solvetur et exibit, et seducet gentes (Apoc. XX, 1 seq.) . Hic est rex super omnes filios superbiae, cuius virtus semper cum illo erit]. Et sicut in matrem [Cod. Vat., in ventrem matris] Domini nostri Iesu Christi Spiritus sanctus venit, et eam sua virtute obumbravit et divinitate replevit ut de Spiritu sancto conciperet, et quod nasceretur, divinum esset et sanctum; ita quoque diabolus in matrem Antichristi descendet, et totam eam replebit, et totam eam circumdabit, totamque tenebit, et totam interius exteriusque possidebit eam, ut diabolo per hominem cooperante concipiat, et quod natum fuerit totum sit iniquum, totum malum, totum perditum.
202Adso Dervensis, De Antichristo, 101, 1298A (auctor c.910-c.992)
Tradunt quoque doctores, ut ait Gregorius papa, quod Michael archangelus perimet illum in monte Oliveti, in papilione et solio suo, in loco illo de quo Dominus ascendit ad coelos: quod utrumque potest esse, quia si Michael Dei faciem venientis ad iudicium praeveniens eum interfecerit, non sua, sed Dei virtus erit et iussio.
203Adso Dervensis, De miraculis S. Waldeberti, 137, 0689A (auctor c.910-c.992)
Cuius rei studio nos provocante manum misimus, ut ea quae ad honorem divinae maiestatis geruntur, quatenus nostra scientia contingere potuit, torporis ignavia non lateant, praecipue cum eos nobis divina providentia tanquam specialis dono privilegii patronos destinaverit, quorum praesens suffragium nos muniret, miraculorum virtus clarius illustraret.
204Adso Dervensis, De miraculis S. Waldeberti, 137, 0690C (auctor c.910-c.992)
Qualis autem et quanta in eo sub illo militari habitu bonorum operum virtus effulserit, sermo nullus explicare sufficit: cum in caeteris quampluribus, tum etiam in his intentissimus, scilicet algentes vestire, inopes alere, imbecillibus praestare solamen, pauperes recreare, refovere moestos, ad pacem revocare discordes.
205Adso Dervensis, De miraculis S. Waldeberti, 137, 0695D (auctor c.910-c.992)
Cumque rex non esset et iudex, qui verae intuitu iustitiae huic impiorum pravitati vellet ex toto resistere, compulsi sunt quamplurimi clericorum contra temeratam audaciam diripientium suorum pignora circumferre sanctorum, ut quos potestas humana non compesceret, virtus ostensa divine coerceret.
206Adso Dervensis, De miraculis S. Waldeberti, 137, 0696C (auctor c.910-c.992)
Sed sancti viri virtus terrore mentes edomat impiorum, et suis reformat domestica praedia, quae alienorum factionibus fuerant direpta.
207Adso Dervensis, De miraculis S. Waldeberti, 137, 0698C (auctor c.910-c.992)
Hinc virtus utriusque sancti coepit ostendi.
208Adso Dervensis, Vita S. Basoli, 137, 0649B (auctor c.910-c.992)
10. Cum enim sanctissimus Christi confessor extra regni sui fines pedem peregrinaturus extenderet, ut quantus esset in coelo qui peregrinabatur in terra divina virtus ostenderet, sicut et ab initio saeculi omnibus sanctis suis peregre proficiscentibus, ita et isti merito aptavit ductorem, ut quo tendebat pede vel mente aethereum secum haberet custodem, quem et meruerat interna intentione consortem, ita ut de eo scriptum esse videatur: Ecce ego mitto angelum meum qui praecedat te et custodiat semper (Exod. XXIII, 20) . Apparuit siquidem ei angelus Domini socius itineris, qui erat iam particeps effectus vero cultu divinae maiestatis, sicut scriptum est de veris Dei cultoribus; quia cum inhaeremus Deo, non est angelus nostra mente potentior, Domino etiam alibi testante de innocentium non aetate sed puritate: Angeli, inquit, eorum semper vident faciem Patris mei qui in coelis est (Matth. XVIII, 10) . Etenim qui quondam Israelitico populo, Pharaonis imperium declinanti, vias maris Rubri aperuit, atque eum per terribiles solitudines gradientem columnam ignis in nocte, et columnam nubis in die praecedere iussit, nec non a loco nativitatis usque in promissionis terram festinantem magnis de coelo signis comitantibus introduxit; ipse nunc non dissimilibus miraculorum causis beato viro Basolo ducem angelicum per totum illud piae peregrinationis delegavit exsilium.
209Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0674B (auctor c.910-c.992)
Iam vero styli non patitur opera, quanta in viro Dei fuerit humilitas, quanta virtus obedientiae, quanta modestiae gravitas, quanta charitas, quanta benignitas, quanta mansuetudo, quanta etiam patientiae fortitudo.
210Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, 137, 0675A (auctor c.910-c.992)
Ultro cerneres illud genus liquaminis, quo vix claustris contineri valeat, ut quondam Dei transeunte populo absque littoribus Iordanis fluenta in sublime tolli; ut liquido patesceret quanta esset virtus obedientiae, cuius fructus nullomodo possit in terram deperire.
211Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0625C (auctor c.910-c.992)
Quare saepe regia indignata potestas, sanctum Domini pontificem decreverat trucidandum; quem tamen divina virtus inter arma barbarica et mores ferocissimos ad erudiendam plebem fidelium, et expiandam urbem faecibus idolorum conservabat illaesum, nolens vitam eius brevi consummare articulo martyrii, sed prolixis temporum sudoribus immorantem, fructum afferre copiosiorem, et navem Ecclesiae quam recturus erat, multimodo commercia referentem, ad regnum transire coelorum.
212Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0634A (auctor c.910-c.992)
Sic delusa est iniqui furis praesumptio; sic pauper recreatus est suo quod fuerat passus gravi infortunio; sic etiam admirabilis facta est non tantum in maximis quam etiam in rebus vilibus, sancti Mansueti, si fide petitur, evidentissima virtus.
213Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0636B (auctor c.910-c.992)
Nec in hoc solo virtus ostensa est huiusmodi morbos excludendi, sed certe frequentissime hoc angore pressos aspeximus sancti pontificis auxilium implorasse, quos alacriter contigit optatae incolumitatis gaudia reportasse.
214Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0640B (auctor c.910-c.992)
Aut enim nulla sancti virtus, qua laetificetur Ecclesia, qua Iudaei confundatur vesania; aut certe pro eo alter colitur, qui dum putatur, hic nullo modo retinetur.
215Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 137, 0642C (auctor c.910-c.992)
Nulla huic virtus, nullus vigor permanserat, toto corpore contabescens, nec somnum nec cibum capere valde debilitatus poterat, vitam exosam ducens inter angustias, de imminenti funere solummodo cogitabat.
216Adso Dervensis Incertus, De Antichristo, 40, 1131
In ipso vero conceptionis eius initio diabolus simul introibit in uterum matris eius, et ex virtute diaboli confovebitur et contutabitur in ventre matris, et virtus diaboli semper cum illo erit.
217Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 1; 19
Secundo, in talibus non habent esse virtutes: quia virtus aliquid secundum rationem, ut probari habet 2. Ethic.
218Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 1; 26
Secundo in sensibus non est ponenda virtus moralis, quia sicut potentiae naturales non obediunt rationi, quia secundum regulam rationis nullus magis, vel minus augetur, vel magis, et minus digerit: sic nec sensus obediunt rationi, non enim est in potestate hominis videre clarius, vel minus clare: quare si virtus moralis est aliquid secundum rationem, huiusmodi virtus in sensibus poni non debet.
219Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 1; 27
Tertio in talibus non est moralis virtus, quia sicut potentiae naturales sufficienter determinantur ad actiones suas per suam naturam: sic et sensus.
220Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 1; 28
Nam sicut ignis tantum calefacit, quantum potest calefacere, propter quod, quia determinatus est in actione sua, nec laudatur, nec vituperatur, nec est in eo virtus moralis: sic quia potentia digestiva tantum digerit quantum potest digerere, et oculus tantum videt quantum potest videre, in eis virtus moralis esse non potest.
221Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 1; 30
Si ergo nec in potentiis naturalibus, nec in sensibus est virtus moralis, cum praeter potentias naturales, et sensus non sit nisi intellectus, et appetitus intellectivus, et sensitivus, oportet esse in talibus virtutes morales.
222Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 2; 12
Dictum est enim, virtutem esse aliquid secundum rationem: oportet ergo esse rationalem potentiam, in qua potest esse virtus.
223Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 2; 43
Quare si omnis virtus moralis, vel est in intellectu, vel in appetitu: et appetitus alius intellectivus ut voluntas, alius est sensitivus: et hoc duplex, irascibilis scilicet, et concupiscibilis: oportet omnem virtutem moralem, vel esse in intellectu, vel in voluntate, vel in irascibili, vel in concupiscibili.
224Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 2; 44
Accipiendo ergo virtutem moralem large prout ipsa prudentia dicitur quaedam virtus moralis, dicere possumus quod secundum has quatuor potentias animae in quibus habet esse virtus, sumptae sunt quatuor Virtutes Cardinales; videlicet, Prudentia, Iustitia, Fortitudo, et Temperantia.
225Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 4
Nam cum subiectum virtutis sit, vel intellectus, vel voluntas, vel appetitus sensitivus: omnis virtus moralis, vel in intellectu, ut Prudentia: vel in voluntate, ut Iustitia, vel in appetitu sensitivo, ut ille decem virtutes morales, quas enumeravimus, quas tangit Philosophos circa finem 2. Ethicor.
226Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 15
inter has autem duas passiones sumutur una virtus media scilicet Fortitudo.
227Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 19
medium autem horum est virtus, quae dicitur Mansuetudo.
228Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 21
Erit autem Mansuetudo in irascibili, quia in ea sunt mitiditas et ira, contra quas huiusmodi virtus videtur consistere.
229Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 26
Circa passiones ortas ex bono delectabili, non sumitur, nisi una virtus, ut Temperantia, quae est in concupiscibili.
230Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 31
Si vero illud bonum sit honestum, sive honor: tunc honor ille vel est mediocris, et tunc est quaedam virtus, quae communi nomine dici potest Honoris amativa, sive honoris amor.
231Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 34
Ex quo patet, quod quia bona delectabilia non sic possunt habere rationem ardui sicut utilia, et honesta, licet tam ex bonis utilibus quam ex honestis sumantur duae virtutes, quarum una est in concupiscibili, alia in irascibili: ex bonis tamen delectabilibus non sumitur, nisi una virtus, quae est in concupiscibili, ut Temperantia.
232Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 37
Erit ergo triplex virtus; videlicet, Veritas, Affabilitas, et Eutrapelia, quae potest dici bona versio.
233Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 3; 38
Est autem Veritas (ut hic de ea loquimur, et ut est virtus non speculativa) quando aliquis non est hypocrita nec iactator, sed est apertus, et verbis et factis ostendit se talem, qualis est.
234Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 4; 6
Quaedam vero bonae dispositiones non sunt completa virtus, seu sunt dispositiones ad virtutem, ut Perseverantia, et continentia: quae (ut de eis Philosophus loquitur) non sunt completa virtus, sed dispositio ad virtutem.
235Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 4; 9
Continentia ergo, et Perseverantia sic accepta, quamvis sint quaedam bona dispositio, non tamen est virtus, sed dispositio ad virtutem.
236Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 4; 10
Sunt etiam quaedam bonae dispositiones, quae sunt supra virtutem, cuiusmodi est virtus divina, sive virtus heroica et superiusta, de qua determinatur 7. Eth.
237Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 4; 12
Huiusmodi autem virtutem divinam, quae est quodammodo super virtus, maxime habere debent reges et principes, qui (ut dictum est) semidii esse debent.
238Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 5; 8
Prima via sic patet: nam omnis virtus, vel est circa rationes, vel circa passiones, vel circa operationes.
239Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 5; 13
Omnis ergo virtus, vel rectificat rationes, vel aequat operationes, vel modificat passiones, ne nos impellant ad id quod ratio vetat: vel modificat eas, ne nos retrahant ab eo quod ratio dictat.
240Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 5; 16
Dictum est enim supra, virtutes, de quibus loquimur, esse in quatuor potentiis animae, videlicet, in intellectu, in voluntate, in irascibili, in concupiscibili: cum ergo in intellectu practico principalior virtus sit prudentia, in voluntate (loquendo de virtutibus acquisitis) principalior sit Iustitia, in irascibili vero principalior sit Fortitudo, et in concupiscibili Temperantia: ideo haec quatuor virtutes, scilicet Prudentia, Iustitia, Fortitudo, et Temperantia, principales et cardinales esse dicuntur.
241Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 6; 19
Prudentia ergo immediatus dirigit in opera fienda, eo quod praecipiat illa fieri, quam faciat virtus inventiva et iudicativa.
242Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 6; 25
comparativa ergo prudentia ad materiam circa quam versatur, sic describi potest, quod prudentia est virtus secundum universales maximas particularia facta concernens.
243Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 6; 31
Prudentia ergo, quia nullus potest esse prudens nisi sit bonus et habeat voluntatem rectam, non est ars, sed virtus.
244Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 6; 33
Ex omnibus ergo his, de ipsa prudentia unam communem descriptionem formare possumus, dicendo, quod Prudentia est virtus intellectualis, directiva virtutum moralium, praeceptiva secundum inventa, et iudicata secundum universales maximas, particularia contingentia agibilia concernens, praesupponens rectitudinem voluntatis.
245Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 2
Legalis enim iustitia est quid generale, et quodammodo omnis virtus.
246Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 3
Iustitia vero aequalis, est quid speciale, et est quaedam particularis virtus.
247Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 7
unde ibidem dicitur, quod Iustitia legalis est perfecta virtus.
248Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 12
Quare Iustitia legalis, idest impletio legis, est quodammodo omnis virtus.
249Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 13
Iustitia autem aequalis, est quaedam virtus specialis, per quam redditur cuilibet quod est aequum, idest quod sibi debetur.
250Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 23
propter quod legalis Iustitia dicta est quodammodo omnis virtus, quia exercet opera omnium virtutum.
251Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 24
Non est autem simpliciter legalis Iustitia omnis virtus, quia est virtus distincta a qualibet virtute.
252Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 25
Sed dicitur esse quodammodo omnis virtus, quia non determinat sibi specialem Iustitiam.
253Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 39
patet ergo, quomodo Iustitia legalis est quodammodo omnis virtus, et quod non determinat sibi specialem Iustitiam, sed agit opera specialium virtutum.
254Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 10; 40
Iustita vero aequalis non est omnis virtus, nec agit opera singularum virtutum, sed determinat sibi specialem Iustitiam, eo quod in ea intenditur speciale bonum.
255Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 11; 5
Prima via sic patet: nam (ut in praecedenti capitulo dicebatur) legalis Iustitia est quodammodo omnis virtus.
256Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 11; 8
Ideo primo Magnorum moralium, capitulo de Iustitia, dicitur, quod legalis Iustitia est perfecta virtus.
257Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 11; 13
Importabilia igitur esset illud regnum, et durare non posset illa civitas, cuius cives integre essent mali, et in nullo vellent implere legem, nec vellent in aliquo participare legalem Iustitiam Ex parte igitur ipsius legalis Iustitiae, quae est perfecta virtus, cuius oppositum est perfecta malitia, probari potest quod absque legali Iustita non valent regna subsistere.
258Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 12; 33
Si ergo decet reges et principes habere clarissimas virtutes ex parte ipsius Iustitiae, quae est quaedam clarissima virtus, probari potest, quod decet eos observare Iustitia.
259Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 12; 35
Iustitia enim non solum est perfecta virtus in se, sed si sit in regibus et principibus ostendit eos esse perfecte bonos.
260Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 12; 50
Decet ergo reges et principes esse iustos, tum quia debent esse regula agendorum, tum quia Iustitia est praeclara virtus, tum etiam quia ex ea manifestatur perfectio bonitatis.
261Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 8
Erit igitur Fortitudo virtus quaedam reprimens timores, et moderans audacias.
262Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 11
Viso quid est Fortitudo, restat videre circa quae esse habeat talis virtus.
263Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 21
Cum igitur virtus sit circa bonum, et difficile (quia difficiliora, et terribiliora sunt pericula bellica, quam alia: et etiam quia in periculis bellicis difficilius est reprimere timores, quam moderare audacias: rursus quia in audendo non tam difficile est aggredi pugnam, sicut tolerare, et sustinere pugnantes.
264Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 22
) Fortitudo, quae est virtus circa pericula, principalius est in reprimendo timores contingentes circa pericula talia, quam in moderando audacias circa ipsa.
265Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 23
Sic etiam principalius est huiusmodi virtus in sustinendo pugnantes, quam in aggrediendo eos.
266Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 35
Est igitur virtus Fortitudinis principaliter circa pericula bellica: ex consequenti autem est circa pericula alia.
267Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 43
Quare si virtus principalius est circa difficile, bene dictum est, Fortitudinem principalius esse circa repressionem timorum, quam circa moderantiam audaciarum.
268Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 57
Notandum ergo, quod licet virtus opponatur duabus malitiis, quarum una superabundat, et altera deficit: ut largitas opponitur prodigalitati, quae superabundat in expendendo: et avaritiae, quae deficit.
269Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 58
et Fortitudo quae opponitur audaciae, quae superabundat in aggrediendo: et timiditati, quae deficit: semper tamen virtus plus opponitur uni malitiae, quam alii.
270Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 13; 62
Ostensum est enim, quid est Fortitudo: quia est virtus reprimens timores, et moderans audacias.
271Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 15; 39
Quare si virtus est circa bonum et delectabile, ponenda est principaliter Temperantia circa delectationes illas, a quibus est difficilius abstinere.
272Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 15; 42
Est huiusmodi virtus (ut vult Philosophus 3. Ethic.
273Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 15; 79
Primo enim ostendebatur, quid est Temperantia: quia est virtus reprimens delectationes sensibiles, et moderans insensibilitates.
274Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 16; 17
Valde est ergo increpandus carens temperantia, cum eam sine periculo possit acquirere: non autem adeo increpandus est carens fortitudine, quia virtus illa est difficilis, et cum maiori periculo acquiritur.
275Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 17; 13
) est duplex virtus.
276Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 17; 17
Si igitur in faciendo sumptus convenit deficere, quod facit avaritia: et superabundare, quod facit prodigalitas, quia utrunque est contra rectam regulam rationis, oportet dare virtutem aliquam mediam inter avaritiam, et prodigalitatem: huiusmodi autem virtus est liberalitas.
277Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 17; 19
Nam sicut fortitudo quia est media inter timores et audacias, ideo est virtus reprimens timores, et moderans audacias: ita liberalitas quia est media inter avaritias et prodigalitates, ideo est virtus reprimens avaritias, et moderans prodigalitates.
278Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 17; 20
Consistit autem haec virtus in recto usu pecuniae.
279Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 17; 52
Tertio hoc idem patet: quia circa illud magis consistit virtus, circa quod consurgit maior laus.
280Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 17; 55
Quarto hoc idem patet: quia virtus principalius est circa difficilius.
281Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 17; 67
Viso quid est liberalitas, quia est virtus reprimens avaritias, et moderans prodigalitates.
282Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 18; 32
Haec enim virtus, quae est circa sumptus, per quandam similitudinem dicitur largitas, et liberalitas, et communicabilitas.
283Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 18; 37
Secundo huiusmodi virtus dicitur liberalitas: quia pollentes ea sunt ad similitudinem liberorum.
284Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 18; 40
Tertio huiusmodi virtus dicitur communicabilitas: quia per eam homines communicant sua bona, per quam communicationem ab aliis potissime diliguntur: nam liberales sunt potissime amabiles.
285Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 19; 9
Erit ergo circa pecuniam duplex virtus.
286Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 21; 9
Et quia virtus est circa bonum et difficile, ideo maxime spectat ad magnificum in suis magnificis operibus, et distributionibus intendere finaliter bonum, et non favorem, et gloriam hominum.
287Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 22; 3
Sicut igitur circa ipsa bona utilia est duplex virtus una respiciens magnos sumptus, ut magnificentia, et alia quae respicit mediocres, ut Liberalitas: sic circa ipsa bona honesta est duplex virtus, una quae respicit magnos honores, ut magnanimitas, et alia quae respicit mediocres, quae communi nomine dici potest honoris amativa.
288Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 22; 16
Nam sicut liberalitas, quae est media inter avaritias, et prodigalitates, ideo est virtus quaedam reprimens avaritias, et moderans prodigalitates: sic magnanimitas, quia est media inter pusillanimitatem, et praesumptionem, est virtus quaedam reprimens pusillanimitates, et moderans praesumptiones.
289Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 24
Quomodo reges, et principes debent esse amatores honoris, et qualis est virtus illa quae dicitur honoris amativa. Cap. XXIV.
290Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 24; 12
Sic circa honores est duplex virtus.
291Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 24; 33
Viso ergo quid magnanimitas, et qualiter se habet ad virtutes alias: de levi patet, qualis sit ella virtus, de qua nunc intendimus, quae dicitur honoris amativa.
292Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 25; 2
Cum igitur habere temperantiam in honoribus, sit idem, quod habere humilitatem: virtus illa, quae moderationem animi, et quandam humilitatem animo importat, quam Philosophus appellat honoris amativam, quia tendit in mediocres honores, quaedam humilitas dici potest.
293Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 25; 13
Cum ergo retrahere et impellere sint quodammodo opposita, et formaliter differant, aeque principaliter et per se non est eadem virtus retrahens et impellens: nec est eadem virtus principaliter moderans passiones, et impellens nos ab eo quod ratio vetat.
294Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 26; 2
Nam licet una et eadem virtus reprimet superabundantias, et moderet defectus: nunquam tamen aeque principaliter haec duo eidem virtuti competere possunt.
295Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 26; 4
non tamen aequae principaliter operatur utrunque: nam cum magnanimi sit tendere in magnum, magnanimitas magis est virtus impellens in magna, quam retrahens ab illis.
296Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 26; 7
Quare cum distincta sit virtus haec ab illa, videndum est quid sit huiusmodi virtus, quam humilitatem vocamus.
297Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 26; 9
Nam ( ut patet ex dictis) magnanimitas est virtus non impellens, ne ratione difficultatis retrahamur, ut non prosequamur opera magno honore digna.
298Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 26; 11
Sic etian ex dictis patet, quod humilitas est virtus nos retrahens, ne ratione bonitatis et delectabilitatis, quae est in rebus honorificis, prosequamur ea, ultra quam ratio dictet.
299Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 26; 19
Est enim hoc notabiliter attendendum, quod cum virtus magis sit retrahens quam impellens, principaliter opponitur superabundantiae, per quam impellimur, et ex consequenti defectui per quem retrahimur.
300Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 26; 20
Sed quum virtus magis est impellens quam retrahens, e contrario se habet: quia tunc principalius opponitur defectui, per quem retrahimur: ex consequenti vero opponitur excellentiae, per quam impellimur.
301Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 26; 21
Magnanimitas ergo, quia est virtus impellens in ardua bona, magis opponitur pusillanimitati, quae est defectus nos retrahens e talibus bonis, quam opponatur praesumptioni, quae est excellentia expellens nos in illa.
302Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 26; 22
Sed humilitas e contrario, quia est virtus retrahens, ne ultra rationem prosequamur excellentias et honores, principalius opponitur superbiae, quae superabundat in talibus, ex consequenti vero contrariatur deiectoni.
303Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 27; 28
Propter quod si virtus est circa bonum et difficile, mansuetudo principaliter opponitur irae, et indendit iras reprimere: ex consequenti autem opponitur irascibilitati, et intendit eam moderare, quod ipsum nomen designat: si enim vim nominis consideremus, mansuetudo nominat temperamentum irae.
304Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 28; 11
Igitur (ut supra dicebatur) circa verba et opera, in quibus cum aliis communicamus, habet esse triplex virtus.
305Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 28; 21
Cum igitur virtus sit quid medium inter superfluum et diminutum, in conversatione hominum, circa quam contigit abundare et deficere, oportet dare virtutem aliquam reprimentem superabundantias, et moderantem defectus.
306Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 28; 23
Nihil enim est aliud affabilitas ut est virtus, quam medio modo se habere in conversatione hominum: ut non superabundemus in huiusmodi conversatione quod faciunt litigiosi, et discoli.
307Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 28; 24
Viso quid est amicabilitas, ut hic de ea loquimur, quia est virtus reprimens litigia, et moderans blanditias, ut potest habere ex Philosopho 2. et 4. Ethicorum, de levi apparere potest circa quae habet esse: quia est circa opera, et verba, ut ordinantur ad debitam conversationem in vita.
308Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 29; 12
Patet ergo quid est veritas: quia est virtus moderans despectiones, et reprimens iactantias.
309Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 30; 19
Patet ergo quid est iocunditas, vel eutrapelia, prout est virtus, et ut hic de ea loquimur, quia est reprimens superfluitates ludi, et moderans duritias.
310Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 30; 20
Huiusmodi autem virtus habet esse tam circa moderationem duritiae, quam circa repressionem superfluitatum in ludo: non est tamen circa haec aeque principaliter, quia virtus semper est principalius circa difficilius.
311Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 31; 4
Immo nunquam est aliqua una virtus, quae sine aliis virtutibus omnibus perfeste possit haberi.
312Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 31; 22
Declarandum est ergo ad plenam intelligentiam dictorum, quod nulla virtus potest haberi perfecte, nisi omnes virtutes aliae habeantur.
313Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 31; 45
Loquendo ergo principaliter et primo, virtus moralis rectificat terminum: Prudentia vero rectificat viam.
314Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 31; 51
Nam cum virtus moralis sit habitus bonus, et electivus, et perficiat habentem, et opus suum bonum reddat: cum ad bene eligere, et ad bonum opus, sufficiat proponere bonum finem, nisi per bonam viam eatur in finem illum, virtus moralis per quam nobis proponimus bonum finem, non potest esse sine prudentia per quam recte tendimus in finem illum.
315Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 31; 66
Incomplete ergo, et imperfecte potest haberi una virtus sine aliis: sed complete et perfecte nullatenus fieri potest.
316Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 31; 67
Quare sic decet reges, et principes esse quasi semideos, et habere virtutes perfectas: decet eos habere omnes virtutes, quia perfecte una virtus sine aliis habere non potest.
317Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 32; 56
Virtus autem illa, per quam quis debet esse bonus ultra modum humanum, appellatur a Philosopho heroica idest principans, et dominativa.
318Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 34; 1
Dicebatur enim supra, quod licet largo modo accipiendo virtutes, omnis bona dispositio mentis possit dici quaedam virtus: attamen bonarum dispositionum quaedam magis sunt annexae, et adminiculantes virtutibus et disponentes ad virtutem; quam sint virtutes.
319Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 34; 2
Sic etiam quaedam dispositiones bonae magis debent dici supra virtutes quam virtus.
320Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 34; 12
Continentia enim non proprie est virtus, quia virtuoso delectabile est benefacere: continens enim licet non sequatur passionem, sed rationem.
321Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 34; 15
Quare continentia licet possit dici virtus, large accepta virtute, magis tamen videtur esse dispositio ad virtutem, quam virtus.
322Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 34; 17
propter quod non est virtus, sed vel est dispositio ad virtutem, et quomodo est conditio sequens virtutem.
323Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 34; 20
Virtus autem heroica, quam divinam vocare possumus, magis est supra virtutem, quam sit virtus.
324Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 2a, 34; 21
Unde Philosophus 7. Ethicorum loquens de hac virtute, ait, quod non est virtus, sed quid honorabilius virtute.
325Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 5; 25
Immo cum ex operibus virtuosis felicitatem consequamur (quia virtus est habitus electivus in medietate consistens, ut dicitur 2. Ethic.
326Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 12; 6
Cum igitur perfecta virtus secundum Philosophum in vita politica sit Prudentia.
327Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 12; 7
et in vita contemplativa sit perfecta Virtus Sapientia, sive Metaphysica, secundum ipsum, quicunque scit alios bene regulare secundum Prudentiam, est felix politice: qui vero scit bene speculari secundum Metaphysicam, est felix contemplative.
328Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 13; 17
Quarto magna est merces Regum ratione virtutis, per qua quis meretur huiusmodi meritum: nam minor virtus requiritur ad regendum seipsum, quam ad regendum familiam, et quam ad regendum civitatem: magna ergo debet esse virtus regis, ad quem spectat regere non solum se, et suam familiam, sed etiam totum regnum.
329Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 1; 8
Sed cum sit quaedam virtus inter iram et mansuetudinem, quia virtutem illam proprio nomine nominare nescimus, nominamus eam nomine mansuetudinis, eo quod illa virtus plus communicat cum mansuetudine, quam cum ira.
330Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 1; 13
Appetitus enim intellectivus quia non est virtus in corpore, sive non est virtus affixa organo, ab huiusmodi passionibus est semotus.
331Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 7; 56
Ratio enim, vel intellectus licet non sit virtus corporalis, utitur tamen in suo actu corporalibus organis.
332Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 7; 65
tunc enim virtus furori, vel irae immittitur modo debito, et ut decet, quando ira est organum virtutis, et rationis.
333Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 153, 11; 2
nam verecundia, secundum Philosophum, licet non sit virtus est tamen laudabilis passio.
334Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 5; 7
Nam nobilitas (ut dicitur 2. Rhetoricorum) idem est quod virtus generis.
335Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 5; 12
Virtus ergo generis, quam dicit Philosophus nobilitatem esse, nihil est aliud quam esse ex aliquo genere, vel ex aliqua prosapia, in qua etiam ab antiquo fuere multi principantes, et multi insignes sic ergo sentiendum est de nobilitate.
336Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 1, 188, 5; 20
Nam (ut dictum est) nobilitas idem est secundum communem acceptionem quod antiquatae divitiae, vel quod virtus et honorabilitas generis.
337Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 14; 9
Appetitus autem sensitivus est virtus organica sive corporalis.
338Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 2a, 16; 12
Scientia ergo, virtus, et exercitium attendenda sunt in regimine filiorum.
339Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 21; 19
huiusmodi triplex virtus, est humilitas, moderantia, et simplicitas.
340Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 14; 25
ad hos autem ministros quos virtus et amor boni inclinat ad serviendum, decet principantes se habere quasi ad filios, et decet eos regere non regimine servili, sed magis quasi paternali et regali.
341Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 17; 2
Nam (ut prosequendo patebit) sicut legalis iustitia est quodammodo omnis virtus, quia omnem virtutem lex implere iubet: sit curialitas est quodammodo omnis virtus, quia nobilitatem morum quasi omnis virtus concomitari debet.
342Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 17; 19
Est dicitur curialitas quodammodo omnis virtus per comparationem ad nobilitatem morum, sicut legalis iustitia est tota virtus per respectum ad impletionem legis.
343Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 17; 21
Sic nobilitas docet omnem virtutem: propter quod curialitas est quodammodo omnis virtus.
344Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 17; 27
Ut ergo sit ad unum dicere, quodammodo curialitas est omnis virtus.
345Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, 348, 17; 31
Advertendum tamen quod licet curialitas sit omnis virtus, per quandam tamen antonomasiam largi, et affabiles, curiales dicuntur quia in curiis et in domibus nobilium, ubi multi conversantur, et ubi communiter abundant exteriora bona, potissime largitas quantum ad sumptus, et affabilitas quantum ad conversationem requiruntur in ipsis.
346Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 3; 15
Nam quanto virtus est magis unita, fortior est seipsa dispersa, ut declarari habet in libro de Causis, et in propositionibus Procli.
347Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 7; 20
Monarchia enim quia ibi dominatur unus, et est ibi virtus unita, ideo vel est optima, vel est pessima: nam si monarchia habet intentionem rectam, tunc est rex et est optimus principatus: quia propter unitatem virtutes potest multa bona efficere: si vero monarchia habet intentionem perversam, tunc est tyrannus et est pessimus, quia propter suam unitam potentiam potest multa mala efficere.
348Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 15; 38
Nam ut dicitur 5. Politicorum, maior virtus requiritur in custodia civitatis et regni, quam in duce exercitus.
349Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 29; 22
Et si dicatur legem aliquam positivam esse supra principantem, hoc non est ut positiva est, sed ut in ea reservatur virtus iuris naturalis.
350Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 34; 8
eadem est virtus boni civis, et boni viri: et per idem fine per eosdem mores,est aliquis bonus civis, et bonus homo est quidem aliquis bonus civis, si bene obediat principanti, et ei cuius est leges ferre.
351Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 2a, 34; 9
Quare si principans recte regat populum sibi commissum, quia intentio eius est indicere alios ad virtutem, cum virtus faciat habentem bonum et opus bonu oportet in recto regime, quod bonus civis sit bonus homo; et qui bene subiicitur regi, sit bonus vir.
352Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 10; 34
Quartum malum sic ostendi potest quia virtus generativa est ita corrupta, et sic est insatiabilis concupiscentiae appetitus, quod non habente viro nisi unam uxorem, adhuc est valde difficile debite et temperate se habere erga illam.
353Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 20; 22
quare si assidue innoventur leges, tolletur virtus et efficacia ipsarum.
354Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 10; 1
Semper virtus unita fortior est seipsa dispersa et confusa.
355Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 14; 5
Nam cum ipsa virtus unita, (ut etiam supra tangebatur) fortior sit se ipsa dispersa: si hostes sint bene uniti et debite in acie ordinati, si invaduntur, difficilius evincuntur.
356Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0831 (auctor 1110–1167)
Amicitia igitur ipsa virtus est, quae talis dulcedinis ac dilectionis foedere ipsi amico copulatur, ut unum fiat de pluribus.
357Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0836 (auctor 1110–1167)
quando virtus nulla sine sollicitudine, aut prudentia contra errores, vel temperantia contra libidines, vel iustitia contra malitiam, aut fortitudo contra ignaviam pugnat.
358Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0839 (auctor 1110–1167)
Sed virtus in hoc probatur, quod diligit a quo non diligitur; honorat a quo spernitur; benedicit a quo maledicitur; benefacit ei qui sibi malum machinatur.
359Aelredus Rievallensis, De amicitia, 40, 0840 (auctor 1110–1167)
« Non enim, ut ait Ambrosius, vectigalis est amicitia, sed plena decoris, plena gratiae » (De Offic. lib. 3, cap. 21) . Virtus est, non quaestus: quia pecunia non parturitur, sed gratia; nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
360Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0855B (auctor 1110–1167)
Non hoc de Maria dictum arbitror, quae ex quo Spiritus sanctus supervenit in eam, et ei virtus Altissimi obumbravit, nullum Filii sui potuit nescire consilium; sed nescientibus sive non intelligentibus quod dixerit, Maria, ut sciens et intelligens, conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
361Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0862B (auctor 1110–1167)
Virtus, quae et fortitudo dicitur, ut perseveranter earum teneatur affectus.
362Aelredus Rievallensis, De Iesu puero duodenni, 184, 0867D (auctor 1110–1167)
Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur; sempiterna quoque virtus eius et divinitas (Rom. I, 19-20) . Qui vero in Scripturis sanctis ablato velamine, revelata facie gloriam Dei poterit contemplari, de ingressu portarum Ierusalem glorietur.
363Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0663C (auctor 1110–1167)
Amicitia igitur ipsa virtus est, qua talis dilectionis ac dulcedinis foedere ipsi animi copulantur, et efficiuntur unum de pluribus.
364Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0667D (auctor 1110–1167)
Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret: Non est bonum, inquit, homini esse solum, faciamus ei adiutorium simile sibi (Gen. II) . Nec certe de simili, vel saltem de eadem materia, hoc adiutorium divina virtus formavit, sed ad expressius charitatis et amicitiae incentivum, de ipsius substantia masculi feminam procreavit.
365Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0668D (auctor 1110–1167)
Sic et superba castitas virtus non est; quia superbia ipsa, quae vitium est, eam quae virtus putabatur, sibi conformem facit; ideo iam non virtus, sed vitium est.
366Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0669A (auctor 1110–1167)
Neque enim ideo pudicitia coniugalis virtus non est, quia praecellit continentia vidualis; quibus licet sancta praeferatur virginitas, earum tamen gratiam non obliterat.
367Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0675B (auctor 1110–1167)
Sed nec amicos Absalon amicitiae virtus excusat (II Reg. XVI) , qui perduellioni praebentes assensum, contra patriam arma tulerunt.
368Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0676A (auctor 1110–1167)
quasi virtus ulla sine sollicitudine vel acquiri possit, vel servari.
369Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0682A (auctor 1110–1167)
Unde si forte in hac parte fortior illo fui, et ubi utriusque voluntas non concurrebat in unum, meam mihi facilius fuit, quam illi suam frangere voluntatem; ubi nulla interveniebat inhonestas, nec fides laedebatur, nec minuebatur virtus, cedendum amico fuit, ut et tolerarem in quo videbatur excessisse, et ubi pax eius periclitabatur, voluntatem eius meae praeferrem.
370Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0686A (auctor 1110–1167)
In hoc tamen amicitia probabilior, et magis virtus probatur, quod nec in eo qui laeditur, desinit esse quod fuit; diligens eum, a quo non diligitur; honorans eum, a quo spernitur, benedicens eum, a quo maledicitur; benefaciens ei, qui sibi quod perniciosum est, machinatur.
371Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0686D (auctor 1110–1167)
Nam multi his perturbationibus sic tanguntur, ut non solum eorum in nullo laedatur perfectio, sed etiam virtus eorum moderatione laudabilius augeatur.
372Aelredus Rievallensis, De spirituali amicitia, 195, 0688D (auctor 1110–1167)
Virtus est, non quaestus, quia pecunia non potitur, sed gratia; nec licitatione pretiorum, sed concertatione benevolentiae.
373Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0712D (auctor 1110–1167)
Adeo secundum naturam virtus est, vitium contra naturam, ut virtutem laudet et approbet etiam vitiosus, vitium vero, si humanae rationis sequatur iudicium, nec vitiosus excuset.
374Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0712D (auctor 1110–1167)
Nam et vitium quasi semetipsum ob innatam sibi turpitudinem erubescens, semper latebras quaerit et optat secretum: cum econtra virtus suae sibi pulchritudinis et honestatis conscia ad omnem tripudiet et exsultet aspectum, ob solam humilitatem publicum fugiens et humanum testimonium horrens.
375Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0716C (auctor 1110–1167)
Quoniam de optimis moribus religiosi regis David pauca descripsimus, dignum duxi genealogiam, quae et tua est, dux illustrissime Henrice, breviter veraciterque subtexere, ut cum videris quanta fuerit antecessorum tuorum probitas, qualis in eis virtus innituerit, qualis splenduerit pietas, agnoscas etiam quam naturale tibi sit abundare divitiis, florere virtutibus, victoriis illustrari, et quod his omnibus praestat, Christiana religione et iustitiae praerogativa fulgere.
376Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0731C (auctor 1110–1167)
Quomodo enim non vincimur, qui vulnerati, qui oppressi, qui fatigati, qui viribus destituti, qui armis spoliati; nec fugimus cum non sit qui impetat, nec impetimus cum utrinque virtus deficiat?
377Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0732B (auctor 1110–1167)
Pugnatum est acriter dum Edmundum virtus, Cnuth fortuna iuvaret; circa galeata capita gladii tinniunt, collisione metallorum scintillae prorumpunt; ubi vero robustissimum illud pectus Edmundi ex ipso ut assolet bellandi motu ira incanduit, sanguine incalescente fit robustior, dexteram elevat, vibrat ensem, ac tanta vehementia in caput obstantis ictus iterat, ut spectantibus non tam percutere quam fulminare videretur.
378Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0732D (auctor 1110–1167)
Mihi Dacia cessit, mihi succubuit Norwegia, mihi rex Suavorum manus dedit, et mei conatus impetum quem nullum mortalium sustinere posse credebam, tua mirabilis virtus iam plus semel elusit.
379Aelredus Rievallensis, Genealogia regum Anglorum, 195, 0732D (auctor 1110–1167)
Certe si fortunae meae tua virtus accesserit, pavebit Norwegia, tremebit Suavia, ipsa assueta bellis Gallia trepidabit.
380Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0823A (auctor 1110–1167)
O quanta est virtus linguae, quae oculos serenat, caput alleviat, renes consolidat, genua dissoluta corroborat!
381Aelredus Rievallensis, In adventu Domini, 184, 0823D (auctor 1110–1167)
Si enim virtus proficit, servatur humilitas; si onerat, vanitas est.
382Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0374D (auctor 1110–1167)
Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium, et infernorum. (Philipp. II) . Ecce quomodo coelum, terra, infernus, crucis subiicitur sacramento et Babylonici regis ubique virtus premitur, evacuaturque potentia.
383Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0375C (auctor 1110–1167)
Nos, inquit Paulus, praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam (I Cor. I) . Igitur crucis Dei abscondebatur sapientia; virtus vero Dei crucis scandalo claudebatur.
384Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0375C (auctor 1110–1167)
Non omnibus tamen, sed de quibus alias scripsit: Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia est: his autem qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est (ibid.) Praedicamus Christum crucifixum.
385Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0391C (auctor 1110–1167)
Consideranda proinde sunt duo quaedam, quae quidem in Creatore unum sunt, duo in creatura, id est natura et virtus.
386Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0391C (auctor 1110–1167)
Virtus itaque et virtutis praemium beatitudo, regio similitudinis est; vitium et miseria, dissimilitudinis.
387Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0391D (auctor 1110–1167)
Itaque castitas virtus est, cuius regio abstinentia dici potest; labor quoque et vigiliae, maxime autem interior solitudo.
388Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0392A (auctor 1110–1167)
Sic et charitas, quae virtus est, regionem habet voluntariam paupertatem; et avaritia, quae vitium est, regionem habet temporalium dilectionem.
389Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0409C (auctor 1110–1167)
Eia, fratres, ut ad nos ipsos redeamus, in omni bono opere tria observanda sunt: virtus discretionis, puritas intentionis, fundamentum humilitatis.
390Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0411D (auctor 1110–1167)
Quis tam pravus est, in quo aliqua non inveniatur aut virtus, aut similitudo virtutis?
391Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0420A (auctor 1110–1167)
Exactores Iudaeorum sunt immundi spiritus, qui diversis erroribus implicatos ad maledicta, et multorum generum vitia compellunt; quos nimirum signo crucis muniti in fine saeculi subiicient; et cum illis data fuerit virtus calcandi serpentes et scorpiones, et omnem potestatem inimici (Luc. X) . Et erit, in die illa: cum requiem tibi dederit Deus a labore tuo, et a confusione tua, et a servitute tua dura, qua ante servisti, sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor, et caetera.
392Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0424C (auctor 1110–1167)
Institit quotidie spiritus fornicationis, alicuius turpitudinis et immunditiae tributum exigens; nec erat repellendi facultas, vel virtus resistendi.
393Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195; (auctor 1110–1167)
Tam enim tuae sublimitatis, quam meae humilitatis oblitus, legibus amoris innitor; cui nihil humile, nihil sublime est; qui coelum terrae adaequans, Dominum coeli terrenis membris inseruit, ut Verbum caro fieret, et habitaret in nobis (Ioan. I) ; qui Dominum deposuit, et hominem sustulit; ut, quasi in quodam medio, miseria et misericordia obviarent sibi (Psal. LXXXIV) ; ut ita se infirmitati virtus uniret, ut essent in carne una Verbum et anima, et in his tribus Deus et homo una persona.
394Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0451C (auctor 1110–1167)
Illa autem fides virtus est, quae per dilectionem operatur, cum sine spe remunerationis nemo bene operetur.
395Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0455C (auctor 1110–1167)
Christus, ut scitis, Dei virtus est, et Dei sapientia (I Cor. I) . Ex Dei autem sapientia duplex scientia, quasi duae filiae procreantur; practica scilicet et theorica.
396Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0475D (auctor 1110–1167)
Haec est castitas et munditiae virtus gratissima, ad quam post molestias corporis, post innumeras tentationes libidinis, post crebra incendia carnis, post periculosas suggestiones immundissimi daemonis, per ascensum Luith, et viam Oronaim, anima sancta, Spiritu sancto docente et comitantibus angelis, pervenire meretur.
397Aelredus Rievallensis, Sermones de oneribus, 195, 0500A (auctor 1110–1167)
Tunc ei incipit virtus dulcescere vilescere vitium, et ex quadam dilectionis infusione gustat quam dulcis est Dominus.
398Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0227D (auctor 1110–1167)
Talis est virtus Christi, ut nulla lingua possit eam exprimere; nullum cor, ita ut dignum est, cogitare.
399Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0228B (auctor 1110–1167)
Diximus vobis alia vice quod Christus in hunc mundum venit peccatores salvos facere: Christus autem unctus dicitur; virtus autem huius unctionis hodie palam innotuit.
400Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0281B (auctor 1110–1167)
Panis esurit, et fons sitit, virtus lassatur, vita moritur.
401Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0281C (auctor 1110–1167)
Ergo, sicut diximus, hoc opus suum facit sapientia per stultitiam; fortitudo hoc facit per infirmitatem; panis hoc facit per esuriem; fons hoc facit per sitim; virtus hoc facit per lassitudinem; vita hoc facit per mortem.
402Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0316B (auctor 1110–1167)
Scitis autem, fratres, quia Dominus noster Iesus Christus est Dei virtus, et Dei sapientia.
403Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0320A (auctor 1110–1167)
Hae sunt primae generationes sapientiae: quatuor scilicet principales virtutes, quas etiam gentiles philosophi potuerunt, ratione docente, cognoscere, scilicet temperantia, quae hic appellatur sobrietas, prudentia, iustitia, et fortitudo, quae hic virtus nominatur.
404Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0347D (auctor 1110–1167)
Quia qui scienter sine discretione se subtrahit de his quae potest facere, ipse fraudem facit; quia virtus eius et fortitudo non est tantum sua, sed totius congregationis.
405Aelredus Rievallensis, Sermones de tempore, 195, 0350D (auctor 1110–1167)
Christus vero Dei virtus est et Dei sapientia.
406Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195; (auctor 1110–1167)
Est quidem sanctorum virtus permaxima humilitas, sed si vera, sed si discreta.
407Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0503 (auctor 1110–1167)
Vere sanctorum vera, et discreta humilitas virtus est; mea autem, et mei similium defectus virtutis, de qua Propheta: Vide humilitatem meam, et eripe me (Psal. CXVIII) . Neque enim a virtute aliqua se eripi postulabat, aut de humilitate extollebat, sed deiectioni suae subventionem implorabat.
408Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0534B (auctor 1110–1167)
Sub iugo enim illo, quod infelicissimae cervici meae Babylonis, id est confusionis princeps imposuit, infirmata est virtus mea, contrita sunt ossa mea: et quamvis ex aliqua parte sit soluta captivitas, restat tamen ex antiqua oppressione nonnulla infirmitas: ex qua plerumque turbatur iam aliquantulum expertae suavitatis serenitas, donec ille qui propitiatur omnibus iniquitatibus meis, sanet etiam omnes infirmitates meas, redimensque de interitu vitam meam coronet me in misericordia et miserationibus (Psal. CII): cum corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem: et impleatur sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria (I Cor. XV) . Interim ex iugi huius suavitate non modica consolatio, et contra inditam infirmitatem nonnulla conflictatio.
409Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0536A (auctor 1110–1167)
Sed nec fides virtus est, nisi per dilectionem operetur; nec spes, nisi quod speratur ametur.
410Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0537D (auctor 1110–1167)
Alioqui nec virtus temperantia aestimatur; quae etsi carnis pruritum contegat vel refrenet, dum tamen mens nomine castitatis in avaritiam turpis quaestus abutitur, tam perniciosam interioris hominis lasciviam non coercet.
411Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0537D (auctor 1110–1167)
Sed nec virtus ea est prudentia iudicanda, qua quisque fallere doctus, non inter amanda et non amanda, sed inter lucra temporalia damnaque discernit, ac charitatis sine reliquo, aliorum pernicie sibi commodi quidpiam comparare contendit.
412Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0539A (auctor 1110–1167)
In re quoque pecuniaria haec virtus ad charitatis bonum provocat intuentes; quae secundum praemissum Apostoli praeceptum non differt debitum, donec exigat importunus exactor, sed cum quadam potius hilaritate praevenit repetentem.
413Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0539B (auctor 1110–1167)
Si ergo haec virtus temporalium tantum dispensationes amplectitur, nec ipsam tranquillitati illius felicissimi status vereor abrogare: quo summa illa quiete, singulis secundum merita vel praemis, vel supplicia dispensante, illi irrevocabili damnationis sententia feriuntur; illi aeternae beatitudinis praemio munerantur, ut, cum fuerit utrobique aeternitas, nulla temporalium possit esse varietas.
414Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0545D (auctor 1110–1167)
Neque enim virtus dicenda est, quam radix ista non protulerit; nec opus perfectum aestimabitur, quod finis iste non concluserit.
415Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0568D (auctor 1110–1167)
Nunc quidem labores tibi pro Christo subeundi sunt, virtus patientiae exercenda, carnis insolentia crebris vigiliis, ac ieiuniis castiganda, perferendae tentationes, et ab omni terrena sollicitudine animus avocandus: praecipue autem virtute obedientiae propria mortificanda voluntas: quoties vero in his animus plus nimio fatigatur, sollicita orationum devotione, ad materna ubera Iesu properandum, ex quorum abundantia, lac tibi mirae consolationis eliciens, dicas cum Apostolo: Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione (II Cor. I); Et: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra (ibid.) . Sic affectus ille pius, qui prius torpentem excitaverat ne periret, consolabitur laborantem ne deficiat, donec post innumeras victorias, quasi emeritus iam miles effectus, his tentationibus quibus nunc quasi novitius fatigatis, penitus consopitis, in virtutum suavitate repauses: ad illud quoque sublimissimum consolationis genus gratia divinae pietatis admissus, quod quasi praemium constat esse iustorum, dicas cum Propheta: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! » (Psal. XXX.) Tum ille, obortis lacrymis: « Placet, inquit, et valde placet, quod dicis, quia non solum haec ita esse ratione magistrante coniicio, verum in me ipso luce clarius perspicio.
416Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0588B (auctor 1110–1167)
Rationalis affectus est, qui ex consideratione alienae virtutis oboritur; videlicet cum oculis nostris cuiuslibet virtus vel sanctitas explorata, vel fama divulgante, vel certe lectione comperta, mentem nostram quadam dulcedinis suavitate perfundit.
417Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0590B (auctor 1110–1167)
Plerumque enim cuiuslibet non quidem virtus aut vitium, sed quaedam exterioris hominis habitudo animum sibi intuentis inclinat.
418Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0593A (auctor 1110–1167)
Contigit enim mihi aliquando, ut alicuius exterior habitudo, quandiu in eo vel virtus sperabatur, vel vitium ignorabatur, plurimum sibi animum inclinaverit meum; proditum autem eius vitium totum illum affectum absorbuerit, ac non modicum menti horrorem ingesserit.
419Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0593A (auctor 1110–1167)
Forte virtus aut vitium quasi animae cibus vel utilis vel noxius aestimanda sunt; exterioris vero hominis vel austeritas vel benignitas, quasi vasa quaedam vel rusticana vel urbana iudicanda.
420Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0593B (auctor 1110–1167)
Sic nonnunquam evenit, ut homo vitiosus, et in summo corporis ornatu displiceat; virtus autem etiam in quadam exterioris hominis duritia et austeritate plurimum placeat.
421Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0593C (auctor 1110–1167)
Sed erit elegantior, puto, quia et expressior similitudo; si virtus veritas, falsitas vitium aestimetur: nimia autem morum severitas, quasi sermo durus et rusticus; exterioris autem hominis grata suavitas, quasi sermo comptus et eloquens.
422Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0593C (auctor 1110–1167)
Simili modo nec in homine exterius ornato vitium placeat, nec in homine quanquam duro et austero virtus displiceat.
423Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0594A (auctor 1110–1167)
Verum si uterque vera, sed ille minus eloquens magnificentiora ac profundiora conetur asserere; illa quidem quae dicuntur suaviter, quanquam minora, suavius auribus illabuntur; non modica autem vi opus est, ne illa pretiosa ob sermonum quibus proferuntur ineptiam audire animum taedeat; intelligere non placeat, credere postremo non libeat Non secus si duo homines proponantur, quorum alter benevolus, affabilis gratus aspectu, iucundus affatu, quadam exterioris hominis suavitate in corda intuentium sese refundat; alter durus, austerus, nimia quadam gravitate intuentibus quasi metum incutiat: quandiu utriusque virtus latet, vel vitium, quis reprehendat, si illum dulcius interior sensus accipiat; istum non voluntas aut ratio, sed affectus reiiciat?
424Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0594A (auctor 1110–1167)
Si vero in caeteris virtutibus pares utrosque cognoverit, vel si etiam illum iucundiorem in aliquibus imperfectiorem invenerit; non mirum, nec ratione vacuum, si cui virtus interior in exteriori oblata suavitate quasi veritas in pulchro sermone iucundius sapiat; virtutem in morum austeritate nimia, quasi veritatem in duro rusticoque sermone, cum quadam mentis anxietate vel etiam coactione suscipiat.
425Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0598C (auctor 1110–1167)
Evenit aliquando, ut vir optimus ob exteriorem quamdam austeritatem, ut superius diximus, non facili affectu in cor influat intuentis; quem, si aliqua occasione oblata munificum nobis senserimus, insensibiliter ipse, quem austeritas illa oppresserat quodammodo et obruerat, erigitur, ut ita dicam, et excitatur affectus; et virtus quae prius placebat, sed non sapiebat, ipsi affectui quasi cordis palato, licet ad aliud adhibito, sua se suavitate ingerat et infundat; sic mirabili modo delectetur et sapiat.
426Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0598C (auctor 1110–1167)
Quod si talis forte fuerit, in quo non sit virtus quae placeat: quantum quidem eius desiderari potest correctio, affectus admittendus est; simplex autem affectus ille, qui, quamvis certis quibusdam causis moveatur et moveat; hominem tamen sine alterius respectu causae complectitur, per omnia temperandus.
427Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0601A (auctor 1110–1167)
Ad hoc igitur affectus iste salubriter admittitur, si tamen suspense et temperate quodammodo admittatur; ut videlicet si virtus in eo claruerit, facilius amplectatur; si vero vitium, correctioni eius vehementius insistatur.
428Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0602A (auctor 1110–1167)
Proinde cum affectus noster quanquam rationalis, vel etiam spiritualis, usque ad suspectam aetatem vel sexum sese protenderit; consultissimum est, ut infra ipsum mentis sinum cohibeatur; nec ad inania quaedam blandimenta mollesque teneritudines pariatur effluere, nisi forte ob id aliquando mature ac temperate progrediatur, ut virtus amata et laudata ferventius exerceatur.
429Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0602D (auctor 1110–1167)
Vir regii seminis, cui ex successione sperabatur haereditas; cui spem auxerant culminis potiundi genus, virtus, militum gratia, populi favor, ipsius etiam mirabilis fama triumphi, quo uno tantum fulcitus comite armatos cuneos agminis hostilis invasit, ac suae genti insperatam victoriam reportavit, infra servum semet deiiciens: Ego, inquit, ero secundus post te.
430Aelredus Rievallensis, Speculum charitatis, 195, 0620A (auctor 1110–1167)
Hi non se fruuntur in sapientia, ac proinde non in illo, qui Dei virtus est, Dei sapientia.
431Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0763D (auctor 1110–1167)
Ego in tenebris sedeo, et in tenebris ambulo, cum hic iuxta me lux novae sanctitatis resplendeat, et in rege nostro apostolica virtus emineat.
432Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0772A (auctor 1110–1167)
vix orationi finem dederat, et ecce robur corpori, voci virtus accessit, resolvit linguam gratia quam vinxerat aegritudo.
433Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0775C (auctor 1110–1167)
Rebus humanis exemptus quam potens fuerit in divinis beatus Edwardus mundum latere non potuit, cum nec virginei corporis virtus vel terra obrui, vel lapide claudi, vel cum ipso potuerit corpore sepeliri; vis enim quae latebat in membris erupit in miraculis, quoniam dum caecis visum, claudis gressum, infirmis sanitatem restituit, pretiosam in conspectu Domini mortem Ed.
434Aelredus Rievallensis, Vita S. Edwardi regis, 195, 0780D (auctor 1110–1167)
Paret superiori praesul inferior, sed inventa est fortior virginei licet exstincti corporis virtus, quam viventis episcopi manus.
435Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0685
Legimus in libro Iudicum (cap. III) , quod praescientia divina terrae inclytae, semini Abrahae ob immensae fidei laudem repromissae, inesse reliquias Chananaeorum ex parte permiserit, scilicet ut experiretur in eis Israel, ne forte otio torpens ignarus bellorum foret, cuius efficax virtus, Deo praeduce, dudum regnum egregium, cunctis saeculis praedicabile, sibi armis vindicaverat.
436Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0697B
Item ipse in libro VII de professione regulae catholicae, de sancto Spiritu sic commemorat, exemplum ponens de Psalmographo: « Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) . Utique Verbum Filium declaravit: Dominum autem Patrem eius indicavit, et Spiritum oris eius Spiritum principalem esse demonstravit.
437Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0697D
Ergo quia dixit: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum, cognosce hoc verbum substantivum non aliunde quam de Patre proprie natum fuisse; sed et Spiritu oris eius eum Spiritum dixit, qui de ipsa unita substantia processit, sicut cautum invenimus; non ex alia natura quam de ipsa; ac per hoc unita est Patris et Filii et sancti Spiritus substantia, quam Graeci dicunt οὐσίαν.
438Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0700D
Necnon etiam in nomine virtutis Dei appellatus Spiritus, et virtus, et sapientia esse monstratur.
439Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0700D
Aut ergo virtutem Dei Spiritum esse profitemini, aut sicut Sabellius paracletum, cum sit virtus Dei, eumdem Filium esse praedicate.
440Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0702D
Cyrillus, Quod Spiritus sanctus a Patre procedat et Filio, in epistola ad Nestorium, sic dicit: « De Spiritu quoque cum dicit: Ille me clarificabit (Ioan. XVI, 14) : hoc rectissime sentientes, unum Christum et Filium non velut alterius egentem gloria, confitentur a Spiritu sancto gloriam consecutum; quia Spiritus eius nec melior nec superior illo est; sed quia mira opera faciens ad demonstrationem suae deitatis virtute propria Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur: quemadmodum si quis de hominibus asseveret, quod virtus sua vel disciplina quemlibet unumquemque clarificet.
441Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0703A
Nam paternae virtutis et sapientiae idem Filii Spiritus creditur, et ideo ipse et substantia virtus, et sapientia comprobatur.
442Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0703C
Propterea dixi vobis quia ex meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ioan. XVI, 15) . Ergo glorificavit quidem Iesum Spiritus sanctus inopinabilia operantem: verumtamen sicut Spiritus eius, et non aliena virtus, et eo superior secundum quod intelligitur Deus.
443Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0707A
Respondit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 34) . Et ipse Dominus promittens eum discipulis ait: Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto (Luc. XXIV, 49) . Et iterum: Accipietis, inquit, virtutem Spiritus sancti supervenientem in vos, et eritis mihi testes (Act. I, 6) . »
444Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0718B
Quod si hoc in fragili homine ita unum sunt tria, vox, et verbum, et efficacia, ut tres quidem personae sint, sed una subsistendi potentia: in homine fragilissimo, ut diximus, haec sit tanta potentia, quanto magis in omnipotentia Dei ita est, ut sit Pater omnipotens genitor Filii, et ex Patre et Filio procedens virtus, qui est Spiritus sanctus.
445Aeneas Parisiensis, Liber adversus Graecos, 121, 0735C
Et quemadmodum cum tetigisset Dominum et Salvatorem, dixit ipse: Quis me tetigit? Ego enim sensi virtutem exisse de me (Matth. IX) , illam sine dubio virtutem intelligimus quae mulierem sanaverat et fecerat eam mundam; sic intelligendum est, quia si quis contigerit peccatum, exeat ex ipso peccato virtus quaedam maligna, quae eum qui se contigit faciat immundum.
446Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 111 (auctor fl.c.700)
Nonnullis noctibus ac diebus aegrotavi usque ad mortem et permolestum erat mihi divinae et sacrae scripturae locum, usquequaque obmissa sacra eloquia, qua a me fures rapiebant et me captivum duxissent, si virtus divina non adfuissit.
447Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 174 (auctor fl.c.700)
Primum et plus virtus fuisse minotauris quam armatorum legio bellantes in proelio.
448Aeticus Ister, Cosmographia, 6; 176 (auctor fl.c.700)
De elefantis nec non talia protulit, et ob hanc causam primum illarum virtus et robor in victoriam vel certamina divulgata est.
449Agatho papa, Epistolae, 87, 1228A
Et sicut extremi quidem, praestantissimi tamen omnium, magni illius Iustiniani, cuius ut virtus, ita et pietas omnia in meliorem ordinem restauravit: cuius instar fortissimae vestrae clementiae principatus, virtutis quidem conatibus rempublicam Christianam tuetur, et restaurat in melius, pietatisque studiis catholicae succurrit Ecclesiae, ut in unitate verae ac apostolicae confessionis perfectius copuletur, quam nunc usque nobiscum sancta Romana servat Ecclesia, quatenus sincerae pietatis arcanum, tuba clarius per totum orbem praedicetur: et ubi huius verae confessionis sinceritas pii vestri imperii favoribus vim obtinet, laus simul ac meritum serenissimi vestri imperii praedicetur, ut cum pietatis laudibus, etiam regni eorum, Deo annuente, dilatentur insignia, quosque verae pietatis invitat confessio, imperialis fortitudo possideat.
450Agatho papa, Epistolae, 87, 1248C
Maximi morbi maioribus indigent auxiliis, ut scitis, beatissimi: atque idcirco Christus verus Deus noster, virtus vere rerum omnium conditrix et gubernatrix, sapientem dedit medicum, vestram a Deo honoratam sanctitatem, contagia haereticae luis fortiter propulsantem remediis orthodoxiae, ac valetudinis robur membris Ecclesiae largientem.
451Agatho papa, Epistolae, 87, 1161B
Consideranti mihi humanae vitae diversos angores, et ante Deum qui unus et verus est, cum vehementia fletuum ingementi, ut consolationem animae fluctuanti divinae miserationis impertiret instinctu, et de profundo moeroris et angustiae potentia suae dexterae sublevaret, magnam atque mirabilem cum indesinenti gratiarum actione, serenissimi domini filii, confiteor, consolationis opportunitatem exhibere dignatus est, piissimum tranquillae mansuetudinis vestrae propositum, quod ad stabilitatem divinitus commissae reipublicae Christianae eius concessit dignatio, ut imperialis virtus atque clementia de Deo, per quem reges regnant, qui Rex regum et Dominus dominantium est, et curet et quaeret eius immaculatae fidei veritatem, ut ab apostolis atque apostolicis est Patribus tradita, inquirere vigilanter, atque ut vera traditio continet, instantissime desideret in omnibus Ecclesiis obtinere, et ne quemquam tam pia lateret intentio audientium, humanave suspicio perterreret aestimantium potestate nos esse compulsos, et non plena serenitate ad satisfaciendum super evangelicae nostrae fidei praedicatione commonitos divales apices ad apostolicae memoriae Donum pontificem nostrae pusillitatis praedecessorem, cunctis populis ac gentibus per nostrum ministerium patefecerunt ac satisfaciunt, quos gratia sancti Spiritus imperialis linguae calamo de puro cordis thesauro dictavit, commonentis, non opprimentis; satisfacientis, non perterrentis; non affligentis, sed exhortantis, et ad ea quae Dei sunt, secundum Deum invitantis, quia et ipse conditor omnium ac redemptor, cum posset in suae divinitatis maiestate in saeculum veniendo, mortales perterrere, humanitate magis inaestimabilis clementiae humiliter ad nostra descendens, quos creavit, dignatus est et redimere: qui et spontaneam de nobis verae de se fidei confessionem exspectat.
452Agatho papa, Epistolae, 87, 1193D
Haec est enim mysterii virtus.
453Agius presbyter, Dialogus de obitu S. Hathumodae, 137, 1196C
Illius disciplinae quaedam quasi imago, Eius virtus, quaeritur effigies.
454Agnellus Ravennatensis, Ad Armenium epistola, 68, 0383A
Si dixerit: Non habebat, confutas blasphemum: Si dixerit: Habebat, obtines victoriam: Filius enim, ut dicit Apostolus, Dei Patris virtus est et sapientia (I Cor. I, 24) . Nam qui dicit: Virtutem non habuit, blasphemat: qui dicit: Sapientiam non habuit, blasphemat.
455Agnellus Ravennatensis, Ad Armenium epistola, 68, 0383C
Ecce vox peperit verbum, verbum autem non peperit efficaciam: sed ex ipsa voce et verbo virtus egressa, alterum fecit consulem, alterum interfecit.
456Agnellus Ravennatensis, Ad Armenium epistola, 68, 0384A
Quod si hoc in fragili homine ita unum sunt tria, vox, et verbum, et efficacia; ut tres quidem personae sint, sed una subsistendi potentia: in homine fragilissimo, ut diximus, si haec sit tanta potentia; quanto magis in omnipotentia Dei ita est, ut sit Pater omnipotens genitor Filii, et ex Patre et Filio procedens virtus, qui est Spiritus sanctus?
457Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0495B (auctor c.805–c.846)
Granum igitur sinapis nisi teratur, illius virtus non agnoscitur; cum territum fuerit, statim ex eo fortitudo et dulcedo procedit.
458Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0519A (auctor c.805–c.846)
Ex una autem parte frontis inferius triclinei mundi fabricam comptitavit, in qua versus descriptos hexametros, quotidie legimus, ita: Principium nitidi prima sub origine mundi Cum mare, tellurem, coeli cum lucida regna Virtus celsa Patris, Natique potentia fecit; Cumque novus sol, luna, dies, aurora micavit, Et illo astrigerum radiavit lumine coelum.
459Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0519B (auctor c.805–c.846)
Cunctis clara tibi est virtus, censura, fidesque.
460Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0570A (auctor c.805–c.846)
Aequalis forma, sed non aequales virtutes [aequalis virtute]. Hominis Christus forma, sed deifica virtus.
461Agobardus Lugdunensis Auctores varii, Epistola de Iudaicis superstitionibus, 104, 0097B
XXIII. Si vero et hoc consideremus, quibus virtutibus tabernaculi Dei habitatio, et sancti montis eius ascensio valeat comparari, non minimum inter eas virtus illa obtinet locum, qua vir iustus ita dignus est conlaudari: Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus, timentes autem glorificat.
462Agobardus Lugdunensis, De cavendo convictu et societate Iudaica, 104, 0112C (auctor 769-840)
Nec vero tam feralibus iussis ausi sumus acquiescere, aut religiosissimum ac Deo dignum principem quidpiam divinae legi contrarium, sacris canonibus adversum, saluti Ecclesiae periculosum, credere potuimus praecepisse; cuius ad hoc semper invigilat fidelis industria et pietas admiranda, ut lex Dei ubique servetur, ut canonica instituta perpetua vigeant firmitate, ut salus ac virtus Ecclesiae toto terrarum orbe gloriosius in dies singulos convalescat.
463Agobardus Lugdunensis, De modo regiminis ecclesiastici, 104, 0191A (auctor 769-840)
Vere enim et mater et domina est, virtus et sapientia, fortitudo et gloria, resurrectio et vita, via et veritas, illuminatio et salus, et caetera huiusmodi.
464Agobardus Lugdunensis, De privilegio et iure sacerdotii, 104, 0146C (auctor 769-840)
XX. Deprehensi igitur inter tantas ac tales angustias, de quibus viribus nostris evadere non possumus, summopere necessarium est, ut ei qui omnia facere potens est supra quam petimus aut intelligimus, ex toto corde supplicemus, quatenus per abundantiam misericordiae suae tenens manum dexteram nostram, in voluntatem suam dirigat nos, et cum gloria assumat nos; ipse regat regentes, ipse dirigat dirigentes; ut possimus pascere gregem eius cum disciplina, et non in vasis pastoris imperiti; ipse praestet virtutem et fortitudinem populo, et exhibeat ipse sibi mundum et candidum gregem, atque in omnibus immaculatum ac supernis ovibus dignum, ubi est habitatio laetantium in splendoribus sanctorum, in templo eius omnes dicamus gloriam, grex simul et pastores, in Christo Iesu Domino nostro, cui est honor et virtus in saecula saeculorum.
465Agobardus Lugdunensis, Epistola ad Bartholomeum de quorumdam inclusione signorum, 104, 0181B (auctor 769-840)
Et unum quidem illud est, quod utrum correptio, an infirmitas, vel potius virtus dicenda sit, nescimus.
466Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0055D (auctor 769-840)
Sed ponamus ipsius Felicis verba quae prosequitur, ut ex ipsis lector cognoscat quomodo separando nomina, dividit substantias: « In illa, inquit, Deus super omnia, in ista vero homo intra omnia; et ut brevi compendio plurima concludam, in illa, id est in essentia divinitatis, Deus, Dominus, Patris Verbum, Patris veritas, sapientia, virtus, imago Patris, invisibilis splendor Patris, lumen ex lumine, consubstantialis Patri, consimilis ei, aequalis per omnia, invisibilis ut Pater, immensus, incircumscriptus, omnipotens, creans omnia cum Patre et Spiritu sancto, factor, vivificans quos vult, sicut et Pater, eligens cum Patre quos vult, praedestinans cum Patre quos praescit, sanctificans, deificans, glorificans quos vult, et reliqua his similia plurima.
467Agobardus Lugdunensis, Liber adversum dogma Felicis Urgellensis, 104, 0060B (auctor 769-840)
Hic promissae antidoti aperienda virtus.
468Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, 104, 0319B (auctor 769-840)
Cui licet postea restituta sit virtus pristina, et ignominiosam vitam gloriosa morte finierit; aeterna quidem vita non caruit, tamen ducatum pristinum non recuperavit.
469Agobardus Lugdunensis, Liber contra iudicium dei, 104, 0257A (auctor 769-840)
Sicut pulmentum quodlibet absque sale non est aptum et utile; sic omnis virtus, etiam ipsa fides, non valet ad salutem hominis sine pace.
470Agobardus Lugdunensis, Liber contra iudicium dei, 104, 0262B (auctor 769-840)
Fratres, quaecunque sunt vera, quaecunque pudica, quaecunque iusta, quaecunque sancta, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplinae, haec cogitate.
471Agobardus Lugdunensis, Liber de correctione antiphonarii, 104, 0332B (auctor 769-840)
Respondit: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.
472Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0244C (auctor 769-840)
Qua in re cum omni timore considerandum est, quod cum ignorantia excusare non potuerit, nec tantae fidei virtus indignationem divinam avertit, quousque ad horam moriendi ventum est: ubi adhuc mirari possemus, nisi aliqui viderent, quod mel comedit, non panem.
473Agobardus Lugdunensis, Liber de dispensatione ecclesiasticarum rerum, 104, 0245B (auctor 769-840)
Quia vero de sacris rebus, sanctis praedicatoribus sanctisque pauperibus deputatis, vel potius deputandis, fraudavit, morte multatus est, quam mortem non intulit gladius, non exercuerunt officialium manus, sed sacri sermonis virtus inflixit.
474Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0275C (auctor 769-840)
Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati, lex.
475Aileranus Scoto Hibernus, Interpretatio mystica, 80, 0331A
In Aminadab Populus meus spontaneus (Philo, l. Interp. nom., de Exod., Num., Iudic.) , qui dicit: Nemo tollit animam meam a me ipso (Ioan. X, 18) . Et: Si vis in vitam venire, serva mandata (Matth. XIX, 17) . In Naason augurans (Hieron., l. Interp. nom. Hebr., ae Actis apost., et Matth.) , qui promittit dicens: Cum venerit Filius hominis in maiestate sua (Luc. IX, 26) , cuius prophetia in tria prophetiae tempora respexit, in praeteritum, ut est, vidit Abraham diem [meum], et gavisus est; in praesens, ut est: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Ioan. VIII, 56) ? In futurum, ut est: Erunt enim sicut angeli in coelo (Matth. IX, 4) ; et illud: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo [illud] (Ioan. II, 19) . In Salomon sensibilis (Hier. l. Interp. nom. de Matth.) ; Marc. XII, 25, qui dicit: Tetigit me aliquis, nam ego sensi virtutem de me exisse (Luc. VIII, 46) . Et: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ? Vere sensibilis est, qui cogitata ut facta, et futura ut praesentia cernit; sicut de eo scriptum est: Qui fecit quae futura sunt (Sap. VIII, 8) . In Booz in quo robur est (Philo, l. Interp. nom., de lib. Iudic., Ruth) qui ait: Omnia traham ad meipsum (Ioan. XII, 32) . Omnis hominis virtus in morte deficit, Verbum vero quod caro factum est, de infirmitate fortius, de morte vivacius, de humilitate excelsius factum est.
476Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0826C (auctor 950-1008)
Iamque humani cessaverat ars ingenii, laborque conquieverat hominum, ut maior divinae miserationis virtus claresceret per beatissimum Benedictum, quem nos miseri criminabamur iisse dormitum.
477Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0833B (auctor 950-1008)
Cum quo quinque commanipulares ex eminentioribus tenti sunt, Hugo videlicet ac Archembaldus de Buciaco, Rainardus et Americus frater eius, filii Heldegarii haud ignobilis viri Argentomagensis, atque Giraldus Tirinensis, his exceptis, quos aut minor potentia, aut minus pollens de nobilitate parentum sanguis nostrae subtraxit notitiae, quorum numerus ad viginti et eo amplius fuisse refertur; equi capti numero centum viginti, praeter eos qui vel a victoribus furtim subducti, vel a victis fuga sibi consulentibus abducti sunt; e quibus et multitudo hostium colligi potuit, et virtus superna pariterque excellentissimum Patris Benedicti meritum evidenter agnosci, quod a tam paucis exercitatae militiae viris adversarii copiis ac natura muniti loci tam facile sint superati.
478Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0638A (auctor 950-1008)
Quamvis enim id praefatio non spoponderit se acturam, tamen congruum aestimatum est duorum aut trium testimonia inserere, ut, dum eorum virtus magna fuisse docetur, maior fortitudo Francorum qui eos vicerunt, fore declaretur.
479Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0671A (auctor 950-1008)
Nec nobis oneri erit ipsius disertissimi verba ponere viri, cum et nostram (si inserantur) honestent materiam, et gentis fortitudinem innotescant pariter et decorem; simul etiam ut virtus Dei in gentili quoque operata homine evidenter appareat.
480Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0679D (auctor 950-1008)
Nam Clotarius periculosum ratus adversum duorum potentum regum copias praelio decernere, confugium in Aureliano pago, in loco qui Combros dicitur, fecit, donec aut animus erga se fratrum tranquillior, aut sibi ad resistendum virtus numerosiore suorum manu, qui iam iamque affuturi credebantur, esset paratior.
481Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0695D (auctor 950-1008)
Post transitum sane Galsontae, magnum virtus divina ad eius sepulcrum est dignata ostendere miraculum.
482Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0700A (auctor 950-1008)
Sed non defuit beati confessoris virtus.
483Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0735C (auctor 950-1008)
Ubi evidens apparuit virtus beati confessoris, pallam altari cum circumiacentibus herbis a flamma defendentis.
484Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0854D (auctor 950-1008)
Elisei virtus Sunamitis filium ab inferis orando, revocavit ad vitam.
485Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0855A (auctor 950-1008)
Puerum quoque qui flasconem a fideli viro submissum furtim absconderat, prophetico spiritu, pestem serpentis qui iam illud vas intraverat, vitaret edocuit (II Dialog. per totum) . Tertia, in hoc uno Elisei facto, sancti Patris nostri Benedicti virtus enituit, quando infectum veneno panem, ne pestis ad plures serperet, per corvum longe proiecit.
486Aimoinus Sangermanensis, Acta translationis S. Savini martyris, 126, 1053D (auctor fl. 800)
9. Nec illam aliis omissis silendam reor quae post venerabilem eius corporis translationem praecipua facta fuisse dignoscitur virtus, ad ipsius sanctam evidentissime declarandam sanctitatem, et quia locum unde transpositus fuerat, etsi corpore, non tamen tuitione reliquerat.
487Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1027 (auctor fl. 800)
Sicut laude dignos credimus eos, qui gesta vel miracula sanctorum, quae divina virtus per eos operari dignatur, ad aedificationem fidelium scribere satagunt: ita absque dubio scimus culpari illos, qui prae desidia ac torpore mentis ea litteris tradere ad profectum negligunt futurorum.
488Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1033C (auctor fl. 800)
Sed quia Domino miserante nec ibi virtus defuit eiusdem sanctissimi Patris, minime debent reticeri, quae tunc illic totius mundi Creator ad laudem sui nominis gratia ipsius pontificis ostendere dignatus est miracula.
489Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1039B (auctor fl. 800)
Et quia longum ac difficile est per singula eius virtutes retexere, maxime cum et antequam nasceretur ita dilectus gratusque Deo ut Ioannes in utero matris exsultans inventus sit, cui virtus miraculi famulatrix exstiterit, placet in eius laude hoc in loco paucis ludere versibus, sitque prioris libelli finis.
490Aimoinus Sangermanensis, De miraculis S. Germani, 126, 1048B (auctor fl. 800)
Gloria sit Deo Patri atque laus Altissimo, Honor, virtus et potestas Iesu Christo Domino, Dignitas et unus apex sit quoque Paraclito, Amen.
491Aimoinus Sangermanensis, De translatione S. Vincentii Martyris, 126, 1014C (auctor fl. 800)
Processit sane omnium qui convenerant communis in hoc validusque animi ardor: quorum scilicet mentes virtus illustraverat superna, et aequalis spei perflaverat laetitia
492Aimoinus Sangermanensis, De translatione S. Vincentii Martyris, 126, 1018D (auctor fl. 800)
Tantoque potiti desiderio, ac post paululum monacho pedis vigore pleniter recuperato, cum hymnis et gratiarum laudibus (prout ratio et loci qualitas dictabat) exeuntes, ad propria redire Domino ducente disponunt: cui est honor et potestas, virtus et imperium in saecula saeculorum.
493Aimoinus Sangermanensis, De translatione SS. martyrum, 115, 0947D (auctor fl. 800)
Ea siquidem ipsa nocte sanctorum martyrum geminato praeconio haec quoque virtus inclaruisse dignoscitur.
494Aimoinus Sangermanensis, De translatione SS. martyrum, 115, 0957A (auctor fl. 800)
Siquidem non post multum temporis expletis ibidem ad salutifera eorumdem sanctorum martyrum limina lacrymosis excubiis, praeclaris ipsorum (quod est fatendum) meritis, invisis propulsis tenebris ei protinus virtus coelestis lumen quoque diei refulsit.
495Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0486A (auctor 1152-1167)
Laborabat siquidem caro eius multiplicibus infirmitatum incommodis, ut in eis virtus animi perficeretur.
496Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0488C (auctor 1152-1167)
Virtus namque Dei vehementius in infirmitate eius refulgens, digniorem quamdam apud homines ei effecit reverentiam, et in reverentia auctoritatem, et in auctoritate obedientiam.
497Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0494A (auctor 1152-1167)
Tantam enim gratiam virtus ei divina contulerat, ut licet abiectus esse elegisset in domo Dei, uberius tamen fructificaret, quam plures alii in sublime porrecti, et lucens amplius illustraret Ecclesiam velut de sub modio suae humilitatis, quam multi super candelabrum constituti.
498Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0504D (auctor 1152-1167)
Exstinctis itaque sacramentalibus illis luminibus, exstincta est deinceps tota virtus diaboli; et mulieri post confessionem communicanti, nunquam postea apparuit inimicus, sed irregressibiliter eliminatus aufugit.
499Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0518B (auctor 1152-1167)
Cui in hoc opere novissimo tam manifeste, tamque magnifice divina adfuit virtus et gratia, ut ex laboribus vires capere videretur.
500Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0489D (auctor 1128-1203)
Pacis alumna movet primos Concordia gressus, Et pleno cuncta perfundens Copia cornu, Et Favor, et multo perfusa favore Iuventus, Et Risus nostrae proscribens nubila mentis, Et Pudor, et certo contenta Modestia fine, Et Ratio mensura boni, quam semper adhaerens Felici gressu felix comitatur Honestas, Et Decus, et cuncta trutinans Prudentia libra, Et Pietas, et vera Fides, quae fraudis in umbra Nobis hypocritam mentiri nescit amorem: Et virtus quae spargit opes, quae munera fundit, Quam penes ignorat ignavam gaza quietem, Nec dormire potest thesauri massa sepulti, Sed mutat varios toties peregrina magistros.