'vita' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 61988 hits      Show next 500

1Abbaudus abbas, De fractione corporis Christi, 166, 1346C (auctor fl. 1130)
Illius vero corporis etiam fracti quaelibet particula non modo viva, sed etiam vita est, si quis fideliter accipit.
2Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0464C (auctor c.945–1004)
Κλῆρος etenim Graece, Latine dicitur sors, unde clerici ad sacrificandum vel ad ministrandum in sortem Dei adsciti studeant non carnaliter sed spiritualiter filios gignere, ut semper sint memores sortis sanctorum in lumine; nam ipsi quotidiana sollicitudine omnium Ecclesiarum suscepta (II Cor. II, 28) in activa vita laborant cum Martha quae turbatur erga plurima (Luc. X, 41).
3Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0464C (auctor c.945–1004)
Porro illud unum quod est necessarium in contemplativa vita adepti monachi, cum Maria tanto magis delectantur pedes Iesu lacrymis rigare et capillis tergere (Luc. VII, 38), quanto remotiores sunt ab omnium negotiorum saeculi inquietudine: siquidem clericorum ordo inter laicos et monachos medius, quantum est superior inferiore, tantum inferior superiore, quandoquidem quo discrepat ab utroque ordinum iungitur ad alterutrum.
4Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0465A (auctor c.945–1004)
Denique clericorum vita irreprehensibilis speculum est totius Ecclesiae, sicut monachorum habitus et professio firma exemplum est totius summae poenitentiae; et quamvis clerici reprehensione digni, ne tractent sancta profani, degradentur certis ex causis, monachi tamen nisi causa superbiae nunquam privantur ex toto fratrum suorum communione, cum et criminosos laicos vel clericos suscipiant, et se in crimine deprehensos regulari disciplina corripiant.
5Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0467B (auctor c.945–1004)
Nec illud nos latet quod pro huiuscemodi episcopis, qui non pro vitae merito vel sapientiae doctrina, sed magis eliguntur pro pecuniarum summa maxima, discordiarum semen et detrimentum regno accrescat, teste Gregorio, in Epistola ad Theodebertum et Theodericum reges scripta: « Fertur, inquit, Simoniacam haeresim, quae prima contra Ecclesiam diabolica plantatione subrepsit, et in ipso ortu suo telo apostolicae ultionis percussa atque damnata est, in regni vestri finibus dominari; cum in sacerdotibus fides sit eligenda cum vita.
6Abbo Floriacensis, Carmen acrostichum, 139; (auctor c.945–1004)
OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TV CEDE COTURNO Te felix atavis quoT coelo sidera lucenT Te dominum sibi Saxo Tulit, et Roma notaviT Orbis et ipse capit, solO contentus alumnO Virtutum titulis et Vir cognosceris actV Ac domitor patriae pAcis sectator in aulA Lumen ubique micans iubar Lucendo velut soL Ergo Dei sOlita reddEntur sanCta benignE Nec deeriT virtus omNis, qua grAtia culmeN Scandit eT occultiS - - - - vEnia causiS Certe nos Omnes tibi Caesar neScius et nunC Austrasios quae terra mAnet cereAlis opimA Et foecunda secu pollEt satis ubeRe glebaE Summis cara viriS ac saevis plena coloniS A patris imperio nonAbsit ismaelithA Rexit cum solers et Regnans induperatoR Nunc Auguste tuum poNam venerabile nomeN OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TV CEDE COTVRNO Solus enim regnans abSens, o Caesaris haereS Totus avo similis, si Te nova vita resignaT Rex fuit ille potens Romanae legis amatoR Omne decus patriae soliO prognatus avitO Tempora pacis erant, Tali dum iure vigereT Vir tantus quem sic dVxi describere versV Cur ergo nAtale tuum, Cur contrAhis et nunC Exulis in Bellis defErs pia deBita pompaE Dum vates Bonus opto Dari miraBilis istuD Expandes Opus, ipse mEum tractAbilis indE Caesar ut invictis sCuto minutuS et ex hoC Omnibus utilior, mirO datus ante triumphO Terribilis clemens tuTo diademate risiT Vultus avi patrisque tVi praeclarus amictV Rursus uterque fuit diRo sub tempore VictoR Nunc unum vivens digNum cum patre vocameN OTTO VALENS CAESAR NOSTRO TU CEDE COTURNO
7Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0430A (auctor c.945–1004)
Recordare testimonii presbyterorum quos convicit falsa dixisse, argumento usus, semel patratum scelus non potuisse fieri sub locorum diversitate; hinc sumptum est quod habetur in canonibus, ut in appellatione virorum sacri ordinis alii accusatores, alii testes sint, alii iudices, et singulorum vita discutiatur, ne vindictam meditentur, ne velint exercere in innocentem suae indignationis achimoeniam rabiem.
8Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0451D (auctor c.945–1004)
Necesse est enim prius disceptari de vita episcopi, utrum bona sit an reprehensibilis, et iterum bonis testimoniis muniatur, an non.
9Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0452D (auctor c.945–1004)
Is autem qui eum contradixit, calumniator, si contradictionis iudicium deseruerit, et si non peregerit causam, prohibeatur sacra communione in omni vita sua ab eo qui consecraverit episcopum.
10Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0456B (auctor c.945–1004)
Cui etiam et scientia Scripturarum necessaria est, quia si episcopi tantum sancta sit vita, sibi soli potest prodesse sic vivendo.
11Abbo Floriacensis, Epistolae, 139, 0461 (auctor c.945–1004)
(Vide supra in Vita S. Abbonis, num. 10.)
12Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0559C (auctor c.945–1004)
Praedictus quoque sanctissimus vir casalia conquisivit, et in vita sua Abbatem et congregationem ibidem constituit.
13Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0566B (auctor c.945–1004)
Sed hic humana fragilitate timidus hos nequaquam emendans Principi retransmisit, postquam non diu in hac vita perduravit, sed defunctus appositus est ad patres suos.
14Abbo Floriacensis, Excerptum de vitis Romanorum pontificum, 139, 0570B (auctor c.945–1004)
Eo quoque tempore moribus certe honesta et nomine Pontificis mater ab hac vita subtracta est.
15Abbo Floriacensis, Praefatio commentarii in cyclum Victorii, 139, 0571B (auctor c.945–1004)
Cui quidem otium et silentium in discendo hactenus consumptum per eos nactus occasionem placuit in honestum vertere negotium, qui eum questum esse maximum in animum induxi meum, quam maxime servire commodis omnium bonorum, praesertim cum mihi assumam utile et nihilum quam fuerit in vita iucundius, quam discere aut docere attentius.
16Abbo Floriacensis, Quaestiones grammaticales, 139, 0523A (auctor c.945–1004)
Quam etsi inter tot religiosae vitae viros, Deo auctore, perfero, qui me quasi seipsos diligunt, ut ipsa re coniicio; non tamen voti impos, sine dolore recordari valeo, quod illius mei spiritalis alumni in praesentiarum corporali praesentia minime perfruor, quae aliquando perfruenti erat vita ipsa dulcior.
17Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, (auctor c.945–1004)
Vita S. Eadmundi
18Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0507D (auctor c.945–1004)
VITA.
19Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0511D (auctor c.945–1004)
Cuius si aspernaris potentiam innumeris legionibus fultam, tuo praeiudicio et vita indignus iudicaberis et regno.
20Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0512A (auctor c.945–1004)
Cumque ille, timidus pro vita regis, ad consentiendum pluris hortaretur exemplis, rex, obstipo capite defigens lumina terrae, paululum conticuit, et sic demum ora resolvit: O episcope, vivi ad id pervenimus, quod nunquam veriti sumus!
21Abbo Floriacensis, Vita S. Eadmundi, 139, 0519B (auctor c.945–1004)
Sed de hoc sancto martyre aestimari licet cuius sit sanctitatis in hac vita, cuius caro mortua praefert quoddam resurrectionis decus sine sui labe aliqua; quando quidem eos qui huiuscemodi munere donati sunt, extollant catholici Patres suae relationis indiculo, de singulari virginitatis adepto privilegio, dicentes quod iusta remuneratione etiam hic gaudent praeter morem de carnis incorruptione, qui eam usque ad mortem servaverunt, non sine iugis martyrii valida persecutione.
22Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0488B (auctor 1000)
» Item, cap. 18: « Si quis introierit in monasterium, et post religiosam vestem recesserit, vel militaverit, vel simpliciter laicus factus fuerit, spolietur cingulo militari, et vita libera non potiatur, sed officio praesidis provinciae servire cogatur.
23Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0489C (auctor 1000)
Post suum vero de hac vita discessum, iuxta priorum canonum institutiones ius suum ecclesiae restituat, nec testamentario ac successorio iure cuiquam haeredum prohaeredumque relinquat, nisi forsitan cui episcopus pro servitiis hac praestatione ecclesiae largiri voluerit.
24Abbo Floriacensis Hugo Francorum Robertus F, Canones, 139, 0492C (auctor 1000)
Quia ergo fieri plerumque cognoscitur, ut ecclesiae parochiales vel sacra monasteria ita, quorumdam episcoporum vel insolentia vel incuria, horrendam incidant in ruinam, ut gravior exoriatur aedificantibus moeror quam in struentibus [al., construendo] gaudii exstiterat labor: unde [al., ideo] pia compassione decernimus ut, quandiu earumdem fundatores ecclesiarum in hac vita superstites exstiterint, pro eisdem locis curam permittantur habere sollicitam, et sollicitudinem ferre praecipuam, atque rectores praecipuos vel idoneos in eisdem basilicis iidem ipsi offerant episcopis ordinandos.
25Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0733B (auctor fl. 923)
Urbs in honore micat celsae sacrata Mariae, Auxilio cuius fruimur vita modo tuti; Hinc indicibiles illi, si forte valemus, Reddamus grates, placidas reboemus et odas, Vox excelsa tonet, laudesque sonet quia dignum: Pulchra parens salve Domini, regina polorum, Nostra nites altrix, orbis constas dominatrix; Quae saevis manibus Danum gladioque minace Solvere Luteciae plebem dignata fuisti, Luteciaeque satis poteras conferre salutem, Quae lubrico Salvatorem cosmo genuisti.
26Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0738B (auctor fl. 923)
Quorum, prae terrore, virum certamina promo, Corpora crudeles Sequanae tradunt sine vita, Laus corum iugiter nomenque per ora virorum, Insignesque simul mortes et bella volabunt, Sol radiis donec noctis pompare tenebras, Luna diem, stellae pariter conponere discant.
27Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0740C (auctor fl. 923)
Vita meos adamat dextros oditque sinistros, Infestos adamat mors, vita gubernat amicos.
28Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0749B (auctor fl. 923)
( An. 888.) Interea Karolus, regno vita quoque nudus, Viscera Opis divae conplectitur abdita tristis, Laetus Odo regis nomen regni quoque numen, Francorum populo gratante faventeque multo Ilicet, atque manus sceptrum, diademaque vertex.
29Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0759 (auctor fl. 923)
Buggeus [spado] apparat [adornat construit] et burgos [habitacula castra], verum biliosus [tristis] Apparat atque boson [caro] taphium [sepulchrum] sibi sibiliosum [triste]. Sic animae [datur] corpus vita conponit amarum [lugubre], Laeta set Omnipotens, si mens felix [s. est], parat astra. Comiter hoc cunctos moneas tu, miles herilis.
30Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0761 (auctor fl. 923)
Praeterea cum quis noxam clandestinat antro [inferno], Cespitat atque coagmentat [constringit] si crimina virtus, Communit mentem, coalescens [crescit] comiter eius Pectoris in portu clandestina nam cluit [pollet viget] illic Clancule, non constare diu tamen ipsa valebit [virtus] Clancula, teste Tonante super [desuper] sacrata per ora [per evangelistas] Cum videas astum [astutiam] pessumdare [damnare] saecla nefandum, Immo clientelae [familiaritatis] tutor [servator] Domini velut haeres Hic maneas [in hac vita], clivos [ascensus, colles] virtutum quatinus almos Scandere, concinnas [breviter et ornate compositas] ΘΗΟ [deo] tu clangere [personare] laudes Nomine sistenti ternis [s. personis] valeas modo soli [solummodo uni] Magestate tamen nutu [potestate] doxaque [gloria] perhenni, Quam pariter tecum teneam tu clerice poscas.
31Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0771A (auctor fl. 923)
Nulla siquidem causa fuit unquam, nullum quippe regnum, nulla prorsus aedificatio urbium cum toto labore constructa, quemadmodum Christianitas, quam nostra quotidie prava destruit vita.
32Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0772B (auctor fl. 923)
Caeterum Omnipotens, Vita, Christus a mortuis resurrexit, apostolos firmavit, in vastum orbem contra lupos ut oves destinavit.
33Abbo Sangermanensis, Sermones, 132, 0776A (auctor fl. 923)
Qua de re, fratres, sicut portamus nomen Christi, nomenque civium iam coelestium, ita oremus, ut sectemur et imitemur sacra eorum vestigia et exempla, quatenus et nomine et vita dignemur eorum collegio.
34Abedoc Ethelwolfus, Canones Hibernenses, 96, 1326C
Arreum anni mensis in dolore magno, sed de quo non moritur quis iterata postmodum vita ad iudicium sacerdotis.
35Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1283B
Synodus ait: Nullus episcopus successorem in vita sua faciat, sed post obitum eius boni bonum eligant.
36Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1287C
Synodus Hibernensis: Monachus cum in vita sua libertatem propter iussionem abbatis non habuerit, quanto magis in morte?
37Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1288B
In Vita monachorum: Quidam clericus in aliena ecclesia moriens illic sepultus est, propinquis vero eius corpus petentibus non est dimissum, sed obnixe retentum est.
38Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1296A
Synodus Hibernensis: Monachus Graece, Latine unalis, sive quod solus in eremo vitam solitariam ducit; sive quod sine impedimento mundiali mundum habitet; sive quod in hac vita solus, etsi inter multos habitet, versetur.
39Abedoc Ethelwolfus, Capitula selecta, 96, 1303C
Synodus: Sanctimoniales, quaelibet, vita earum et mores probati sint, ante annum aetatis suae duodecimum non velentur.
40Absalon Lundensis, Testamentum, 209, 0762A (auctor 1178-1201)
Retribuat ei Dominus mercedem in vita aeterna.
41Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0029B (auctor fl. 1150)
Certe dicunt scholastici et vehementer id verum est, quoniam in omni studio quatuor sunt necessaria, videlicet mens humilis, vita quieta, exercitata meditatio, et amor mediocritatis.
42Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0029C (auctor fl. 1150)
Exigitur mens humilis, ne per superbiam faciat contra mandata magistri, quam habebat ille qui dicebat: Domine non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX) . Exigitur etiam vita quieta, ne tumultibus variis in diversa distracta, minus intente prosequatur finem sui studii quod bene inchoavit.
43Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0031C (auctor fl. 1150)
Ambulemus ergo, fratres charissimi, in hac luce dum tempus habemus, sequentes vestigia humilitatis eius et patientiae documenta, quatenus in praesenti vita ad formam eius humilitatis eruditi, in futuro transferamur ad regnum claritatis eius, ipso praestante Domino nostro Iesu Christo, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum, Amen.
44Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0033A (auctor fl. 1150)
Videns, inquit, vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, descendi liberare eum (Exod. III) . Si ad moralem intelligentiam velimus recurrere, Aegyptus ista est vita hominum carnalis facientium curam carnis in desideriis.
45Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0037C (auctor fl. 1150)
Ego, inquit, sum via, veritas, et vita; via in ditione, veritas in cognitione, vita in fruitione.
46Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0037C (auctor fl. 1150)
Via in merito, veritas in promisso, vita in praemio.
47Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0037C (auctor fl. 1150)
Ego, inquit, sum via, veritas, et vita.
48Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0041B (auctor fl. 1150)
Quia omne id mortem aestimat quidquid a vita aeterna, quae est Christus, retardat vel separat.
49Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0043D (auctor fl. 1150)
Ergo, fratres dilectissimi, dum tempus habemus, ambulemus hac via, quia brevis est via, et transitoria vita.
50Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0045C (auctor fl. 1150)
Proponit tibi sermo iste paupertatem Christi, ut cum videris eum vilibus pannis involvi, non habentem ubi reclinet caput suum, nec etiam dignum aestimatione iudices quidquid in hac vita amabile et iocundum possidetur.
51Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0046A (auctor fl. 1150)
Caetera verba quae sequuntur, in hac vita loquuntur tibi tantum ad consolationem, ne forte deficias in tribulationibus huius seculi, quia in futura vita melius illa cognosces, quando audiens ea vives in eis.
52Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0047B (auctor fl. 1150)
Quis unquam in mari constitutus, ventis et procellis iactatus undique fracto gubernaculo de vita securus fuit?
53Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0047B (auctor fl. 1150)
Nam quid aliud est vita humana quam navis quaedam, quae bonis operibus velut quibusdam mercibus onusta, ad diem futuri iudicii tendere debet?
54Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0050B (auctor fl. 1150)
De his uberibus in Canticis sponsus ad sponsam loquitur dicens: Duo ubera tua, sicut duo hinnuli capreae gemelli, qui pascuntur in liliis donec aspiret dies, et inclinentur umbrae (Cant. II) . De ubere etiam Synagogae, in lege Moysi scriptum est: Pecus cum genitum fuerit, septem diebus erit sub ubere matris, ab octavo autem die et deinceps poterit offerri Domino (Levit. XXII) . Ubi per septem dies, vita carnalis, per octavum diem, vita spiritalis designatur.
55Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0057B (auctor fl. 1150)
Econtra Christus habitans in domo tua, id est, in corde tuo, comites suos habet, qui sunt pax, pacientia, charitas, longanimitas, benignitas, bonitas, continentia, castitas, et caeterae virtutes quae testante Paulo ad fructum spiritus pertinent: quas si habueris, Christus in te habet mansionem, et cum istis tecum perseverat usque ad consummationem vitae, ut cui in praesenti vita tu parasti mansionem, ipse in futura tibi largiatur aeternam beatitudinem, quam nobis praestare dignetur Iesus Christus, Dominus noster, qui vivit et regnat, et coetera.
56Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0059C (auctor fl. 1150)
Istis regibus in hac vita mortali nos regi et gubernari expedit.
57Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0062B (auctor fl. 1150)
Ex iam dictis, ni fallor, liquet, quod in divino obsequio cordis et oris, et eadem ratione cordis et operis concordia requiratur, et penes custodiam conscientiae meritum omne consistere: quoniam ex ipsa vita procedit, et propterea huic custodiae omnes operam dare debent.
58Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0063B (auctor fl. 1150)
Nec multum pensandum est si in vita ista praesenti suae paupertatis, infirmitatis et humilitatis facit nos esse participes.
59Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0067D (auctor fl. 1150)
Unde volenti vitam aeternam possidere, primum mandatum dilectionis insinuatum est a Domino, cum dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et tota anima tua, tota virtute tua, et tota mente tua (Deut. VI) . Haec inquit Dominus, fac et vives (Luc. X) . Vide quomodo in his vita, cor, anima, virtus, mens quatuor sunt: Et corde quidem de peccatis conterimur, anima vivificamur, virtute exercemur, mente sursum elevamur.
60Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069B (auctor fl. 1150)
Neque enim comminatur tantum, sed sine misericordia, sine mitigatione eos subdit suppliciis, testante Propheta, qui ait: Quia non est respectus, id est, misericordia, morti eorum, et firmamentum id est firmitas et stabilitas, est in plaga eorum (Psal. LXXII) . Et merito: quoniam enim in vita sua cum viris sanctis laboribus et aerumnis propter Deum se subdere noluerunt.
61Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069B (auctor fl. 1150)
In labore hominum, id est iustorum, non sunt in hac vita, et ideo cum hominibus, id est cum iustis, in vita praesenti, non flagellabuntur.
62Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069D (auctor fl. 1150)
Homo iste qui plantavit arborem, Deus est: arbor, mundus: cuius ramusculi, tempora quarumlibet creaturarum in genere suo accipiuntur: fructus, quaelibet curae et voluptates huius seculi, quibus mundi huius amatores libenter occupantur: viator, homo qui quasi fumus cito praeterit: flumen vero, mortis impetus accipiendus est: aves, sunt anni et dies quibus vita humana semper corroditur, et ad defectum tendit.
63Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0069D (auctor fl. 1150)
Dum ergo homo uni ex ramis istis innixus, longiora sibi vitae promittens tempora, delitias mundi huius carpit et colligit, in oblivionem salutis suae deductus ex improviso ab hac vita praeciditur, et in flumen mortis decidens cursu veloci, tandem in infernum demergitur.
64Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0072D (auctor fl. 1150)
In purgandis ergo vitiis cogitationum necesse est ut anima vigilet, eo quod in puritate conscientiae vita et fructus exterioris operis consistat: quia sicut a radice procedit virtus totius arboris, sic a cogitatione virtus boni operis.
65Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0081A (auctor fl. 1150)
Restat ergo ut cursu veloci, hoc est, ferventi desiderio et multo studio bonae operationis de Aethiopia exeamus et sic praeveniamus ultrices manus Dei, scilicet poenas suppliciorum: quia et tempus breve est et hora incerta et via periculosa per quam ambulandum est: tempus breve est, quoniam vita quotidie nos deserit: hora incerta, quia nescimus quando venturus sit Dominus, ut extendat manum suam in retribuendo (Psal. LIV) : via periculosa, propter multiplices tentationes et seductiones inimici.
66Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0083C (auctor fl. 1150)
Ad occidentem positam vident stellam hanc imitatores passionis Dominicae, qui mortificant membra sua super terram cum vitiis et concupiscentiis, ne serviant peccato (Coloss. III) : et velut Christum in cruce pendentem inter ulnas suas suscipiunt, dum in hac vita custodiendo vias duras non recedunt a vestigio passionis eius.
67Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0088C (auctor fl. 1150)
Foris in hoc libro scripta sunt in vita sanctorum bona opera, videlicet agonia martyrum, constantia confessorum, omnium iustorum pia conversatio, quibus venitur ad coelum Dei altissimi.
68Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0090B (auctor fl. 1150)
O quam miseri sunt, qui ad modicum nolunt servire ut semper sint liberi, qui modicum laborem subterfugiunt ut semper sint quieti, qui in hac vita plorare renuunt ut in aeternum sint iocundi.
69Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0092D (auctor fl. 1150)
Certe nativitas nostra erat immunda, vita perversa, mors periculosa.
70Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0093A (auctor fl. 1150)
Resipisce ergo, resipisce, et cum parvulo efficere parvulus, cum oblato subditus, et mortuo commoriaris ut carnem tuam crucifigas cum vitiis et concupiscentiis, ut cum Paulo dicere possis: Mortui sumus cum Christo, et vita nostra abscondita est cum ipso in Deo (Colos. III) . Et ut superficiem capituli quod propositum est ab initio prosequamur, pro nobis etiam Christus ablactatus est, hoc est, a lacte separatus.
71Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0101C (auctor fl. 1150)
Sic et Christus in hac vita sponsae suae, hoc est, fideli animae, partim se occultat, ut habeat quo per desiderium se extendat: partim se manifestat, ut ex gustu divinae suavitatis amplius in amorem eius inardescat.
72Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0102A (auctor fl. 1150)
Vel forte flos est in vita activa, lilium vero in contemplativa.
73Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0110C (auctor fl. 1150)
Vere itaque poenitenti panis subcinericius admodum necessarius est, hoc est memoria mortis, ut in omni opere suo memoretur novissima sua, quam sit interitus festinus et dubius, quam mutabilis vita, quam sit hora incerta, ut semper memoria mortis praecidat voluptates, quas mundus administraverit.
74Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0116D (auctor fl. 1150)
O quam miserabilis est vita illius claustralis, qui fratribus secum degentibus non lucem, sed tenebras infundit!
75Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0118A (auctor fl. 1150)
Munda vita praelato necessaria est, ut sancte vivat: quoniam cuius vita contemnitur, necesse est ut et doctrina contemnatur.
76Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0118C (auctor fl. 1150)
Quartum eorum quae ad praelatum pertinent, est amor disciplinae, ut ipse forma sui gregis effectus disciplinam libens habeat, et ad omnia, quae vitae regularis ordo exigit, se exhibeat caeteris proniorem, ut quae docet sermone etiam impleat operis exhibitione; ne forte audiat in se directum illud evangelicum verbum: Quae dicunt facite, opera autem ipsorum nolite facere (Matth. XXIII) . His omnibus rite observatis, claustralis tam subditus quam praelatus, invenit quid eum oportet facere, qualiter de sancta conversione migret ad bonam conversationem, et inde ad perfectae vitae consummationem, quousque perveniat in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei: ubi servis bonis et fidelibus gaudium Domini sui datur, et in hac vita legitime certantibus coronam iustitiae largitur Dominus noster Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia secula seculorum.
77Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0124B (auctor fl. 1150)
Deus autem meus faciat eum placabilem et remittat, et hunc fratrem vestrum qui loquitur, et eum quem tenet in vinculis, id est illos qui ad obediendum Deo vinculis disciplinae se astrinxerunt, remittat, inquam, ad Patrem suum, ad summi et aeterni illius Patris visionem, ubi vita sine termino, et gaudium sine nubilo: quo nos perducere dignetur ipse Iesus, rex et salvator noster, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum, Amen.
78Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0130B (auctor fl. 1150)
Et quoniam hoc non est currentis neque volentis, sed miserentis Dei qui operatur velle et perficere in omnibus, conemur id prece qua possumus ab eo obtinere, quatenus peccati frigore exterminato, et igne charitatis in cordibus nostris accenso, suae obumbrationis sentiamus refrigerium, donec tandem abscondat nos in abscondito faciei suae a conturbatione hominum, ubi est vita sine termino, et gaudium sine nubilo, ipso donante Domino nostro Iesu Christo, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum, Amen.
79Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0130D (auctor fl. 1150)
Quod poteris intelligere, considerata eius nativitate, vita, morte, et resurrectione.
80Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0130D (auctor fl. 1150)
Nativitas enim eius natura nostram purgavit, vita eius vitam nostram instruxit, mors eius mortem nostram destruxit, resurrectio eius salutem nobis contulit.
81Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0139A (auctor fl. 1150)
Primo passionum genere crucifixum imitati sunt fortes illi vitae huius triumphatores, quos neque mors, neque vita, nec periculum, nec gladius, nec creatura alia separare potuit a charitate Christi, tradentes corpora sua ad supplicia propter Deum, de quibus dictum est: Isti sunt, qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni (Apoc. VII) . Secundo genere passionum imitantur illum, qui voluntaria attritione mortificant membra sua super terram: et ne peccatum dominetur in mortali ipsorum corpore, carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis.
82Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0196C (auctor fl. 1150)
Tertii vero, qui de hoc convivio non comedunt sed contemnunt, sunt reges gentium, principes provinciarum, pastores Ecclesiarum, imo desertores caeteri quoque amatores huius seculi, qui mollibus vestiuntur, et epulantur quotidie splendide, quibus parum est vestigia passionis Christi non imitari, nisi vita et conversatione crucem Christi quantum in ipsis est persequantur; horum plane convivium figuratur recte in illo Herodis facto, de quo in Evangelista legitur: Cum adesset enim dies natalis eius, fecit convivium principibus, et tribunis suis, et primis Galilaeae, quibus convivantibus, Herodias saltavit coram rege, et placuit simul discumbentibus, cui dum rex offerret munus pro arbitrio, illa petiit caput Ioannis Baptistae (Matth. XIV) . Herodes pelliceus, Herodias gloriosa, Ioannes Dei gratia interpretatur.
83Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0196D (auctor fl. 1150)
Igitur Herodes est quilibet homo vitae voluptatibus et desideriis carnis involutus, unde et pelliceus congrue dicitur: pellem, inquit Iob, pro pelle, et omnia quae possidet homo dabit pro anima sua: pellem vocans divitias et voluptates, quibus voluptuosi quique in hac vita foventur.
84Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0146A (auctor fl. 1150)
Tales sunt delicati nostri temporis, qui in adeptione beneficiorum volunt esse clerici: in vestitu, principes: in tonsura, milites: in vita, nec hi nec illi volunt apparere.
85Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0146A (auctor fl. 1150)
Neque enim pugnant ut milites, neque subditos suos regunt ut boni principes, et si de vita quaeritur frequentius in choreis saltantium, quam in choro Deo psallentium inveniuntur.
86Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0146C (auctor fl. 1150)
Disciplina regularis recte cruci comparatur, quia sicut crux mundum reparavit ad vitam, ita vita regularis hominem reparat ad innocentiam: et sicut Christus in cruce obedivit usque ad mortem, ita et homo disciplinae regulari debet obedire usque ad carnis mortificationem.
87Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0148D (auctor fl. 1150)
Sed huius libri seriem, qui totam reparationis nostrae continet historiam, aliquis sanctus vir et pauper spiritu, cuius cor ardens esset de Iesu, melius exponeret: quia melius illam intelligit qui sanctius vivit: et lectione istius libri digni sunt, non hi qui pium nomen Domini Iesu summis labiis pronunciant, sed qui pietatem eius vita et moribus assequuntur.
88Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0151C (auctor fl. 1150)
Nam quid prodest libros, quos in arca reponimus, tam studiose ornare, tanto labore corrigere et librum conscientiae, a qua vita procedit, relinquere incorrectum?
89Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0152C (auctor fl. 1150)
Quod si bonis operibus iam iustificatus es, intende verbis consolatoriis, quae ad carmen pertinent, in praesenti vita proposita ad consolationem, in futura, ad plenam iocunditatem.
90Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0154B (auctor fl. 1150)
Sunt autem columnae istae, viri sancti, viri perfecti, quos in torrente huius vitae sursum erigere, id est ante mentis nostrae aciem statuere debemus: ut quicquid laboris, quicquid tentationis in hac vita nobis provenerit, aequanimiter tolerantes exemplo virtutis eorum in bono opere non deficiamus.
91Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0154D (auctor fl. 1150)
Quasi a dextera vero parte columnae istae haec latera portant, dum secundum promissa Dei denunciant electis quae sit vita illa interminabilis, beatorum societas, immensitas praemii, iocunditas regni, quod paratum est sanctis a constitutione mundi.
92Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0155C (auctor fl. 1150)
Sunt etiam et clavi necessarii, ut firmiter cohaereat machina totius operis, qui sunt quatuor virtutes principales: iustitia, fortitudo, prudentia, temperantia, in quibus vita bonorum operum consistit, ut in his quae bene agenda sunt, iustitia praebeat rectum iudicium: fortitudo, auxilium: prudentia, consilium: temperantia, solatium.
93Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0156C (auctor fl. 1150)
In hoc enim Christus de torrente in via bibit, in hoc exaltavit caput, ut hi qui per huius seculi agones, per amaritudines passionum in praesenti vita humiliantur, in iocunditate futurae gloriae cum ipso capite suo exaltentur.
94Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0157C (auctor fl. 1150)
Istae sunt exaltationes, quas sanctus ille vir in psalmo nobis significavit, dicens: Beatus vir, cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit in valle lachrymarum, in loco quem posuit (Psal. LXXXIII) . Istae etenim exaltationes sunt gradus quidam, quibus a vita ista mortali ad Deum ascenditur, dum a contemptu mundi transitur ad Dei cognitionem, a cognitione ad amorem, ab amore ad fruitionem.
95Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0158C (auctor fl. 1150)
Sic et in Ecclesia domesticum recte vocamus illum, qui charitate omnibus est devotus, in congregatione assiduus, bona operatione quasi vita sociali omnibus acceptus.
96Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0162A (auctor fl. 1150)
Debent etiam pabulo reficere, id est doctrina sana et spiritali exhortatione confortare pusillanimes, qui minus ferventes in divinis obsequiis inveniuntur, ut sic in praelato Ecclesiae facta et dicta, vita et doctrina conveniant: ne si forte dicat et non faciat, audiat illud verbum Domini contra se directum: Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei, quae dicunt facite, opera autem illorum nolite facere (Matth. XXI) . Dic quaeso quid mihi proderit si tu bibas aquam puram, mihi vero porrigas illam turbidam, et pedibus conturbatam?
97Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0163D (auctor fl. 1150)
Sic etiam praelatus qui alios in via Dei praecedere debet, si voluntate seculari tanquam ramis quibusdam vita eius pullulaverit, offensionem praestat his qui debent eum imitari.
98Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0164B (auctor fl. 1150)
Per aurum purissimum, divina sapientia designatur, per quam in praesenti vita erudimur ad sanctitatem, et ad futurae vitae amorem accendimur, quam continet lex et prophetae et Evangelia et caeterae sacrae Scripturae, de qua scriptum est: Sapientia quae desursum est, primo quidem pudica, deinde pacifica (Iac. III) . Hac scientia praelatus quodammodo operiri debet, ut sciens mandata Dei, faciat ea: quia intellectus est bonus facientibus eum.
99Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0166B (auctor fl. 1150)
Praedictis ergo anulis aureis vectes inseri iubentur, ut nunquam abstrahantur ab eis: quia praelato non sufficit vita interrasilis, id est, vita intercisa, ut modo bonus, modo malus sit, sed semper formam sanctitatis et bonorum operum debet habere, in quibus subditi eum imitentur.
100Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0167C (auctor fl. 1150)
Claustralibus tamen utriusque tabulae locutio necessaria, ut et temporalia habeant in praesenti vita ad subsidium, et spiritalia exerceant opera ad vitam obtinendam.
101Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0169A (auctor fl. 1150)
Avaricia corrumpit necessitatem naturae, quando claustrales superflua appetunt, et contempta forma paupertatis honores, praelationes, et divitias habere volunt, quando praelati de usuris et rapinis munera accipiunt, quando pro susceptione novitiorum proventus quaerunt, quando de re communi, de thesauro Dei indeficientes loculos sibi faciunt: qui potius mercenarii quam pastores debent appellari, eo quod quaerunt quae sua sunt, non quae Iesu Christi; de talibus scriptum est: Nihil est iniquius, quam amare pecuniam et hi venalem habent animam suam, quoniam in vita sua proiecerunt intima sua (Eccle. X) . Qui etiam comparantur recte idolo Dagon, quod iuxta arcam foederis positum, truncatum manus et pedes in terram proiectum est (I Reg. V) . Quid enim per arcam foederis, nisi sanctorum collegium intelligitur?
102Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0170B (auctor fl. 1150)
Unitate unus esse debet, ut mens et vita, conscientia et opem conveniant, ne per hypocrisim vel per simulationem alius sit intus, alius exterius speciem religionis ostendendo hominibus ut videatur ab eis, magis hominibus quam Deo placere desiderans.
103Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0175D (auctor fl. 1150)
Quintum votum est communis vitae, et appellatur ibi vita, non vita qua vivimus, sed modus vivendi secundum quem vivimus, ut dicatur ibi vita communis ille vivendi modus, secundum quem omnes vivimus aut vivere possumus sine iusta reprehensione.
104Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0176A (auctor fl. 1150)
In conventu autem si in cibis vel vestimentis aliqui delicatius quam caeteri tractantur, hoc non est vita communis, sed vitae communis dispensatio.
105Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0176A (auctor fl. 1150)
Attenditur autem praecipue vita communis in his tribus, videlicet cibariis, vestimentis, lectualibus.
106Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0176D (auctor fl. 1150)
Circa communem vitam ipsa regula dispensat cum dicit: Si his qui venerunt ex moribus delicatioribus, aliquid alimentorum, vestimentorum datur, quod aliis fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent quibus non datur, quantum illi a sua seculari vita ad istam descenderint, quamvis usque ad aliorum frugalitatem, qui sunt corpore firmiores pervenire non potuerint.
107Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0180B (auctor fl. 1150)
Quod utique faciunt, quando per mandata Dei accendunt caeteros ad charitatem, per praecepta erudiunt ad iustificationem, per consilia promovent ad perfectionem, per testimonia, quae sunt de futura vita, extollunt ad coelestium contemplationem; et sic caeteros vino spiritalis doctrinae inebriante operantur in eis oblivionem huius mundi.
108Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0182A (auctor fl. 1150)
Neque enim tempora regnandi praevenire possunt tempora patiendi, sed in hac vita iustos angustias et miserias tolerare necesse est, quibus debetur corona iustitiae, quam reddat nobis Dominus noster Iesus Christus, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum.
109Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0185C (auctor fl. 1150)
Tertius vero fluvius per pallium Heliae scindendus est quia in omnibus iniuriis et molestiis, quas in vita mortali patimur, semper debemus opponere exemplum Dominicae passionis: quia dum mente retinemus quam iniusta, quam indigna Salvator noster pro nobis sustinuit, aequanimiter illatas iniurias et vexationes toleramus.
110Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0186B (auctor fl. 1150)
Scientia ergo coelestium bona est, sed coelestis vita magis necessaria.
111Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0188C (auctor fl. 1150)
Sicut enim in corpore materiali initium corporis caput est, sic et in corpore spiritali, quod est vita bona, principium bonae vitae caput Christi non incongrue appellatur.
112Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0192D (auctor fl. 1150)
Vita autem ipsius fuit, seipsum abiicere et alios exaltare.
113Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0193A (auctor fl. 1150)
Mortui estis, inquit Apostolus, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III) . Si mortui sumus, et mortui imaginem tenere debemus, qui contumeliis affectus non exasperatur, non provocatur iniuriis, nulla demum vexatione attrectatus immitem se ostendit, quin potius omnia suffert, eo ipso nobis vivendi modum repraesentans, ut et nos abiectos et viles reputemus in contumeliis et pressuris, et in omni demum adversitate patientes, magis parati ministrare quam ministrari, et iniurias ferre quam inferre: quia haec est via illa orientalis, quae ad nuptias coelestis regni perducit.
114Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0205D (auctor fl. 1150)
De sexto rivo, scilicet munditia cordis, bibunt mundi corde, ex quorum persona beatus Iob dicit: Non reprehendit me cor meum in omni vita mea (Iob XXIV) , et isti sunt mundis cogitationibus puri, meditatione erecti, operatione discreti, oratione devoti.
115Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0206C (auctor fl. 1150)
Iste enim in altari cordis nostri debet esse perpetuus, nec unquam extingui, quandiu in hac vita militamus.
116Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0213C (auctor fl. 1150)
Haec est, fratres dilectissimi, praelibatio quaedam spiritus, quae in praesenti vita datur ad consolationem, in futuro cum apparuerit Christus, vita nostra, dabitur ad satietatem.
117Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0216D (auctor fl. 1150)
Opera conditionis sunt, coelum et terra et quaecunque continentur in illis; opera restaurationis sunt, per quae homo in sanctitatem vitae reformatur, ad quae pertinent Christi incarnatio, passio, resurrectio, et omnia opera interiora, quae electi faciunt a tempore incarnationis Christi, usque ad finem seculi; opera reparationis sunt, quae totum innovant hominem in futura vita, ad quae pertinent glorificatio corporis, iocunditas mentis, et felicitas gaudiorum, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit.
118Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0219D (auctor fl. 1150)
Praepara cor tuum ad vitae novitatem, ut accepta Spiritus Sancti gratia reparatis in te bonis naturalibus cum caeteris creaturis in praesenti vita laudes Deum: ut, stadio praesentis vitae decurso, operante eodem Spiritu in futura vita cum sanctis omnibus Deum glorifices, praestante Domino nostro Iesu Christo, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum.
119Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0222B (auctor fl. 1150)
quid respondebis piis animabus, quarum peccata portare debueras, quarum bona percepisti in vita tua, ut averteres indignationem Dei ab illis?
120Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0223D (auctor fl. 1150)
Dum enim viri iusti adhuc in praesenti vita militantes a Deo postulant contra carnis desideria fortitudinem continentiae, contra iniurias sibi illatas virtutem patientiae, velut manibus Dei intendunt, per quas sibi beneficium ab ipso donari cupiunt, unde scriptum est: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione (Psal. CXLIV) . Adorantes in tertia mansione, quae est triumphans Ecclesia, respiciunt in faciem eius semper, affectu laudationis et exultationis, Deo semper adhaerentes, pro nobis etiam voto et desiderio supplicant, et quos aliquando habuerunt socios tribulationum, regni etiam quandoque habeant cohaeredes, largiente Domino nostro Iesu Christo, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum.
121Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0226C (auctor fl. 1150)
Topazius, qui aerio et aureo colore intermistus, eos designat, qui in utraque vita perfecti, ab activa ad contemplativam transierunt.
122Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0234B (auctor fl. 1150)
De refectione eorum Psalmista loquitur, dicens: Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXV) . In praesenti quidem vita sancti reficiuntur, sed non inebriantur: in futura et reficiuntur, et inebriantur.
123Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0235A (auctor fl. 1150)
In stellis vita et doctrina apostolicae praedicationis.
124Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0235A (auctor fl. 1150)
Recte ergo coronam de stellis duodecim habere dicuntur, quia quorum vitam et doctrinam in hac vita sunt imitati, ad eorum similitudinem coronati sunt in coelis.
125Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0241A (auctor fl. 1150)
Sed spiritalia vident de longe, quia si cum carnali homine de sanctitate, de religione, de vita futuri seculi conferas, videris ei quasi in somnis loqui, et oculum cordis ad ista non dirigunt, quia amore talium non afficiuntur.
126Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0241D (auctor fl. 1150)
Sancti enim martyres ad hoc sponte nitebantur, ut in hac vita pro Christo patiendo cito ab hoc seculo eruerentur.
127Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0243A (auctor fl. 1150)
Dicitur autem poena martyrii magna tribulatio, non propter diuturnitatem temporis, quia multae aliae poenae tempore longiores sunt, sed dicitur magna, tum propter acerbitatem, quia in hac vita nulla poena acerbior est martyrio, tum propter effectum, quia nulla alia poena seculi huius tam efficax est ad peccatorum purgationem.
128Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0244D (auctor fl. 1150)
Eiusdem etiam passionis merito dealbati sunt, quia per eam glorificationem corporum in futura vita consequentur.
129Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0244D (auctor fl. 1150)
Nemo enim quantumcunque iustus futuram gloriam potest promereri, et ideo totum illud bonum quod in alia vita sancti expectant, totum est de gratia, et de merito passionis Christi.
130Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0245B (auctor fl. 1150)
Quo itinere gradientes si in hac vita eorum fuerimus imitatores, in futura vita erimus gloriae consortes, praestante Domino nostro Iesu Christo, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum.
131Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0249D (auctor fl. 1150)
Cum enim contemplativa ad Deum, activa ad proximum pertineat, potest in hac vita auferri activa, quia deesse potest facultas et possibilitas bene operandi ad proximum.
132Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0249D (auctor fl. 1150)
Sed in hac vita non potest auferri contemplativa, quia in quocunque statu huius vitae sit homo, habet facultatem contemplandi Deum.
133Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0250A (auctor fl. 1150)
Vel si velimus referre ad statum futurae vitae, quod dictum est non auferetur ab ea, ponamus tres species contemplationis, quarum duae primae auferuntur in hac vita, tertia vero manet in hac et in futura.
134Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0250C (auctor fl. 1150)
Haec est optima pars Maria quae nec in futura vita auferetur ab ea, ubi quanto familiarius secretis divinis admittitur, tanto ferventius ea admiratur.
135Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0250C (auctor fl. 1150)
Prima quae est in creaturis, auferetur, quia est imperfectionis, id est, ex parte: tertia est perfectionis, quae in hac vita inchoatur, et in futura perficitur, ubi erit admiratio iocunda, et iocunditas admiranda, praeparata cohaeredibus Christi, qui in sanctorum regno sunt ascripti, quod nobis praestare dignetur ipse Iesus Christus, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum.
136Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0258A (auctor fl. 1150)
De hoc fructu amaro gustaverunt omnes sancti, qui modo regnant cum Christo, quorum vita fuit mundum contemnere, tolerare adversa, crucifigere carnem suam cum vitiis et concupiscentiis, opprobriis saturari, quae omnia licet plena essent amaritudine, tamen in his expectabant fructum pacatissimum, id est visionem Dei sui.
137Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0259B (auctor fl. 1150)
Huc ergo omnis vita iustorum, sancta desideria, meditationes, bonae operationes, gratiarum actiones respiciunt, ut in his omnibus praecipue honoretur beata Dei Genitrix, quae prae caeteris sanctis nobis operata est causam salutis.
138Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0260B (auctor fl. 1150)
Est et tertius fructus huius arboris quem supra delitiosum appellavimus, et ideo forte delitiosus quia rarus, quia pretiosus est, et quoniam fructus iste in summitate ramorum colligitur, oportet eum qui fructu isto vescitur sursum ascendere, ut quod in eo mortale est, absorbeatur a vita, quod humile in gloriam, quod triste est in laeticiam commutetur.
139Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0260B (auctor fl. 1150)
Et quidem his qui in vita ista mortali adhuc peregrinantur a Domino, fructus iste futurae beatudinis in spe repromissus est.
140Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0265B (auctor fl. 1150)
Ergo si tuam ipsius diffinitionem intelligis, mors et vita circa te dimicant, cuius illarum potius futurus sis.
141Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0265B (auctor fl. 1150)
Quod si magis vitam quam mortem eligis, cave ne male vivendo ab illo, qui vera vita est, discedat, ipso dicente: Ego sum via veritas et vita (Ioan. X) . Quoniam ergo et hoc oportuit facere, et illud non omittere, sic discas ut etiam bene vivas, sic ama sapientiam ne perdas iustitiam.
142Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0265C (auctor fl. 1150)
Ideoque studii nostri propositum et vitae progressum in hoc conemur consummare, ut scientia vitam nostram regat, et vita scientiam custodiat, ut sic in utroque proficientes recta via gradiamur ad illam beatitudinem aeternam, in qua est plenitudo scientiae et inaestimabilis iocunditas vitae, quam neque oculus vidit nec auris audivit, neque in cor hominis ascendit, ut Deus praeparavit diligentibus se.
143Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0266D (auctor fl. 1150)
Hyemis vero nomine praesens vita accipienda est, quae et mortalitatis astringitur frigore, et diversis tentationum ventis impellitur, de qua in Canticis scriptum est: Iam enim hyems transiit, imber abiit et recessit.
144Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0268B (auctor fl. 1150)
Quandoque vero fulgor iste ignem excitat in peccatoribus, ut quando audita vita illa beata invisibilium bonorum amore, velut igne quodam accenduntur, de quo igne Moysi praecipitur (Levit. VI.) , ut in altari Domini iugis sit ac perpetuus. Aliquando etiam fulgor iste in reprobis excitat caliginem, ut dum visa iustorum ardua conversatione, se ad illam ascendere posse diffidunt, et sic caligine desperationis excaecantur.
145Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0270D (auctor fl. 1150)
Primo in hac vita fide, spe, charitate, caeterisque virtutibus, quas ab ipso acceperunt, et in illa coelesti gloria sunt in eo radicati beata illa fruitione visionis eius, unde ipse Dominus: Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum (Ioan. XV.) Et Ioannes: In hoc scimus, quoniam in ipso manemus, quia de Spiritu eius accepimus (I Ioan. IV.) : Et Apostolus: Per ipsum et cum ipso, et in ipso sunt omnia (Rom. XI.) . Sancti ergo omnes luminaria sive stellae dicuntur, sicut Paulus dicit de eis: Inter quos lucens tanquam luminaria in hoc mundo, verbum vitae continentes (Philip. II) . Et alibi: Stella differt a stella in claritate (I Cor. XV.) . Et in Iob Dominus loquens, ait: Ubi eras cum me iubilarent omnes filii Dei, et laudarent astra matutina? (Iob XXXVIII.) Qui ideo stellae appellantur, quia sicut stella aliam modo pulchritudine, modo claritate, modo rubore, modo puritate antecedit, ita et inter electos Dei.
146Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0271A (auctor fl. 1150)
Virgines ideo decore commendantur, quoniam in hac vita pudicitiam carnis et castitatem servaverunt, retinentes vestimenta sua candida, nulla corruptione concupiscentiae carnalis ea inquinantes.
147Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0271A (auctor fl. 1150)
Videt eas in hac vita oculo electionis, alloquitur promissione futurae beatitudinis, tangit eas tactu divinae aspirationis, osculatur osculo internae dilectionis, amplexatur largitione supernae contemplationis.
148Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0271D (auctor fl. 1150)
Isti sunt montes illi, de quibus Propheta dicit: Illuminans tu mirabiliter, a montibus aeternis turbati sunt omnes insipientes corde (Psal. LXXV) . Sicut enim montes prius solis claritatem excipiunt, et ab ipsis montibus in vallem descendit, ita et montes isti aeterni, id est vitam aeternam annunciantes, mirabiliter, hoc est miraculis comitantibus, illuxerunt, dum ipsi velut altiores caeteris vita et merito fidei lumen susceperunt, et suo postmodum ministerio infirmis et ignorantibus id ipsum lumen communicaverunt.
149Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0272B (auctor fl. 1150)
Simili modo ad flammam charitatis, quia ardebant apostoli et martyres, usti sunt persecutores et tyranni, qui eis poenas et tormenta intulerunt: quia dum eos vita privari conati sunt, primo in anima malitiae ardore sunt adusti, postmodum vero iusto Dei iudicio gehennae incendiis mirabiliter sine remedio cruciati sunt.
150Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0273D (auctor fl. 1150)
Videmus in hac vita quod sicuti quaedam claritas est sine calore, et illa illuminat et non calefacit, alia est cum calore, quae et illuminat et calefacit, ita est in scientiis.
151Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0274B (auctor fl. 1150)
Sed et memoria ibi semper in Dei recordatione erit continua, ut quae in hac vita longe a Deo relegata, per creaturas huius mundi, quae infinitae sunt, cogitationibus infinitis distrahitur, tunc omnibus quae huius mundi sunt in oblivionem traditis, solum Deum diligat, ideoque Iesum solum meditetur.
152Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0274C (auctor fl. 1150)
Nox autem vita praesens, dies autem futura vita intelligitur.
153Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0274C (auctor fl. 1150)
Sol ergo diem illuminat, quia Deus qui est verus sol, vitam illam beatam supra praesentia clarificat, et sicuti ipse totus lux est, ita et illa vita tota est dies sine omni nube obscuritatis.
154Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0274C (auctor fl. 1150)
Noctem vero illam luna et stellae illuminant, quum in vita praesenti sancta Ecclesia, et sancti Dei in ea militantes sive triumphantes miraculis, eruditione, conversatione eam illuminant, longe tamen aliter, quam dies illuminata sit.
155Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0274D (auctor fl. 1150)
Cum enim nox illuminatur, et claritas videtur quodammodo obscura et obscuritas clara: quoniam in vita praesenti, nec bona sine malis, nec vitia sine virtutibus omnino esse possunt, ita ut etiam iusti quodammodo clari, et quodammodo tenebrosi esse videantur.
156Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0276B (auctor fl. 1150)
A dorso vero coelum respiciunt illi, qui in vita sua praeterita et bonis operibus quae fecerunt, nimis confidunt, cum magis ea quae retro sunt deberent oblivisci, et se in anteriora extendere.
157Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0277B (auctor fl. 1150)
Haec enim tria sanctis in praemium reposita sunt, videlicet aeterna societas de qua dicitur: Sociabor cum apparuerit gloria tua (Psal. XVI) . Interna iocunditas, de qua scriptum est: Exultent iusti in conspectu Dei (Psal. LXVII) . Iocunda voluptas, de qua dicitur: Delectationes in dextera Dei usque in finem (Psal. XV) . Ut qui in hac vita pro Christo fuerunt miseri, in illa vita recipiunt omnium bonorum sufficientiam, qui pro eo luxerunt perfectam consequantur laeticiam, et qui pro eo calamitates passi sunt, ibi delitias possident sempiternas, praestante Domino nostro Iesu Christo, cuius regnum et imperium permanet in secula seculorum.
158Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0277D (auctor fl. 1150)
Quoniam ergo in vita praesenti mens peccati conscia opus habet protectione, monemur universi per verbum istud infirma nostra tegere, ne nudi appareamus, ut in futurae illius vitae gloria expediti, pennas assumamus praeparatas non infirmitati, sed consummatae sanitati.
159Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0277D (auctor fl. 1150)
Anima igitur adhuc infirma pennis opus habet, non quibus volet, sed quibus se tegat et muniat, ut adhuc fragilis corpore, mente lubrica, dissidens moribus, errore implicita, ad studia iners, ad voluptates prona, tarda ad sapientiam, velox ad impietatem: de praeteritis nuda, de praesentibus exigua, de futuris incerta, de nativitate rea, de vita labori et dolori addicta.
160Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0278A (auctor fl. 1150)
Dantur itaque ei duae alae in hac vita sua, quibus nuda sua possit tegere, videlicet intellectus Scripturarum, quo se muniat per cognitionem veritatis, et speculatio creaturarum qua se muniat per vinculum charitatis.
161Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0281D (auctor fl. 1150)
Expedit ergo magis ut penna charitatis velemus infirma propria, sustineamus aliena, ne nudi appareamus cum id, quod mortale est, in nobis absorptum fuerit a vita: et pennae illae assumendae sunt, quibus non protegi, sed sublevari necesse erit.
162Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0282C (auctor fl. 1150)
Et erit impassibilitas et immortalitas supra naturam mirabilis, quibus vita et essentia, imo totus naturae cursus erit naturalis, ut ipsa natura de sua integritate gaudeat, et in eo quod amplius accepit, in amorem largitoris amplius inardescat.
163Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0283A (auctor fl. 1150)
Unde etiam et Dominus omnes virtutes animae, quibus Deo fruendum est, propter identitatem affectus sub uno cognitionis nomine comprehendit dicens: Est autem, inquit, vita aeterra, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII) O si quando illius scientiae veniat copia, cuius usus non ad investigationem, sed potius ad beatitudinem spectat: non enim illa scientia quaestiones involvit, non regulas proponit, non causas rerum naturalium, vel obscura manifesta facit, quia id solum ibi tenet scientia quod facit ad fruitionem iocundae illius beatitudinis Triplex perfectio scientiae ibi est, scilicet Creatoris, ut per creaturae dignitatem laudemus Dei sapientiam: restaurationis, ut per assumptae humanitatis opera laudemus Dei bonitatem: deitatis quoque perfecta erit ibi cognitio, ut in illa veneremur Dei maiestatem.
164Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0284A (auctor fl. 1150)
Vos ergo qui intus vobiscum aliquid boni agitis, et propter verba labiorum eius custoditis vias duras, non vos poeniteat laboris huius: quia vita brevis est, laboris venit finis, supremus ille Iudex imminet ut reddat mercedem laborum sanctorum suorum.
165Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0284A (auctor fl. 1150)
Laborant in seculo quibus vita ista dulcis est, laborant et illi quibus vita ista amara est.
166Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0284A (auctor fl. 1150)
Quibus vita ista dulcis est laborant agendo, licita operatione providentes quid comedant, quid bibant, et corpori quo induantur, et haec omnia ut seculo isto diu potiantur.
167Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0284B (auctor fl. 1150)
Quibus autem vita ista amara est laborant patiendo, sicut laboraverunt sancti illi, qui fuerunt eculeo distenti, rigoribus algidi, carceribus squalidi, sanguine perfusi, plagis lividi, inedia macerati, ad ultimum morte consummati: et haec omnia ut ab hoc seculo citius exciperentur.
168Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0284C (auctor fl. 1150)
Tertia est spiritalis gratiae, de qua ipse Dominus dicit: Qui reliquerit domum, vel agros, filios, aut parentes propter me, multo plura accipiet in praesenti seculo, et vitam aeternam in futuro (Matth. XIX): per multo plura, dona gratiarum quae sanctis in hac vita conferuntur, volens significare.
169Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0285D (auctor fl. 1150)
Accipiunt enim viri iusti in hac vita dona gratiarum pro mercede ad consolationem, ne in tribulationibus deficiant, quod fit quando accenduntur charitate, quando tanguntur dulcedine devotionis, quando sursum rapiuntur ad eminentia contemplationis, multisque aliis modis quibus roborantur, ut pressuras huius mundi possint sustinere.
170Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0287B (auctor fl. 1150)
Qui ergo accepit divitias huius mundi, sit solicitus in subveniendo egenis: qui potentiam, in subveniendo oppressis; qui accepit iustitiam, in causa Dei det rectum iudicium: qui prudentiam, det bonum consilium: qui charitatem, ostendat eam per exhibitionem boni operis: ne si in aliquo Dei dono multiplicando minus sit solicitus, improperium servi illius nequam audiat a Domino: Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut cum usuris utique exegissem illam (ibid.) . Quoniam ergo continuatio bonorum operum necessaria est, nemo in praeterita vita sua confidat, dicens: Fortiter operatus sum, modo quiescam.
171Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0287D (auctor fl. 1150)
Sed quid est illud gloriae, quod in mercede sanctorum iusti in hac vita tantum desiderant, quo in futura tanto cumulo felicitatis beatificantur.
172Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0288A (auctor fl. 1150)
Sicut scriptum est: Delectationes in dextera Dei usque in finem (Psal. XV) . In sinistra Dei, hoc est in praesenti vita, sunt quaedam delectationes, sed non usque in finem: quia omnis delectatio vitae istius amaritudine terminatur.
173Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0288B (auctor fl. 1150)
Via ista Christus est de qua dicitur: Viam pacis non cognoverunt (Rom. III) . Et alibi: Ego sum via, veritas et vita (Ioan. XIV) . Si enim opera reparationis nostrae attendamus, Christus in omnibus mirabilis apparuit.
174Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0288C (auctor fl. 1150)
Possumus tamen per hanc viam, transitum sanctorum ab hac vita in requiem intelligere.
175Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0288C (auctor fl. 1150)
Si enim ingressus in hanc vitam recte dicitur via miserabilis, dum ad labores et miserias huius mundi nascimur, et progressus in hac vita recte dicitur via difficilis, in qua Deo reconciliamur (arcta enim est via quae ducit ad vitam [Matth. VII] ), non incongrue via mirabilis dicitur egressus ab hac vita.
176Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0288D (auctor fl. 1150)
Mirabilis ideo, quia insolita et nova, et omni mortali homini in hac vita incomparata, quia demum egressus ille fit miris et invisibilibus modis.
177Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0293C (auctor fl. 1150)
Castigemus igitur vitium securitatis per flagellum timoris, quia nescit homo in hac vita an amore an odio dignus sit (Eccle. IX) . Tertia est tentatio, quam manifestam diximus, eo quod manifeste cognoscamus unde surgat, et ad quem finem quasi ad consummationem tendat.
178Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0013 (auctor fl. 1150)
Praeterquam enim quod divina mysteria pie dilucideque explicat, allegorias et similia felicissime tractat, Scripturarum testimonia saepe apteque citat, ut vita nostra professioni respondeat egregie adhortatur, sceleratos atque Dei beneficiis abutentes graviter magnaque severitate perstringit; praeter haec, inquam, eiusmodi elocutionis genere usus est quod doctissimo huic seculo etiam satisfacturum videri queat.
179Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0517D (auctor 969-988)
. . . . Praecedentis itaque serie sermonis de vita et transitu sancti martyris Arnulfi compendiosam fecimus relationem, ubi fuerit sepultus, qualiter inde assumptus ad Guiledium traiectus, demum quoque Dei misericordia disponente ad hanc Mosomensem ecclesiam miraculis concurrentibus devenerit, stylo quidem admodum rustico et impolito exaravimus; sed ratione satis probabiliter investigata, sicut suo loco lector inveniet, ad plenum prosecuti sumus.
180Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0520A (auctor 969-988)
Accidit huic bono [f., malo] quorumdam nostrorum laudabilis [f., illaudabilis] vita pontificum, qui si forte quidpiam supererat, ut sibi fidissimos pararent, quorum impudentia et fraude tuti essent.
181Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0521A (auctor 969-988)
Sed cum haec eorum vita nihil a laicorum differat cohabitatione (nuptiis quippe fruuntur, filiorum et filiarum quaestuosis mercimoniis inservientes, usibus saeculi coutuntur), valde stimulando sollicitat animum meum, ne diutius si corrigendi sit posse, reverentia tanti nominis, beatae Mariae dico semper virginis, absque honore debito maneat religiosi ordinis.
182Adalbero Remensis, Introductio monachorum in monasterium Mosomense, 137, 0526A (auctor 969-988)
Bervelliacum vero ad tria millia hinc positam, ad faciendam saginam in pastione porcorum vestrorum, cum omnibus appendiciis, ut [al., ubi] de manibus illis quae nunc in beneficio tenent aut precario, aut concambio, aut cuiuscunque ingenii effectu eripere quivero, usibus vestris (tantum peccatorum meorum maculas assiduis precibus extergite) libens acquirere instabo. Hanc villam tunc Richardus, comes Metensis, ex antiquo in beneficio de episcopio tanquam iure proprio possidebat, quam bonus ille praesul sicut promisit multo sibi annisu attrahens antequam vita decederet, huic Mosomensi ecclesiae iure proprio in reliquo possidendam legaliter contradidit.
183Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 2, 6; 2 (opus 1158-1170)
Ego enim obedientiarius vester ex scriptis sancte Walpurgis virginis et ex vita sancti Wunebaldi confessoris et beati Sole pauca quedam ex plurimis collegi et in quoddam minutum opusculum et, ut ita dicam, in quoddam manuale redegi, quod, qui legerint, vitam et condicionem et sapientiam sanctorum dei, scilicet Willibaldi, Wunebaldi , Walpurgis, cognoscent quosve labores et quanta pericula pro deo in huius vite peregrinatione sustinuerunt et quam remunerationem pro his recipere digni sunt, facile intelligent.
184Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 21, 62; 4 (opus 1158-1170)
Similiter etiam confessor Christi Williwaldus omnibus subiectis suis gratissimus extitit et cum Martha in activa vita studiosissime desudavit et cum Maria in contemplativa vita domino iugiter adhesit, cum interim sanctus Wunebaldus venerabilis abbas et confessor Christi gravi infirmitate correptus cursum vite consummavit et de huius peregrinationis exilio ad celestem patriam et de transitorio labore quinta decima kalendarum ianuarii in celestem requiem feliciter introivit.
185Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 22, 65; 4 (opus 1158-1170)
Enimvero, quia se hostiam sanctam et inmaculatam, dum in hac vita erat, rationabiliter vivendo et membra sua mortificando deo exhibuerat, manifestissimis signis deus ostendit, quid mercedis, quid dignitatis inter sanctos dei pro labore suo in celis recepit.
186Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 34, 105; 1 (opus 1158-1170)
Actenus sancte Walpurge auctoritate vel quiddam excerptum de vita fratrum eius et de institutionibus locorum, quibus presidebant, ex scriptis eiusdem collegimus.
187Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 35, 108; 3 (opus 1158-1170)
Qui, cum non invenirent certas rationes, quibus communis vita in singularem proprietatem et secularem voluptatem esset transmutata et quomodo cella monachorum et cimiterium mortuorum facta esset domus laicorum carnalibus desideriis inibi servientium, dolendo vicem sancti Wunebaldi gemebant et zelum episcopi, quem pro domo dei habebat, benedicentes eum per omnia laudabant.
188Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 44, 126; 1 (opus 1158-1170)
Bone memorie Gebehardus Eistetensis episcopus amore sacre religionis accensus in ecclesia de Heidinhaim deo accepttum dolens non exhiberi servitium summotis inde pacifice clericis secularibus religiosos fratres statuit ordinare - ita tamen, ut clerici seculares ibidem eo tempore commorantes habita exinde beneficia in vita sua tenerent, eis vero decedentibus in usus monachorum sine cuiusquam contradictione integre devenirent.
189Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 45, 128; 1 (opus 1158-1170)
Quoniam ergo ad nostri spectat pontificatus officium, que male facta sunt, in irritum revocare et de vestra super hoc vigilanti studio intendatis et expulsis inde secularibus ibi acceptam deo religionem instituere iuxta votum prescripti episcopi studeatis - ita tamen, ut illi, quibus ipse beneficia in vita sua reliquit, quamvis essent eis de iustitie rigore privandi, quia tamen erga omnes oportet benignitatis mansuetudinem exerceri, a nobis ea sibi misericorditer sentiant indulgeri.
190Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 100, 241; 5 (opus 1158-1170)
Sed cum nec sic pater nimia animi obstinatione induratus ad misericordiam monachorum inclinaretur, diutina et mortali infirmitate correptus necessitate conpulsus crimen suum cognovit et vocato abbate ad se per osculum pacis sese ei reconciliavit et in fide bona et in confessione catholica orationibus predicti abbatis se committens fideliter ex hac vita migravit et predium suum, quod in Coleberch habebat, sancto Wunebaldo offerens aput monachos se sepeliri fecit.
191Adalbertus Metensis, Prologus ad Herimannum presbyterum, 136, 1311C (auctor fl. 979)
Sed etiam hoc scire legentes volo, quia praeter capitula vel in quibusdam locis congruentiam inchoationis in exordio sententiarum, nihil ex proprio inserui, excepto duntaxat quod ea quae male scriptorum vitio depravata reperi, prout potui emendare sategi [al. satagui]. Interim hoc opusculum ob respirandi gratiam lectoris, in quatuor decrevi distinguere libris; et quia ibidem humani generis vita multimoda varietate distinguitur, eius libuit vocabulum appellare Speculum.
192Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 3; 47 (auctor -c.1150)
30. Multiplicis nobilitatis vita decorato domno V. Dei gratia presuli venerando G. in omnibus fidelissimus intimum amorem cum devotissimo servitio.
193Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 5; 18 (auctor -c.1150)
Qui, quia voci correctionis non obtemperavit, regnum cum vita amisit.
194Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 40 (auctor -c.1150)
Multis itaque diebus per dubitationem consumptis, quasi de vestra vita diffisum, cor meum merens mecum ita confabulatur: Si genitor mihi viveret, nequaquam sibi dilectum filium delinqueret; si genitrix vitales auras carperet, sui uteri fructus immemor non existeret!
195Adalbertus Samaritanus, Praecepta dictaminum, 4, 12; 56 (auctor -c.1150)
In huius proximi idibus Deo propitio, vita comite, causa componende pacis adveniam et, si quid te lesit, satisfacere faciam.
196Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0917D (auctor fl. 964)
Igitur quam magna virtus sit humilitas, Marci etiam monachi vita insinuat, quem dicunt etiam in iuventute valde fuisse mansuetum, humilem ac sapientem, et pro eiusmodi virtutibus tam dicunt Deo fuisse amabilem, ut dum ad Dominicum corpus accederet, angelus ei sacramenta praeberet.
197Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0920A (auctor fl. 964)
Scito pro certo quod unusquisque, quo in hac vita plus in Dei servitio laboraverit, eo maiorem post mortem a Domino mercedem recipiet.
198Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0923A (auctor fl. 964)
Admoneo itaque, admoneo iterum, ut linguam tuam custodias, nulli detrahas, nemini maledicas, nulla risum moventia verba proferas: cogita quam brevis sit ista vita, et quam misera in comparatione aeternae vitae.
199Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0924B (auctor fl. 964)
Ut igitur et corpus scias affligere, et temperare, unum de vita sanctorum Patrum dicam sermonem.
200Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0924C (auctor fl. 964)
Et enarravit ei dicens: Ego de saeculari vita sum, et sollicitat me modo inimicus meus de uxore mea, et narravi patribus, et imposuerunt mihi onera diversa; et cum implere vellem iussa, defeci, et tamen stimulus crescit.
201Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0925A (auctor fl. 964)
De hac discretionis virtute habes etiam hoc in vita sanctorum Patrum.
202Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0925D (auctor fl. 964)
Magna enim virtus compunctio, de qua in vita patrum scriptum est: Frater interrogavit alium senem dicens: Pater, quid faciemus?
203Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0926A (auctor fl. 964)
Utile namque consilium est, hic ad tempus deplorare, quia haec vita brevis est, labens est, misera est, cito transitura est; illa alia vita nullum terminum habet, nunquam finietur: et sicut sancti sine fine gaudebunt cum angelis in coelo, sic et peccatores sine fine cruciabuntur cum diabolo in inferno.
204Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0926B (auctor fl. 964)
Unde in vita sanctorum patrum scriptum est: Interrogavit frater quidam senem dicens: Desiderat anima mea lacrymas habere, sicut audio senes lacrymantes, et non veniunt mihi, et tribulatur anima mea.
205Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0927B (auctor fl. 964)
Deflemus in hac vita nostra et nostrorum peccata, quia dictum est lugentibus: Luctus vester vertetur in gaudium (Ioan. XVI, 20); seminemus nunc in luctu, ut metamus tunc in gaudio cum illis, de quibus Psalmista dicit: Euntes ibant et flebant mittentes semina sua; venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos (Psal. CXXV, 6).
206Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0927B (auctor fl. 964)
Audi adhuc, quod in vita sanctorum patrum de eo scriptum est: Miserant aliquando senes de monte Nitrio ad abbatem Macarium maiorem in Scithi, rogantes ut veniret ad eos: alioquin sciret omnem multitudinem ad se venturam, eo quod desiderant eum videre, antequam migraret ad Dominum.
207Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0928C (auctor fl. 964)
De beato autem Arsenio in vita sanctorum Patrum legi, quod nunc narrabo.
208Adalgerus episcopus, De studio virtutum, 134, 0933A (auctor fl. 964)
Optandum ergo nobis est, o sanctissima mater, ut in hac, dum vivimus vita, tribulationes et infirmitates pro Christi amore, et pro remissione peccatorum nostrorum libenti animo sustineamus.
209Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88,
Vita S. Columbae
210Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0745A
Tu ergo, Silvane, nunc mecum descendens de monte navigationem praepara, crastina die vita comite et Deo volente, a me pane accepto, Dei invocato nomine, benedicto; quo in aquam intincto, homines ea conspersi et pecora celerem recuperabunt salutem.
211Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0746A
» Et hoc sanctus addidit: « En ego ponam in huius capsulae operculo numerum viginti trium annorum, quibus sacra virgo in hac praesenti post eamdem salutem victura est vita.
212Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0753C
» Sanctus: « Tertia, ait, die, Deo volente, et vita comite, navigationem proponimus incipere.
213Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0760A
Hucusque de virtutum miraculis quae per praedicabilem virum in praesenti conversantem divina vita operata est omnipotentia, scripsisse sufficiat.
214Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0762B
Sed hoc, quaeso, sacramentum nemini in vita mea reveles.
215Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0768C
Sed hoc non negligenter observare debes, et ut talem hanc lucis manifestationem nemini unquam in mea denudes vita.
216Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0769D
Quos valde tristificatos videns: Quia vos amo, ait, tristificari nolo, promittere prius debetis, ne ulli hominum sacramentum quod inquiritis in vita mea prodatis.
217Adamnanus Hiiensis, Vita S. Columbae, 88, 0770B
Haec talis mihi moesta retardatio hodiernae tristificationis non immerito causa fuit, quibus videlicet quatuor futuris Deo propitio terminatis in hac vita annis, subita emigratione, nulla praecedente corporis molestia, cum sanctis mihi obviaturis illo in tempore angelis, ad Dominum laetus emigrabo.
218Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, ad Liemarum; 11 (auctor 1068-1081)
Tempus erit quo facta tuae celeberrima laudis Aut nos aut aliquis ex docta plebe tuorum Pangemus maiore lyra, si vita superstes.
219Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0467A (auctor 1068-1081)
» Haec de Vita eius ad sensum excerpta protulimus.
220Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0476B (auctor 1068-1081)
Haec in Vita sancti Ansgarii copiose descripta nobis abbreviandi locum praebuerunt.
221Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0479B (auctor 1068-1081)
Lege in vita eius , et in capitulo Rhabani, de fama Ebonis ambigua.
222Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0480B (auctor 1068-1081)
In vita nostri antistitis haec plenissime describuntur: obscure vero notatur tempus, quod liber donationum significat apertius: anno scilicet Ludvici secundi nono domnum Ansgarium ab Aldrico clerico et comite Reginbaldo, legatis caesaris, ductum in episcopatum.
223Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0480C (auctor 1068-1081)
Scripta sunt in libro IIIo, capitulo 20. Sed et in Vita eius haec: Multum, inquit, temporis fluxit, ex quo beatus Ansgarius Bremensem episcopatum suscepit, antequam hoc a papa Nikolao firmaretur .
224Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0481C (auctor 1068-1081)
Quae in Vita sancti Ansgarii latissima gestorum narratione descripta, nos brevitate nitentes amputavimus.
225Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0482C (auctor 1068-1081)
Vita eius annum non ponit, praeceptum autem regis ponit annum regni vicesimum primum; privilegium papae notat annum Domini 858, qui est ab ordinatione archiepiscopi vicesimus nonus.
226Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0482C (auctor 1068-1081)
([28.] Cap. 24.) Post haec scribitur in Vita beati antistitis, qualiter in Daniam veniens iuniorem Horicum in regno repperit.
227Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0483C (auctor 1068-1081)
Inde Fresos adiens, castigavit eos pro labore dominici diei; pertinatius vero agentes igne coelesti multavit ; et alia, quae antiquis miraculis non imparia leguntur in Vita eius.
228Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0485C (auctor 1068-1081)
Ceterum Vita eius a fratribus eiusdem coenobii ad nostros data, quis fuerit et qualiter vixerit, breviter et dilucide comprehendit.
229Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0496B (auctor 1068-1081)
De cuius vita praeter nomen aliud nichil ad manum venit.
230Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0501A (auctor 1068-1081)
Genere illustris, aetate iuvenis, decorus specie morumque probitate speciosior, a choro sumptus est Hiltineshemensi, consanguineus et discipulus beati Adalwardi, Ferdensis episcopi, cuius tunc vita probata, fama illaesa et fides in palatio erat cognitissima.
231Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0504A (auctor 1068-1081)
Quos pater eius uno grandi bello domuerat, ipse tanta virtute deinceps constrinxit, ut tributum et Christianitatem pro vita simul et patria libenter offerrent victori, baptizatusque est totus gentilium populus.
232Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0526B (auctor 1068-1081)
Nam et illustri vita sanctae conversationis Deo et hominibus acceptus erat, et christianitatem in Dania fortissime defendit.
233Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0558A (auctor 1068-1081)
Quamdiu enim temporali nobiscum fruebaris vita, pastoralis curae officia nobiliter implesti, vita et doctrina, omnia nobis dulcia.
234Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0568A (auctor 1068-1081)
Et tenuerunt Angliam in ditione sua, Eduardo tantum vita et inani regis nomine contento.
235Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0573A (auctor 1068-1081)
Etenim si vita ei longior concederetur, omnes paganos ad Christianitatem cogere disposuit, cum fere terciam partem converteret eorum, qui prius sub avo eius [Mistiwoi] relapsi sunt ad paganitatem .
236Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0608C (auctor 1068-1081)
[34.] Tali modo gloriosus ille metropolitanus, cum adhuc speraret de vita praesenti, die medio sextae feriae, suis ad epulas sedentibus, ipse in agonia solus iacens, exhalavit spiritum, Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras .
237Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0609A (auctor 1068-1081)
Eheu quam vellem meliora scribere de tanto viro, qui et me dilexit, et tam clarus in vita sua fuit.
238Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0624A (auctor 1068-1081)
Hanc in vita sancti Willebrordi Fosetisland appellari discimus, quae sita est in confinio Danorum et Fresonum.
239Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0631C (auctor 1068-1081)
Hanc insulam credimus in vita sancti Ansgarii Chori nominatam, quam tunc Sueones tributo subiecerunt.
240Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 146, 0643B (auctor 1068-1081)
Colunt et deos ex hominibus factos, quos pro ingentibus factis immortalitate donant, sicut in Vita sancti Anscarii leguntur Hericum regem fecisse.
241Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXIIII; 3 (auctor -1081)
In Vita nostri antistitis haec plenissime describuntur; obscure vero notatur tempus, quod Liber donationum significat apertius, anno scilicet Ludvici secundi VIIII. domnum Ansgarium ab Aldrico clerico et comite Reginbaldo, legatis cesaris, ductum in episcopatum.
242Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXIIII; 4 (auctor -1081)
Scripta sunt in libro III°, capitulo XX; et in Vita eius haec: Multum, inquit, temporis fluxit, ex quo beatus Ansgarius Bremensem episcopatum suscepit, antequam hoc a papa Nikolao firmaretur.
243Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXVIIII; 4 (auctor -1081)
Inde Fresos adiens castigavit eos pro labore dominici diei; pertinatius vero agentes igne celesti multavit; et alia, quae antiquis miraculis non imparia leguntur in Vita eius.
244Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XI; 11 (auctor -1081)
Haec de Vita eius ad sensum excerpta protulimus.
245Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XVII; 6 (auctor -1081)
Haec in Vita sancti Ansgarii copiose descripta nobis adbreviandi locum prebuerunt.
246Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXII; 7 (auctor -1081)
Lege in Vita eius, et in capitulo Rhabani de fama Ebonis ambigua.
247Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXVI; 7 (auctor -1081)
Quae in Vita sancti Ansgarii latissima gestorum narratione descripta nos brevitate nitentes amputavimus.
248Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXVII; 9 (auctor -1081)
Vita eius annum non ponit, preceptum autem regis ponit annum regni XXI; privilegium papae notat annum Domini DCCCLVIII, qui est ab ordinatione archiepiscopi XXIX.
249Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXVIII; 1 (auctor -1081)
Post haec scribitur in Vita beati antistitis, qualiter in Daniam veniens iuniorem Horicum in regno repperit.
250Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, XXXV; 2 (auctor -1081)
Ceterum Vita eius a fratribns eiusdem cenobii ad nostros data, quis fuerit et qualiter vixerit, breviter et dilucide comprehendit.
251Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, p2, LIII; 2 (auctor -1081)
De cuius vita preter nomen aliud nihil ad manum venit.
252Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, III; 9 (auctor -1081)
Hanc in Vita sancti Willebrordi Fosetisland appellari discimus, quae sita est in confinio Danorum et Fresonum.
253Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XVI; 12 (auctor -1081)
Hanc insulam credimus in Vita sancti Ansgarii Chori nominatam, quam tune Sueones tributo subiecerunt.
254Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 13, XXVI; 8 (auctor -1081)
Colunt et deos ex hominibus factos, quos pro ingentibus factis immortalitate donant, sicut in Vita saneti Ansgarii legitur Hericum regem fecisse.
255Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, I; 3 (auctor -1081)
A choro sumptus est Hiltineshemensi, consanguineus et discipulus beati Adalwardi Ferdensis episcopi, cuius tunc vita probata, fama illaesa et fides in palatio erat cognotissima.
256Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, V; 2 (auctor -1081)
Quos pater eius uno grandi bello domuerat, ipse tanta virtute deinceps constrinxit, ut tributum et christianitatem pro vita simul et patria libenter offerrent victori, baptizatusque est totus gentilium populus, ecclesiae in Sclavania tunc primum constructae.
257Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, XXXVI; 5 (auctor -1081)
Nam et illustri vita sanctae conversationis Deo et hominibus acceptus erat, et christianitatem in Dania fortissime defendit.
258Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 61, LXXXII; 17 (auctor -1081)
Quamdiu enim temporali nobiscum fruebaris vita, pastoralis curae officia nobiliter implesti; vita et doctrina, omnia nobis dulcia.
259Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XIIII; 3 (auctor -1081)
Et tenuerunt Angliam in ditione sua, Edwardo tantum vita et inani regis nomine contento.
260Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, XVIIII; 7 (auctor -1081)
Etenim si vita ei longior concederetur, omnes paganos ad christianitatem cogere disposuit, cum fere terciam partem converteret eorum, qui prius sub avo eius [Mistiwoi] relapsi sunt ad paganitatem.
261Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXV; 7 (auctor -1081)
Tali modo gloriosus ille metropolitanus, cum adhuc speraret de vita presenti, die medio sextae feriae , suis ad epulas sedentibus, ipse in agonia solus iacens exhalavit spiritum, Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
262Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 142, LXV; 8 (auctor -1081)
Eheu quam vellem meliora scribere de tanto viro, qui et me dilexit et tam clarus in vita sua fuit.
263Adamus Bremensis, Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, 281; XLIIII (auctor -1081)
Tempus erit, quo facta tuae celeberrima laudis Aut nos aut aliquis ex docta plebe tuorum Pangemus maiore lyra, si vita superstes.
264Adamus Parisiensis, Tres hymni perantiqui de Laudibus S. Domnii, Nocturni, secundi, p0; 1 (auctor fl. 1059)
Ex vita S. Domnii VI.
265Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0585B (auctor 1145-1221)
In monte quippe Moysi est exemplar ostensum cuius instar debuit componere tabernaculum, quia tam sublimis debet esse vita praesidentium ut ad exemplum ipsius formetur conversatio subditorum.
266Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0590B (auctor 1145-1221)
Quid igitur in vita felicius quam Deum timere et per sollicitum divini timoris officium amori divino mentis domicilium praeparare?
267Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0593C (auctor 1145-1221)
Sic sic propter neglectam custodiam cordis abundat et superabundat vita vitiis, et ex languoribus abundantium vitiorum consensu adhibito viperea soboles nascitur peccatorum.
268Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0595D (auctor 1145-1221)
Si enim per Scripturam prohiberis laudare hominem in vita sua, quomodo eniteris efferre laudibus meae rusticitatis opuscula, praesertim cum secreti amoris nostri secreta colloquia deberent saecularibus quibusque celari?
269Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0599D (auctor 1145-1221)
Licet enim et hoc perfectionem non redoleat, satius tamen fuit hoc semel in vita agere, quam praepediente incertae mortis articulo, multa debita impersoluta dimittere in grave debitoris periculum et damnum irreparabile creditoris.
270Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0625B (auctor 1145-1221)
Ubi haec duo defuerint, res est in periculo, nec aliud est vita talium, quam abyssus: abyssus, inquam, terra est, cuius facies tenebris tota obvolvitur, ubi minime virtutis studio veritatis cognitio suffragatur.
271Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0640C (auctor 1145-1221)
Amemus illum, et in illo nos amemus invicem, quia nihil est in vita felicius, quam amare fideliter et amari.
272Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0643A (auctor 1145-1221)
At in Maria magnificat lingua, magnificat vita; magnificat anima mea Dominum lingua, magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur divinis laudibus eloquendo, vita eamdem gloriam operibus promerendo, anima singulariter diligendo, contemplationis volatibus attingendo, mente et ventre incomprehensibilem magnificentiam comprehendendo.
273Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0646D (auctor 1145-1221)
Ecce unde venit, unde processit vita cordium, magister cordatus, scilicet a corde.
274Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0649B (auctor 1145-1221)
Cum enim sis carne corruptior, vita peccati turpior, insitae rationis abusione insipientior, corporis quoque sensibus invalidior, obligatione mortis aeternae infelicior, dum in his omnibus tibi iumentum praecellit, unde in te captivata natura superbit?
275Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0650D (auctor 1145-1221)
Non sermo mihi tam potens, non vita tam venerabilis, non tam conspicui mores, ut esse valeam aut debeam sapientibus in exemplum.
276Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0656A (auctor 1145-1221)
Caeterum irrationabilis est vita, ubi ratio non erudit intentionem, ut recta sit; nec voluntatem afficit, ut sit pia; de eadem enim luce, incorporeae scilicet rationis, intentio illustratur ad rectitudinem, et exhilaratur ad pietatem voluntas.
277Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0658A (auctor 1145-1221)
(Ier. II.) Denique vita eorum facta est omnibus exemplar malitiae, sentina criminum, spectaculum ignominiae, ambitionis materies, et totius aversionis forma deformis: quorum est inexplebilis et inexplicabilis avaritia, libido insatiabilis, ambitio infinita.
278Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0659C (auctor 1145-1221)
Age igitur pro fide tua, pro officio tuo, ut omittens interim disputare cum Iudaeis superflue, quia nec ad te pertinet, deteriores illis fidei tuae domesticos verbo et vita instruas Christianos.
279Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0670A (auctor 1145-1221)
Martinus autem per effusionem sanguinis martyr non fuit, nisi quod tota vita eius martyrium fuit.
280Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0670D (auctor 1145-1221)
Verumtamen etsi non sit eis dispar gloria, quia non eis fuit dispar in vita, tamen secundum aliquid apostolica sublimitas antecellit: praecedit sicut causa effectum, sicut materia materiatum, et sicut principium est prius eis quae ex eo inchoant esse suum.
281Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0674A (auctor 1145-1221)
Nunc igitur quia primum regis nostri edictum audivimus, ad tonantem in Christo Dei sapientiam fide cucurrimus, quantisque subiaceat malis vita nostra, ipso nos docente, didicimus.
282Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0677B (auctor 1145-1221)
Unde bonorum quae fecerunt, aut in vita sua a Deo receperunt temporalem retributionem, aut si post mortem reservata sunt, non erunt quidem remunerabilia ad salutem, sed ad aeternae poenae aliquantulam mitigationem.
283Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0677B (auctor 1145-1221)
Vae illis qui in vita sua de bono opere quod fecerunt, receperunt mercedem suam!
284Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0684D (auctor 1145-1221)
Medicinalis parcimoniae studio et elapsae vitae damnum restituitur, et quod de vita remanet ne pereat providetur.
285Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0686C (auctor 1145-1221)
Lauda Virginem voce, et vide ne voci vita aliquatenus obloquatur.
286Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0692C (auctor 1145-1221)
Filiorum quippe Dei transitus ex hac vita non vere est mors, sed magis natalis dicitur, quia in transitu suo a mortalibus exuti corporibus, ad verae vitae refrigerium renascuntur.
287Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0747D (auctor 1145-1221)
» At in Maria magnificat lingua, magnificat vita, magnificat anima Dominum.
288Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0747D (auctor 1145-1221)
Vita eamdem gloriam operibus promerendo.
289Adamus Perseniae, Fragmenta Mariana, 211, 0749A (auctor 1145-1221)
Haec est vita Mariae, coelesti irradiata fulgore, plena oleo misericordiae, perspicua puritate, charitate superius dilatata, paupertate spiritus inferius districta, fortis in sexu femineo, qui fragilis est natura.
290Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0702D (auctor 1145-1221)
» Non immerito virga virtutis divinae Virgo Maria dicitur, cuius fide, vita, partu, exspirans vitiis, ad virtutem saeculum respiravit.
291Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0710D (auctor 1145-1221)
Salvator quippe noster in praesenti vita florem se odoriferum electis exhibet, quibus bona aeterna speranda promittit.
292Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0720B (auctor 1145-1221)
Iustis est canticum novum nova vita, qua in azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V) epulantur, et exsultant in conspectu Dei, et delectantur in laetitia (Psal. LXVII).
293Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0731B (auctor 1145-1221)
Pulvis iste, dum hic vivitur, semper contrahitur, sed nihilominus semper contractus detergitur, dum per veram obedientiam vita prior infatigabiliter exercetur.
294Adamus Perseniae, Mariale, 211, 0731B (auctor 1145-1221)
Quam pura est vita illa, et quam digne purificationis hodiernae festum agit, quae mundi lutum inquinans abiicit, de se nihil sibi relinquit, sed se totam Deo subiiciens, omne quod caro est, mente purificata transcendit, et propriae voluntatis devitans dispendia, alieno se arbitrio ad acquirendam animi libertatem committit.
295Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1424B (auctor fl. 1173)
Protomartyr et levita, Clarus fide, clarus vita, Clarus et miraculis, Sub hac luce triumphavit, Et triumphans insultavit Stephanus incredulis.
296Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1437A (auctor fl. 1173)
Vita mortem superat, Homo iam recuperat.
297Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1439C (auctor fl. 1173)
Mors et vita conflixere, Resurrexit Christus vere.
298Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1440A (auctor fl. 1173)
Quia vita vicit lethum, Tempus est laetitiae.
299Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1440A (auctor fl. 1173)
Iesu victor, Iesu vita, Iesu vitae, via trita.
300Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1469C (auctor fl. 1173)
Fide, vita, verbo signis, Doctor pius et insignis, Cor informat populi.
301Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1470A (auctor fl. 1173)
Mens secura, mens virilis, Cui praesens vita, vilis, Viget patientia.
302Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1471A (auctor fl. 1173)
In ea praedicantur insignia beati Nicolai praeconia, mirabilis indoles puerilis aetatis iaciens fundamenta magnarum (quae postea in eo emicuerunt) virtutum, Deo auctore facta eiusdem, ad episcopatum vocatio, miraculorum eius cum in vita tum post mortem claritudo et frequentia.
303Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1471A (auctor fl. 1173)
Verum ex vita eius quae in omnium versatur manibus dilucida sunt, neque magnam efflagitant declarationem.
304Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1472A (auctor fl. 1173)
Iam de vita desperantes, In tanto positi Periculo, clamantes Voce dicunt omnes una: O beate Nicolae, Nos ad maris portum trahe De mortis angustia.
305Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1485A (auctor fl. 1173)
Voci vita non discordet.
306Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1498B (auctor fl. 1173)
Commendat autem beati Laurentii invictam constantiam in perferendis pro Christi nomine tormentis, et pretiosam (qua consummatus est) mortem digne concelebrat. Caeterum quidquid historicum hic innuitur aut efflagitatur ad praesentis litterae intelligentiam, ex vita eius satis invulgata requirendum est, itidem et ex illo hymno elegantissimo Prudentii de passione eius composito: « Antiqua fanornm parens, iam Roma Christo dedita, Laurentio victrix duce, ritum triumphas barbarum.
307Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1509A (auctor fl. 1173)
Quam mens humana caper Nec lingua valet promere, Donec vitae victoria Commutet haec mortalia, Quando Deus est omnia: Vita, virtus, scientia, Victus, vestis, et caetera.
308Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1522B (auctor fl. 1173)
Qui pastorem animarum Fide, vita, signis clarum, Trahat ad supplicium.
309Adamus S Victoris, Sequentiae, 196, 1529C (auctor fl. 1173)
Quae omnia latius edisseruntur in Vita eiusdem Beati Martini a Sulpicio Severo conscripta, et passim omnibus perspecta.
310Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0444D (auctor c.1140–1212)
Sic sobrie, et iuste, et pie viventes in hoc saeculo (Tit. II, 12) , secure poteritis cum corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta beatam spem exspectare, et adventum gloriae magni Dei (ibid., 13) . III. Et intuemini, si placet, dignitatem non mediocrem in ordine vestro; et ipsam significationem non inconvenientem in habitu; vinculum vero quoddam forte, et in hac penitus vita insolubile, in professione.
311Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0461D (auctor c.1140–1212)
Ipsum namque quod portamus nomen, monet nos, et invitat, ut sanctam in vita regulari conversationem teneamus: omne penitus, sine exceptione aliqua, quod distortum est, declinantes, et quod rectum est, tam intus in mente coram Deo, quam exterius in opere coram proximo, exercentes.
312Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0469C (auctor c.1140–1212)
- 11. Duo angeli, unus ad caput, alter ad pedes, docent divinitatem et humanitatem Christi, cuius pedes sunt vita et doctrina.
313Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0472A (auctor c.1140–1212)
Sunt vero quidam, qui tenaciter Conditoris sui dilectioni agglutinati sunt, ut ipsos, per amoris ei compagem unitos, Neque mors, neque vita, neque principatus, neque potestates, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia possit separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro (Rom. VIII, 38, 39). V. Interdum quoque, non solum universa, quae mundi sunt; sed super id etiam, quod ipsi sunt, in quodam apud se perfectionis culmine evecti sunt: ut levissimum deputent, quidquid pro Deo durissimum, ac dirissimum sustinent.
314Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0475C (auctor c.1140–1212)
Et ne ad senectutem hanc vergat, vel hanc ariditatem incurrat, Onager ille, quem dimisit Dominus liberum, cui et dedit in solitudine domum, circumspicere dicitur montes pascuae suae, et virentia quaeque percurrere (Iob XXXIX, 5) . Sanctus quoque Gregorius de quibusdam dicit, qui Conditori suo in secretiore vita placuerunt, utpote qui in hoc, de quo loquimur, sese monumenti latibulo clauserunt: qui ne per humanos actus a novitate mentis veterascerent, eos omnipotens Deus huius mundi laboribus noluit occupari.
315Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0476B (auctor c.1140–1212)
vita, et doctrina.
316Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0481D (auctor c.1140–1212)
Sane vita videns, et visio vivens.
317Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0493D (auctor c.1140–1212)
Idcirco insistendum tibi summopere, ut hoc coram Deo intrinsecus fulgeat in conscientia, quod coram hominibus extrinsecus nitet in vita.
318Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0503B (auctor c.1140–1212)
Gaudeat se iam invenisse, ubi se non invitum, sed voluntarium tota vita mansurum, omni transmigrandi sollicitudine propulsa, deliberavit, ut etiam ad sola piae vitae exercitia exquirenda sedulo vacare possit.
319Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0504B (auctor c.1140–1212)
Et si semper tenenda, qualis ipse tibi pastor est, qui ea te pascua habere non sinit, sine quibus nec in vita praesenti spiritualiter, nec in futura feliciter vivere vales?
320Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0512D (auctor c.1140–1212)
Quae vita tanto felicior est, quanto statum futuri saeculi imitatur, ubi omnia communia sunt, quia Deus erit omnia in omnibus.
321Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0519C (auctor c.1140–1212)
Et, o vita sancta, iucunda, quieta!
322Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0523D (auctor c.1140–1212)
V. Utramque vero hanc superbiae pestem, carnalis videlicet et spiritualis curat beatus Augustinus sua a clericis, communi vita viventibus, doctrina, procul fugare, exhortans eos: Ut illi, qui aliquid videbantur esse in saeculo, non habeant fastidio fratres suos, qui ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum fratrum societate gloriari.
323Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0531A (auctor c.1140–1212)
Et si eis, qui venerint ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur: cogitare debent, quibus non datur; quantum de sua saeculari vita, illi ad istam descenderint, quamvis usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire nequiverint.
324Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0537D (auctor c.1140–1212)
Ut enim Scriptura dicit: Nemo potest esse continens, nisi Deus det (Sap. VIII, 21) . Et si iuxta id quod Apostolus dicit, non sufficientes simus cogitare aliquid ex nobis quasi ex nobis (II Cor. III, 5) , multo minus sufficientes sumus in hac nostra vita, quae tota tentatio est, a telis tentantis libidinis nos illaesos conservare.
325Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0545C (auctor c.1140–1212)
Ita certe et in anima, vita spirituali privantur, qui furtum operantur.
326Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0564B (auctor c.1140–1212)
SYNOPSIS SERMONIS. - 1. Quantopere in vita sociali vitanda litium discordiae: ac amanda unitas concordiae.
327Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0575B (auctor c.1140–1212)
Et pulchre ei praecipitur, ut primum seipsum exemplum praebeat, deinde ut inquietos corripiat (I Thess. V, 14) ; quatenus praecedat vita, et succedat doctrina. Primumque induat, qui vult esse sacerdos superhumerale, deinde rationale (Exod. XXIX, 5) , illumque imitetur, qui non venit docere, et facere; sed facere, et docere (Act. I, 1) : qui Propheta dictus est, non quidem potens sermone et opere; sed opere et sermone (Luc. XXIV, 19) . Nam et de sancto Esdra scriptum est: quod paravit cor suum, ut investigaret legem Domini (I Esd. VII, 10) : et non doceret, et faceret; sed faceret, et doceret in Israel praeceptum, et iudicium (ibid.) . Quatenus et praelatus noster non prius inquietos corripiat, et postmodum bonorum seipsum exemplum praebeat; sed primo exemplo intendat in opere, et deinde correptioni, in sermone Et bene circa omnes; ut sicut omnibus praesidet in cathedra, sic et omnes nihilominus praeeat in vita.
328Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0577B (auctor c.1140–1212)
Et de bono Christi odore, de bona conversatione fragramus quando et in vita purae religionis ostendimus sanctitatem; et sancte, ac religiose vivendo bonam de nobis longe, lateque extendimus opinionem.
329Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0588B (auctor c.1140–1212)
fecit enim mirabilia in vita sua (Eccles. XXXI, 9) . Et quae vita eius? Certe obedientia; quia sic apud eum vivitur, et in ipsa vita spiritus eius.
330Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0588B (auctor c.1140–1212)
Si ipsa itaque vita eius, quae in hac vita mirabilia facit, profecto quod modo breviter tetigimus, nonne mirabile iudicas hominem ex toto voluntatem suam alterius dedere voluntati ipsumque suum non esse?
331Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0596D (auctor c.1140–1212)
Inter medias quippe antiqui hostis insidias, sagittas videlicet eius ignitas, in hac vita inceditur, a quarum ictibus nullus prorsus tutus efficitur, qui obedientiae clypeo non munitur.
332Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0597A (auctor c.1140–1212)
Et ideo totum; quia res sua et vita, ipsemet et sua.
333Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0597A (auctor c.1140–1212)
Is enim, dum vivis, et via tua, vita tua.
334Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0615D (auctor c.1140–1212)
Et ad praeceptionem illam referet aliquis fortassis lignum vitae; ad probitionem vero istam, lignum scientiae boni, et mali; illud quidem vitae; hoc autem est scientiae boni, et mali; quia in exercitio charitatis consistit vita spiritus nostri; et qui admittit in facto quod prohibetur malum, in culpa simul est, et in poena.
335Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0620A (auctor c.1140–1212)
Apud ipsos vita penitus abiecta mortali, Sara mortua est morte vitali, vitamque habens absconditam cum Christo, in Deo, in spelunca actionis pariter et contemplationis, et ideo duplici, sepelitur (Gen. XXIII, 19) . Apud ipsos seri patris semen, beatum gaudium, ut nomen portet in re, habens in Spiritu sancto Isaac, qui puteos tam diu fodere non cessat, quousque aquam vivam reperiat (Gen. XXVI, 19); deambulans per viam, quae ducit ad puteum, cuius est nomen Viventis, et Videntis; et egrediens ad meditandum in agro, inclinata iam dic (Gen. XXIV, 62, 63) . Apud ipsos vir simplex domum mentis inhabitans Iacob, natale solum deserit; unoque de iacentibus lapidibus capiti supposito, in Bethel, post solis occasum, in idipsum dormit in pace, et requiescit (Gen. XXVIII, 11) : ubi angelorum per charitatis scalam, usque ad coelos pertingentem, ascensum pariter et descensum, Dominumque scalae contemplatur innixum (ibid., 12, 13) . Idem etiam apud ipsos, iam potitus exoptatis nuptiis, amorem sequentis priori praefert; mercede tamen conductus pro mandragoris filii sui, eiusdem prioris repetit cubile (Gen. XXX, 14, 17) ; et multiplici tandem utriusque prole fecundus, domum festinat adire paternam; et ne terram duabus viis ingrediatur, ab angelo iam ascendente aurora, tangitur in femore, et uni ex toto pedi innitens, claudus incedit (Gen. XXXII, 25) . Apud ipsos simul contingit, et ortus Beniamin et occasus Rachelis (Gen. XXXV, 17, 18) . Apud ipsos mortuus Ioseph, conditus aromatibus, ponitur in loculo in Aegypto (Gen L, 25) pro eo quod specialiter apud eos, in tenebroso vitae praesentis exsilio, extinctus mundo huic, et multimodis virtutum odoribus refertus, quasi Rachelis primogenitus, in internae contemplationis secreto, absconditur fructus; quia et fluvius quartus ipse est Euphrates.
336Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0697C (auctor c.1140–1212)
Et Vetus quidem in tres ordines dividitur: in legem, cuius libri quinque sunt; in prophetas, quorum libri sunt octo: in hagiographa, ad quos libri novem pertinent: qui simul iuncti viginti duos efficiunt, quot etiam elementa in Hebraico alphabeto sunt; ut tot libris sancta viri iusti vita exerceatur ad sapientiam, quot litteris aetas tenera instruitur ad eloquentiam.
337Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0700B (auctor c.1140–1212)
Nihil vero felicius quam Deum videre; quia haec est vita aeterna, ut cognoscamus Deum Patrem et quem ipse misit, Iesum Christum.
338Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0702B (auctor c.1140–1212)
In divinitate autem sursum in aureo circuli centro, qui est super duo cherubin, in pectore eiusdem imaginis scribo: Vita, per transversum subtus barbam videlicet imaginis.
339Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0702C (auctor c.1140–1212)
Sic autem haec tria verba in his tribus locis posita esse intelligenda sunt, ut intra hos tres circulos sit scriptus hic versus: Via, veritas, vita.
340Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0702C (auctor c.1140–1212)
Ipse namque Dominus de seipso in Evangelio dicit: Ego sum via, veritas, et vita (Ioan. XIV, 6) . Ipse namque Christus Iesus, qui per hanc imaginem designatur, Via nobis, Veritas, et Vita.
341Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0702C (auctor c.1140–1212)
Via, ut eamus per eum; Veritas, ut post eum; Vita, ut ad eum.
342Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0702D (auctor c.1140–1212)
Item: Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me (Psal. LXXII, 24) . Tenuisti me, o Veritas, ne deficerem; deduxisti me, o Via, ne aberrarem; suscepisti me, o Vita, ne perirem.
343Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0702D (auctor c.1140–1212)
Vita itaque est in sancta, quam inter homines exercuit conversatione; Veritas in sana, qua mundum instruxit praedicatione, Vita in aeterna, qua suos beatificavit exsultatione Via in exemplo, Veritas in promisso, Vita in praemio.
344Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0702D (auctor c.1140–1212)
Via denique in humanitate, Vita in divinitate, Veritas in utraque.
345Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0703A (auctor c.1140–1212)
Ideo Vita in divinitate, quia aeternae in ea beatitudinis nobis largitur praemium.
346Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0703A (auctor c.1140–1212)
Et haec est causa, quare deorsum in Sancta, in ipsa videlicet humanitate, inter pedes eius scripsi, Via: sursum in divinitate, quae est in Sancta sanctorum, Vita: et in Sancta simul, et in Sancta sanctorum, tam in humanitate, quam in divinitate, Veritas: quia idem ipse, ut superius iam dictum est, et Via est in exemplis, quae ostendit in humanitate, et Vita in praemiis, quae exhibet in divinitate, et Veritas in promissis, quae quidem in humanitate promittit, et in divinitate reddit.
347Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0704B (auctor c.1140–1212)
Per gyrum vero Arcturi assiduus sanctae universalis Ecclesiae in praesenti vita exprimitur labor; quae sancta Ecclesia semper quidem fatigatur, sed nunquam vincitur; sicut Arcturus semper versatur, sed nunquam mergitur.
348Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0706D (auctor c.1140–1212)
Et quia alia atrii latitudo, quae occasum respicit solis, ubi, terminato labore diurno, soporis in nocte gratia succedit, tempus illud significat, quando cessante post mortem vita actuali, sanctorum requies, et merces speratur aeterna.
349Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0707B (auctor c.1140–1212)
A columna vero illa, quae iuxta leonem est, usque ad illam, quae iuxta hominem posita est, in longum per medium Caathitarum hunc titulum pono: Centum in longitudine cubitos atrium habens, sancta Ecclesia est, pro aeterna in coelis vita laborem in se patientiae, et continentiae temporalis assumens.
350Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0712A (auctor c.1140–1212)
Et inter octuaginta scribo: Fides recta; et inter quingenta: Vita sancta; et inter octo millia: Felicitas plena.
351Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0722B (auctor c.1140–1212)
Sed post paucos dies vita discedens, gaudium in luctum, risum mutavit in lacrymas.
352Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0722C (auctor c.1140–1212)
CXIX. Audiens namque Wilhelmus dux Northmannorum nullum de regio semine, sed Haraldum consobrini sui regis Edwardi imperium usurpasse, quod sibi iure consanguinitatis et antiquae inter ipsum, et regem Edwardum conventionis, sed et ipsius Haraldi cum sacramento sponsionis, iustius debebatur, contracto a partibus transmarinis innumerabili exercitu, in Angliam venit, et Dei iudicio ipsum Haraldum regno simul et vita privavit.
353Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0723B (auctor c.1140–1212)
Rex vero David non sibi vivebat, sed omnibus: omnium curam agens, omnium saluti prospiciens, rector morum, censor scelerum, virtutum incentor: cuius vita fuit humilitatis forma, iustitiae speculum, castitatis exemplar: rex iustus, rex mansuetus, rex castus, rex humilis.
354Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0730D (auctor c.1140–1212)
Et per noctem vita exprimitur peccatoris, per diem vero vita iusti.
355Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0741B (auctor c.1140–1212)
Lazarus vero, qui modo quidem cum Domino recumbit, sed quondam mortuus, et quatriduanus in monumento fetebat, novitios designat qui ad Dei in vita communi convivium pervenerunt: qui prius tamen spiritualiter exstincti per peccati delectationem consensum et consuetudinem, et veniae desperationem coram Deo, et hominibus per pravae vitae infamiam fetebant: sed iam a Domino resuscitati, et ab eius discipulis soluti ad tantam ab ipso Domino dignitatem promoventur, ut cum eo recumbere digni iudicentur; nec iam hospites et advenae sint, sed cives sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19) . Maria quoque claustrales specialiter designat, qui eo liberius soli Domino Iesu vacare possunt, quo plenius a cunctis rerum terrenarum sollicitudinibus exspoliantur.
356Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0741D (auctor c.1140–1212)
Quos videlicet tres ordines isti tres gradus innuunt, quos in sancta, iuxta hanc dictionem domus posuimus, Sunt autem adhuc duo alii ex altera eiusdem dictionis parte positi gradus: quia inter virtutes caeteras duae sunt, quae cunctis communi vita viventibus valde sunt necessariae: communio videlicet possessionum et unitas animorum.
357Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0742A (auctor c.1140–1212)
Hae quidem duae virtutes in primitiva Ecclesia, unde haec coenobitarum, de qua loquimur, vita exordium sumpsit, principaliter fuerunt.
358Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0628C (auctor c.1140–1212)
Sed eius via recta, veraque vita ille solus existit, qui ad suam eum imaginem et similitudinem creavit.
359Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0628D (auctor c.1140–1212)
Sicut enim eius causa fuit, ut qui non fuit, conderetur: sic ei est et via in humanitate, ut perditus redimatur; et vita in divinitate, ut redemptus beatificetur; accipiente eodem homine trinum a trino Deo suo beneficium: primum a creante, ut ab ipso sit; secundum a redimente, ut per ipsum sit; tertium a glorificante, ut in ipso beate sit; quia, ut ait Apostolus, ex ipso, et per ipsum et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 36) . Ipsi et gloria, a quo exordium, per quem meritum, in quo praemium habemus.
360Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0629A (auctor c.1140–1212)
Pura namque et assidua ipsius lectio homini, de Creatore, Redemptore, Glorificatore suo Deo; et de his, quae ad cum pertinent, intellectum infundit; intellectus vero affectum parit; affectus quoque ad effectum se extendit; sicque veraciter sciens, ardenter amans, utiliter operans, meritum acquirit in via, per quod ad praemium pertingit in vita.
361Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0631B (auctor c.1140–1212)
De altaris vero craticula, de qua tam apud Graecos, quam apud Latinos magnam dicitis esse ambiguitatem, meam opinionem dicere non praesumpsi; sed quid de ea viri, qui longe me aetate, scientia et vita praecesserunt, non modo dixerint, sed et in scriptis suis reliquerint, in medium ponere curavi, superfluum aestimans in sole accendere lucernam.
362Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0745B (auctor c.1140–1212)
Sic eos liberavit, ut et in hac vita sint liberi, et in alia: in hac a culpa, in alia a poena.
363Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0745C (auctor c.1140–1212)
Sunt enim quaedam vincula, quibus communiter in hac vita omnes ligamur, a quibus etiam ante ipsam mortem non dissolvimur; corruptiones videlicet mortalitatis nostrae.
364Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0750D (auctor c.1140–1212)
Sub annulis quoque aureis, in quibus vectes missi sunt, per circuitum trium parietum ab illo qui in prima parietis australis tabula est, usque ad illum qui est in prima septentrionalis, hic versus habetur, singulis eiusdem versus syllabis, in singulis tabulis, scriptis: Hi annuli ex auro facti purissimo, quibus vectes immittuntur, clara, et sine fine mansura eis pro vita sancta data sunt praemia beatorum.
365Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0750D (auctor c.1140–1212)
Et hic versus in prima tabula iuxta primam litteram tribus gradibus distinguitur; quia tria sunt quae electis in futura vita dabuntur: potentia videlicet, sapientia, et benignitas.
366Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0756A (auctor c.1140–1212)
Ex quibus quidem virtutibus quaedam modo habemus: sed multa nobis adhuc deesse videmus, quae omnia in alia vita, quam Sancta sanctorum designant, plene habebimus.
367Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0765C (auctor c.1140–1212)
Quatenus, si recte orare desideras et in corde memoriter habeas, et in opere efficaciter exerceas; quod in Evangelio Dominus ait: Dimittite, et dimittemini, date, et dabitur vobis (Luc. VI, 37) . Quatenus et illatas tibi dimittas iniurias, et petita des beneficia: ut et tua tibi, quae coram Deo commisisti, peccata dimittantur, et vita, quam ab eo petis, detur aeterna.
368Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0775C (auctor c.1140–1212)
Activa quoque vita bifaria est: quia et in praedicatione consistit, et in operatione.
369Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0777A (auctor c.1140–1212)
In illis vero: Lavamini, mundi estote (Isa. I, 16) , quibus clericos instruit, exprimitur vita sancta; quia tota in hoc sanctorum praedicatio consistit, ut et recte credamus, et sancte vivamus.
370Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0777B (auctor c.1140–1212)
Alia etiam verba, quae ad sacerdotes, in labro se lavantes diriguntur, in quibus vita sancta exprimitur, gradibus distinguo: sub lavamini, pono gradum unum; et sub, mundi, alium; quia si sancte et religiose vivere volumus, oportet summopere, ut iuxta quod sancta nos admonet praedicatio, et lavemur, et mundi esse studeamus, ut sordes in nobis expurgemus praeteritas, et praecaveamus futuras.
371Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0780A (auctor c.1140–1212)
Qui etiam circulus ex viridi colore factus est; quia vita quaedam ab aeterno, et in aeternum Deus virens est.
372Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0781A (auctor c.1140–1212)
Sunt ergo haec quasi duae portae, per quas et mors et vita egrediuntur.
373Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0781B (auctor c.1140–1212)
Mors quidem, quando aperiuntur ad malum; vita autem, quando ad bonum referuntur.
374Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0784C (auctor c.1140–1212)
Supra quod tabernaculum icon quaedam a dextris nubem, et a sinistris tenens ignem, eminet: quia sanctae Ecclesiae praelati sui praesident, qui et illis subiectis, qui in prava vita perseverare decernunt, ignem terroris; et illis qui sanctae conversationi insistere eligunt, nubem exhibent mansuetudinis.
375Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0786A (auctor c.1140–1212)
Per ignem quoque, ut sufficienter in superioribus ostensum est, severitas terroris; per nubem, blandimentum lenitatis; et per noctem vita peccatoris, et per diem vita iusti accipitur.
376Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0814D (auctor c.1140–1212)
qui adhuc hodie legislatori per rebellionem superbiae resistitis; quia vos vestrosque complices aperiens os suum terra deglutit (Num. XXVI, 10) ; terrenorum scilicet vos desiderium a vita spiritualium funditus perimit: ut in peccati infernum viventes, humo tamen pravae voluntatis operti, descendentes, per pravae conversationis usum de medio Israeliticae multitudinis pereatis.
377Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0821C (auctor c.1140–1212)
Quae, ne vita vivas mortali, morte moreris vitali; vitamque habens absconditam cum Christo, in Deo, in duplici actionis simul, et contemplationis spelunca sepeliris (Gen. XXIII, 19) . Pax tibi, seri patris semen beatum, o Isaac!
378Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0824B (auctor c.1140–1212)
Quae quidem vita et nunc in spirituali quietis septenario, et in futuro tibi in beatae resurrectionis octonario dabitur; quatenus liberatus a peccato, servus autem factus Deo, habeas fructum tuum in sanctificationem; finem vero vitam aeternam (Rom. VI, 22) : quasi septem simul et octo vitae annos, qui simul quindecim sunt.
379Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0817D (auctor c.1140–1212)
§ VII. - Cur nesciat homo in hac vita, utrum odio, an amore dignus sit.
380Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0828C (auctor c.1140–1212)
Tanquam purgamentum huius mundi factus est, omnium peripsema usque adhuc (I Cor. IV, 11, 13) , et pro eorum denique spirituali vita non semel, sed quotidie moritur, quorum primus corporalem mortem incessanter sitiebat.
381Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0832C (auctor c.1140–1212)
Sed non expedit, Domine Deus, quibusdam eorum, ut plenam certitudinem in hac vita suae habeant electionis; sicut nec quibusdam reproborum ut reprobationis: ne et illi, se plene scientes electos, per nimiam securitatem in bono opere nimis tepidi sint; et isti, ex toto se videntes reprobatos, ob desperationem in mala operatione nimirum erga electos, audaces sint et crudeles.
382Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0806B (auctor c.1140–1212)
Quandiu enim in qualibet particula corporis sum, vita eiusdem particulae sum; quia quandiu eam inhabito, et inhabitans eam vivifico; sum igitur cuilibet parti, id est, in qua vita sum, et simplex, et immaterialis, et indivisibilis sum.
383Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0806D (auctor c.1140–1212)
Si enim verbum hoc, quod transeunter profertur, et transeunter prolatum etiam transeunter auditur in omnibus, ad quas pervenit, auribus totum, ac simul est, et totum, ac simul in singulis, non partim in aure ista, partim in illa, sed totum in ista, totum in illa, idem etiam totum in singulis, et idem totum in omnibus: quare non Verbum istud, quod in principio erat, et apud Deum erat, Verbum quod Deus erat, quod erat in principio apud Deum (Ioan. I, 1 et seqq.) . Verbum, per quod omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil quod factum est, Verbum, in quo vita erat, Verbum non transiens prolatum, sed permanens ab aeterno genitum, etsi longe dissimili modo totum, in omnibus, quas condidit, creaturis est, et totum in singulis: non partim in ista, partim in illa, sed totum in ista, totum in illa: idemque totum in singulis, et totum in omnibus?
384Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0839D (auctor c.1140–1212)
Tria namque sunt mala, quae reprobos in hac vita obscurant, deiiciunt et suffocant: error scilicet, tumor et horror.
385Adamus Scotus, Epistola Adami, 198, 0794B (auctor c.1140–1212)
Secreto quaerentes intra nos, qualis sit futura vita sanctorum, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit (I Cor. II, 9) , inhiamus ore cordis in superna fluenta fontis vitae: his suavibus stimulis affectus nostros excitantes, et illuc pennis desideriorum volantes.
386Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0844B (auctor c.1140–1212)
Tota namque vita tua super terram tentatio est.
387Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0856C (auctor c.1140–1212)
Nonne ut cum caeterarum exercitio virtutum, etiam carnem tuam, ut legis in Regula tua, domes in abstinentia escae et potus, quantum valetudo [id. vita] permittit. Durumne tibi videtur et grave quod, quandiu nulla debilitatis aegritudine opprimeris, esus tibi carnium subtrahatur, dum omnium tibi aliorum ciborum genus conceditur?
388Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0859B (auctor c.1140–1212)
Quaeso te, o anima mea, vide vocationem tuam; totis viribus insiste; omni studio insta; omnibus modis conare: ut in vita et conversatione tua appareat pura intentio, Dei solius intuitu et non mercedis desiderio.
389Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0864C (auctor c.1140–1212)
Rursum quia potest ipse cui obedientiam promisisti ante te ab hac vita discedere, ne forte ipso defuncto a vinculo subiectionis te aestimes absolutum, ideo in fine dicis: et successoribus eius quos sanior pars congregationis canonice elegerit.
390Adamus Scotus, Sermones, 198, 0093B (auctor c.1140–1212)
Hoc autem eorum proprie proprium est, qualis non sum ego: quos et praedivites reddit aurum in acumine ingenii, et claros argentum in nitore eloquii, et ornatos lapides pretiosi in vita laudabili.
391Adamus Scotus, Sermones, 198, 0116A (auctor c.1140–1212)
Item quod hora valde modica olim sustinere horruistis, iam ubi est impetus spiritus, illuc gradientes; tota vita viriliter exercere, pro ludo tenetis.
392Adamus Scotus, Sermones, 198, 0120A (auctor c.1140–1212)
Quid magis desideratur quam vita?
393Adamus Scotus, Sermones, 198, 0120A (auctor c.1140–1212)
est vita animae visio Dei.
394Adamus Scotus, Sermones, 198, 0120C (auctor c.1140–1212)
Vivemus, ait sanctus Osee, in conspectu Domini, et sciemus (Ose. VI, 3) . Ecce vita, ecce et visio.
395Adamus Scotus, Sermones, 198, 0131C (auctor c.1140–1212)
Nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi Deus fuerit cum eo (Ioan. III, 2) . Et audientes nihilominus verba eius, quae spiritus et vita sunt, in hanc vocem et nos prorumpamus: Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo (Ioan. VII, 46) , quia, quem misit Deus, verba Dei loquitur.
396Adamus Scotus, Sermones, 198, 0137A (auctor c.1140–1212)
Est et vinea negligentis cuiuslibet vita, ut in parabolis Salomon, per vineam, inquit, transivi viri stulti (Prov. XXIV, 30) . Id est, vitam intuitus sum hominis negligentis. Est etiam vinea hypocrisis, de qua dicitur in Iob: Quia laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius (Iob XV, 33) . Pro eo quod actio hypocritae per laudis humanae favorem, corrumpitur in prima sua ostensione.
397Adamus Scotus, Sermones, 198, 0143A (auctor c.1140–1212)
tribulatio an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? (Rom. VIII, 35.) Verum ad haec, negando, sic intulit [al. quod sequitur: vel scilicet. Sed inter, etc.]: Scimus, quod in his omnibus superamus propter cum, qui dilexit nos (ibid. 37) . Et adiunxit: Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potestates, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque altitudo, neque profundam, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei (ibid., 38) . Ergo occidi poterant tempore illo amici Dei, flecti non poterant; perimi, non superari: quin potius superaverunt moriendo, succumbendo triumpharunt.
398Adamus Scotus, Sermones, 198, 0149A (auctor c.1140–1212)
Propone ei post haec, quia vita brevis, et laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti, et illud quod sequitur, quia videlicet: si ascenderit usque ad coelum superbia eius, ut caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderint, dicent: Ubi est?
399Adamus Scotus, Sermones, 198, 0153B (auctor c.1140–1212)
fecit enim mirabilia in vita sua (Eccli. XXXI, 9) . Non quidem in se, sed in eo qui ipsum confortat; in quo etiam omnia potest.
400Adamus Scotus, Sermones, 198, 0153B (auctor c.1140–1212)
De quo scriptum est: Qui facit mirabilia magna, et additum est solus (Psal. CXXXV, 4) , ne putet homo se mirabilia posse facere sine illo; qui sine illo nihil potest facere, qui sufficiens non est vel cogitare aliquid ex se, quasi ex se, sed sufficientia sua ex ipso est (II Cor. III, 5) . Facit tamen, qui huiusmodi est, mirabilia in vita sua; sed per illum, qui facit mirabilia magna solus.
401Adamus Scotus, Sermones, 198, 0169C (auctor c.1140–1212)
Quae etiam ultra interfectores suos non operit, dum cogitatus eius interiores vita spirituali, per consensum peccati, privatos non abscondit.
402Adamus Scotus, Sermones, 198, 0171A (auctor c.1140–1212)
ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitans (Iob X, 22) , corpus quidem quod erit in combustionem, et cibus ignis, aeterno cruciatu affligens; animam vero vita mortali vegetans, et morte vitali perimens.
403Adamus Scotus, Sermones, 198, 0186C (auctor c.1140–1212)
Sed et exitus ab hac vita, porta nobis est.
404Adamus Scotus, Sermones, 198, 0186D (auctor c.1140–1212)
Pro eo quod electus quisque in fide Ecclesiae vivens, ad exitum suum ab hac vita, desiderium suum extendere debet, ut cum Christo esse possit.
405Adamus Scotus, Sermones, 198, 0199B (auctor c.1140–1212)
Tunc enim egredietur de hac Samaria; faciens vos egredi de ea, et deducet atque educet, ut precatur sanctus David, de custodia (hoc enim sonat Samaria), animam vestram, ad confitendum nomini suo (Psal. CXLI, 8) . Egrediens videlicet ad portam in vobis, quae respicit ad Orientem; ut per exitum de hac vita, ad luminosam et indeficientem illam vos perducat retributionem.
406Adamus Scotus, Sermones, 198, 0199C (auctor c.1140–1212)
XI. De Samaria egredietur ad portam, quae respicit ad Orientem: de Oriente veniet in Bethlehem: de bona vos vita, ad bonam perducens mortem.
407Adamus Scotus, Sermones, 198, 0213B (auctor c.1140–1212)
- 8. In hac vita mortali accessus et recessus abundantis gratiae secreto dispensatur.
408Adamus Scotus, Sermones, 198, 0218A (auctor c.1140–1212)
Regnabit et in nobis evacuans omnem principatum, et potestatem, et virtutem tradens regnum Deo et Patri, ut et inimica destruatur mors, et sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 24 et seqq.) . XI. Respectu diei illius tota haec vita praesens hodie appellatur, in quo sanctificari studemus, et esse parati quicunque veraciter filii sumus Israel.
409Adamus Scotus, Sermones, 198, 0224A (auctor c.1140–1212)
Sed cum unum habeat universitas filiorum Adam initium [al. interitum], non unam habent omnes in vita conversationem, nec unam per mortem sortiuntur mansionem.
410Adamus Scotus, Sermones, 198, 0226D (auctor c.1140–1212)
- 14. Haec vita tabernaculum est militantis, ubi Christus instar fullonis nos exercet.
411Adamus Scotus, Sermones, 198, 0232C (auctor c.1140–1212)
et quidem per illam in mente oritur dolor; ad hanc vero via est timor, dicente Salomone: Qui addit scientiam, addit et dolorem (Eccles. I, 18) ; et affirmante sancto David: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10) . Dolor itaque quaedam est in te dies, quia quo magis in hac vita super praesentes tenebras doles, eo plus claritatem futurae illuminatus spiritualiter vides.
412Adamus Scotus, Sermones, 198, 0234B (auctor c.1140–1212)
Tota vita nostra quasi quoddam diversorium nobis est.
413Adamus Scotus, Sermones, 198, 0234C (auctor c.1140–1212)
Est itaque haec vita praesens tabernaculum militantis, non cubiculum quiescentis: stabulum viatoris, non domus inhabitatoris: ergastulum exsulis, non mansio civis: diversorium denique itinerantis, non aula manentis.
414Adamus Scotus, Sermones, 198, 0234D (auctor c.1140–1212)
Sed quis in hac vita tantum mundari valet, ut nihil mundandum in se habeat?
415Adamus Scotus, Sermones, 198, 0243A (auctor c.1140–1212)
Et quidem ibunt omnes, ut profiteantur omnes singuli in civitate sua, quia tunc surrexerunt, ait Evangelista, omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas (Matth. XXV, 7) . Celebrabitur a singulis professio sua die illa, quia nihil tunc celabit conscientiam, ex omnibus, quae in se anteacta habuit vita.
416Adamus Scotus, Sermones, 198, 0244B (auctor c.1140–1212)
o parvus, temporalis et infans, cuius necdum est unus diei vita super terram!
417Adamus Scotus, Sermones, 198, 0244D (auctor c.1140–1212)
- 5. Vita Christi mors est peccati: mors Christi vita hominis est.
418Adamus Scotus, Sermones, 198, 0247B (auctor c.1140–1212)
Quae et carni iungebatur ut suo inferiori, et divinitati ut suo superiori, vita carnis ipsa existens [al. propter se ipsa existens]. Unde ipsa recedente caro moriebatur; vitam suam divinitatem habens: unde et a carne cum recessit, a divinitate non separabatur.
419Adamus Scotus, Sermones, 198, 0250D (auctor c.1140–1212)
Sed nec praedicatio, quae illuminat; nec emundatio quae purgat, nec sancta conversatio, quae exornat ullatenus prodest, nisi sequatur passio quae redimat, et aeternae salutis fructum conferat, quia fluvius quartus ipse est Euphrates (Gen. II, 14) . Huic gratiae succedit alia, quae electis in futura plene aderit vita, beatitudine eos ditans sempiterna, quae quidem beatitudo triplex erit, conferens eis potentiam, sapientiam et benignitatem, ut sint fortes et incorrupti in se ipsis, benigni invicem, et ideo sapientes; erit profecto unumquodque istorum trium sempiternum.
420Adamus Scotus, Sermones, 198, 0267A (auctor c.1140–1212)
In quibus omnibus, ut iam diximus, ostenditur nobis, quod in hoc mundo est vita brevis, et laetitia tristis.
421Adamus Scotus, Sermones, 198, 0267A (auctor c.1140–1212)
Quae est vita nostra?
422Adamus Scotus, Sermones, 198, 0267A (auctor c.1140–1212)
ait sanctus Iacobus, vapor est ad modicum parens (Iacob. IV, 15) . In quibus verbis patenter monstratur vita nostra magis aliquid apparere, quam aliquid esse, nec diu posse superesse etiam modicum illud, quod videtur apparere.
423Adamus Scotus, Sermones, 198, 0267B (auctor c.1140–1212)
7. O vita, quam cito curris ad mortem!
424Adamus Scotus, Sermones, 198, 0267C (auctor c.1140–1212)
Haec illa vita est, ad quam per corporalem perveniunt mortem.
425Adamus Scotus, Sermones, 198, 0267C (auctor c.1140–1212)
illum namque gaudium remunerabit, quod propter immensitatem eius in nullo poterit minui; hanc vero vita quae, propter aeternitatem nullatenus poterit finiri.
426Adamus Scotus, Sermones, 198, 0267D (auctor c.1140–1212)
Ad quam vitalem laetitiam et laetam vitam beatus hodie Stephanus pervenit, laetitia immensa dolorem commutans temporalem, et vita aeterna mortem corporalem.
427Adamus Scotus, Sermones, 198, 0270B (auctor c.1140–1212)
Diuturna autem addidi, ut quotiescunque, quantumcunque adversi irruerit, patientia nullatenus deficiat in mente, quandiu vita fuerit in corpore.
428Adamus Scotus, Sermones, 198, 0272B (auctor c.1140–1212)
Non enim ultra se poterat continere Ioseph multis coram astantibus (Gen. XLV, 1) . Et post pauca: Elevata quoque voce cum fletu dixit fratribus suis: ego sum Ioseph (ibid., 3) . Mortuo vero sancto sene Iacob, timentes fratres eius, ne eum ad se ulciscendum mors paterna laxaret, cuius, ut putabant, manus vita patris ab ultione continuerat, haec ei mandaverunt, dicentes: Pater noster praecepit nobis antequam moreretur, ut haec tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris scelerum fratrum tuorum, et peccati, et malitiae quam exercuerunt in te: nosque oramus, ut servo Dei patri tuo dimittas iniquitatem hanc (Gen. L, 17) . Quibus auditis flevit Ioseph.
429Adamus Scotus, Sermones, 198, 0292A (auctor c.1140–1212)
Intuere beatos illos spiritus vita immortales, Dei visione felices, in personas distinctos, in dignitates dispositos, in semetipsis potentes, in se invicem amantes, in Deo sapientes, ipso existente omnia in omnibus.
430Adamus Scotus, Sermones, 198, 0293B (auctor c.1140–1212)
- 4. Hoc unum mirabile in vita Christi, infirma nostra suscepisse.
431Adamus Scotus, Sermones, 198, 0295A (auctor c.1140–1212)
IV. Et certe ex omnibus, quae fecit, mirabilibus, nihil arbitror magis mirabile, quam quod infirma sustinuit; magis namque videtur mirabile, quod panis esurit, fons sitit, vita moritur, quam quod esurientes multos paucis de cibariis reficit, quod aquam in vinum commutat, quod mortuos suscitat.
432Adamus Scotus, Sermones, 198, 0296A (auctor c.1140–1212)
Omnia per ipsum facta sunt,et sine ipso factum est nihil, quod factum est. In ipso vita erat (Ioan. I, 1) . Nonne tibi videtur iste aequaliter oculos in coaeternos et aequales sibi Patrem, et stantem a dextris eius Filium infixisse, et vidisse neutrum eorum alterum vel excedere potestate, vel praecedere aeternitate; sed eos vere summoque in una unum esse deitate?
433Adamus Scotus, Sermones, 198, 0296B (auctor c.1140–1212)
Quid enim proficis, ut eosdem modo breviter coelos attingamus: quid, inquam, proficis, quod ad sublimes contemplationis modos pertingas, quod Dei scilicet invisibilia per ea quae facta sunt, intellectu conspicias, si non in iisdem visibilibus ipsum admireris, per quem Deus Pater omnia fecit, sine quo factum est nihil, in quo quod factum est, vita erat?
434Adamus Scotus, Sermones, 198, 0299C (auctor c.1140–1212)
Quae ergo de his aliquantulum prolixe dicta sunt retinete in memoria, exercete in vita, ut et ibi clarificetur intellectus ad puritatem, hic autem exornetur affectus ad sanctitatem.
435Adamus Scotus, Sermones, 198, 0299C (auctor c.1140–1212)
SERMO XXXIII. IN DIE S. IOANNIS APOSTOLI ET EVANGELISTAE. De triplici honore, quo Dominus eumdem beatum Ioannem honoravit in vita et in morte.
436Adamus Scotus, Sermones, 198, 0300A (auctor c.1140–1212)
- 15. S. Ioanni a Domino tripliciter honorato in vita respondet honor in morte.
437Adamus Scotus, Sermones, 198, 0301A (auctor c.1140–1212)
Honoravit eum Christus in vita, honoravit eum in morte, ut per hoc apud nos ratum sit, quod modis quibusdam ineffabilibus honoret eum in aeternum post mortem.
438Adamus Scotus, Sermones, 198, 0301A (auctor c.1140–1212)
III. Honoravit eum in vita tripliciter, conferendo ei virginitatem, puritatem et familiaritatem: virginitatem in corpore, puritatem in mente, familiaritatem in dulci et sincera erga seipsum dilectione.
439Adamus Scotus, Sermones, 198, 0301D (auctor c.1140–1212)
Nam si sic vivitur et in talibus vita spiritus eius, quem panis ille spiritualis impinguat, dum ei et internum administrat robur ad vitam, et saporem ad intellectum.
440Adamus Scotus, Sermones, 198, 0305D (auctor c.1140–1212)
X. Et est hic triplex modus, quem breviter attigimus, quo eum in vita honoravit, conferendo videlicet ei, inter multa alia, quibus eum ditavit, gratiarum suarum munera, virginitatem in corpore, puritatem in mente, dilectionem in sincera familiaritate, sive, si ita melius dicitur, familiaritatem in sincera dilectione.
441Adamus Scotus, Sermones, 198, 0306D (auctor c.1140–1212)
XI. Pro eo quod quomodo honoravit eum in vita ex parte declaravimus, restat quoque, ut quomodo eum in morte honoravit dilector eius Iesus, demonstremus: in cuius conspectu, sicut vita, ita et mors nihilominus pretiosa est.
442Adamus Scotus, Sermones, 198, 0306D (auctor c.1140–1212)
Sicut tribus modis in vita, sic et tribus eum honoravit in morte.
443Adamus Scotus, Sermones, 198, 0307D (auctor c.1140–1212)
XIV. Considerans gloriosissimum tuum ab hac vita discessum admiratione laeta, et laetitia admirabili exsilio, praevidens autem meum miserrimum, timore pariter et confusione concutior.
444Adamus Scotus, Sermones, 198, 0308D (auctor c.1140–1212)
XV. Et videte, fratres, quomodo hic triplex honor quo dilectum et familiarem suum Dominus Iesus honoravit Ioannem in fine; illi respondet honori triplici quo eum honoravit in vita.
445Adamus Scotus, Sermones, 198, 0308D (auctor c.1140–1212)
Ipse enim per semetipsum in transitu suo ad eum familiariter venit, qui se ei familiarem in vita exhibere solitus erat.
446Adamus Scotus, Sermones, 198, 0312A (auctor c.1140–1212)
Nam et aetas senectutis vita immaculata est (Sap. IV, 9) ; et patres nostri quondam dicebantur senes ab hac vita discessisse et pleni dierum: Hoc est in spirituali conversatione maturi et sanctarum copia virtutum repleti.
447Adamus Scotus, Sermones, 198, 0318C (auctor c.1140–1212)
Talis erat ille, qui ait: Si viderem solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare (Iob XXXI, 26) , ostendens ni fallor, in verbis istis non se fuisse elatum, vel pro vita sancta, quam exercuit, vel pro fama, quae de ipso apud homines volavit.
448Adamus Scotus, Sermones, 198, 0323D (auctor c.1140–1212)
Quis, inquam, est hic et laudabimus eum: facit enim mirabilia in vita sua (Eccles. XXXI, 9) . Cum enim in primo illo somno mundum, et quae mundi sunt, carnem etiam, et quae carnis sunt, devincit: in secundo isto ipsum quoque animum potenti quadam libertate, et libera potentia excedit: Quid iam huic restat Ioseph, nisi dum in primo somno omnia transgreditur corporalia, in secundo omnia spiritualia, tertium quemdam somnum capiat, in quo ad ipsa, quantum in hoc exsilio possibile est, pertingat divina?
449Adamus Scotus, Sermones, 198, 0332C (auctor c.1140–1212)
Nonne bene tibi videtur esse soror Abrae ipsa Sarai; et quia sic apud eum vivitur, et in talibus vita spiritus eius (Isai. XXXVIII, 16) , etiam animam vivere ob hanc gratiam sui, cum hoc modo se eius dicat esse sororem?
450Adamus Scotus, Sermones, 198, 0335D (auctor c.1140–1212)
IV. Quis enim in hac vita status liberior est statu illorum, qui in claustro sincere degunt, vel quietior?
451Adamus Scotus, Sermones, 198, 0336A (auctor c.1140–1212)
nec regum, nec pontificum, nec aliquorum principum, nec aliquorumlibet omnino sublimium status in hac vita istorum, ne dicam, statum excedere: sed nec comparari ei in aliquo potest.
452Adamus Scotus, Sermones, 198, 0340B (auctor c.1140–1212)
Nonne cum omnes feriat, quosdam succidit, ut plantet in vita, quosdam vero ut in morte sepeliat?
453Adamus Scotus, Sermones, 198, 0349C (auctor c.1140–1212)
Nonne ita secum agi sensit, qui ait: Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit Spiritum meum? (Iob X, 12.) Et quidem in talibus, in vita scilicet et misericordia, vita est spiritus viri iusti.
454Adamus Scotus, Sermones, 198, 0352C (auctor c.1140–1212)
- 4. Eius praedicatio contemnitur, cuius vita despicitur.
455Adamus Scotus, Sermones, 198, 0354D (auctor c.1140–1212)
IV. Hoc autem illis considerandum esset, qui me tam saepe loqui compellunt, cum iuxta viri sancti sententiam (cuius vita despicitur, dignum sit ut eius praedicatio contemnatur, ipse etiam Dominus super hoc peccatorem verbo increpatorio apud Psalmistam legitur convenire (Psal. XLIX, 6) : Cur videlicet ausus sit enarrare iustitiam suam, et assumere testamentum eius per os suum: cum eum constet illis reatibus implicari de quibus in sequentibus agit. Non ergo tantum in me foliorum (si vel hic tamen mihi inesset) venerari deberent decorem cum fructus videant non inesse saporem.
456Adamus Scotus, Sermones, 198, 0361B (auctor c.1140–1212)
Hi dies, quibus quondam pleni patres nostri leguntur, de quibus habemus quod mortui sunt senes, et pleni dierum (Prov. XXVIII, 9) . Quod recte intelligis, si eos agnoscis de hac vita cum maturitate morum, et plenitudine virtutum discessisse (Gen. XXXV, 29) . In multis itaque diebus haec mulier processit; quia in conversatione sancta multimodam sibi virtutum spiritualium charitatem aggregavit.
457Adamus Scotus, Sermones, 198, 0367C (auctor c.1140–1212)
Ipsa domina nostra, et advocata nostra; dulcedo et vita nostra: spes et mediatrix nostra.
458Adamus Scotus, Sermones, 198, 0381A (auctor c.1140–1212)
Et bene dico indesinenter molestas nobis tentationes: quia tentatio est vita hominis super terram (Iob VII, 1) . Hanc itaque tentationum instantiam, quemdam non minus bonum quam acutum dixerim cultrum: quo mala et reproba in nobis superfluitas circumcidenda est.
459Adamus Scotus, Sermones, 198, 0383A (auctor c.1140–1212)
- 17. Tota ratio fiduciae nostrae est in vita et morte Domini Iesu.
460Adamus Scotus, Sermones, 198, 0391C (auctor c.1140–1212)
Ecce homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletus multis miseriis (Iob XIV, 1) . Vox iusti est triplicem hominis deflentis calamitatem, in nativitate inquinati, in vita depravati, in morte damnati.
461Adamus Scotus, Sermones, 198, 0391C (auctor c.1140–1212)
Sicque est nobiscum Deus in ortu: est in vita, et in morte.
462Adamus Scotus, Sermones, 198, 0401D (auctor c.1140–1212)
fecit enim non minus salubria, quam laudabilia in vita sua.
463Adamus Scotus, Sermones, 198, 0404D (auctor c.1140–1212)
Si quis quaerit de illis muneribus quae et quod sint, accipiat aurum, thus, et myrrham; tria haec, salvo autem illo sensu communi tam allegorico, quam morali, qui eo magis notus, quo saepius inter orthodoxos repetitus est; ego per haec munera triplex quoddam puto posse accipi exercitium, quod necesse est studiose frequentet, qui in communi, quam elegit [al. elegerit] vita fructuose stare desiderat. Est autem triplex exercitium istud, studium lectionis, puritas orationis, utilitas bonae actionis.
464Adamus Scotus, Sermones, 198, 0419C (auctor c.1140–1212)
- 2. Gradus quindecim tendendi ad Deum a sui cognitione exorsa, desinit vita spiritualis in fervorem dilectionis.
465Adamus Scotus, Sermones, 198, 0421C (auctor c.1140–1212)
Haec est, quae Iesum, gratiam videlicet internam, per quem salus et vita nobis datur, et data custoditur, concipit per affectum, parit vero per effectum.
466Adamus Scotus, Sermones, 198, 0424B (auctor c.1140–1212)
Quis enim in hac vita tantae valet esse puritatis, ut nullum unquam, in eo, spirituale gaudium incurrat defectum?
467Adamus Scotus, Sermones, 198, 0428D (auctor c.1140–1212)
Quarta meditatio sit de exitu ab hac vita: quando viam universae carnis ingressi, in perceptione mercedis, cognoscemus quales a Deo sumus, ab aeterno, praevisi.
468Adamus Scotus, Sermones, 198, 0429B (auctor c.1140–1212)
- 3. Formidanda hora exitus ab hac mortali vita.
469Adamus Scotus, Sermones, 198, 0431A (auctor c.1140–1212)
III. Praevenio etiam apud me frequenti meditatione exitum meum ab hac vita, et eamdem meditationem quartam mihi hydriam efficio; sed et ipsam aqua plenam etiam usquo ad summum invenio.
470Adamus Scotus, Sermones, 198, 0431A (auctor c.1140–1212)
Ille etiam, qui tanti talisque desiderii erat vir, ut bene sibi conscius cuperet dissolvi, ingemiscit gravatus, nolens utique despoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita (II Cor. V, 4) . Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38) , ait Agnus incontaminatus et immaculatus, Christus Iesus, cum imminere sibi sentiret mortem: et ego mortis non expavescam horam?
471Adamus Scotus, Sermones, 198, 0435A (auctor c.1140–1212)
XI. De exitu vero nostro ex hac vita cogitare, quartam hydriam habere est.
472Adamus Scotus, Sermones, 198, 0435B (auctor c.1140–1212)
Plane omnis caro fenum, ut ait Isaias; vere fenum est populus (Isa. XL, 6) . Sed et vapor est vita nostra, et deinceps exterminabitur (Iac. IV, 14) . Dissolvit domum hanc, terrestre corpus nostrum dico, et festinante terra ad terram, exire compellitur spiritus.
473Adamus Scotus, Sermones, 198, 0437D (auctor c.1140–1212)
Quartum de exitu nostro ab hac vita, quem omnes indubii exspectamus.
474Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0090C (auctor 1010-1026)
Tandem qualis eius anteacta vita fuisset, in morte ipsius, qui affuerunt, videre potuerunt.
475Adelboldus Traiectensis, De rebus gestis S. Henrici, 140, 0105C (auctor 1010-1026)
Cum multo igitur sudore Theutonici muros civitatis impugnant: cum multo timore Longobardi pro vita repugnant.
476Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, (auctor 1010-1026)
Vita S. Walburgis
477Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1094A (auctor 1010-1026)
His duobus miraculis inter alia nobis cognitis in sua vita peractis, beatissima virgo cum in Deo corroborata, mundum cum suis concupiscentiis penitus superasset, omnibus se sequentibus ad omnem religionem imitabilis facta, tandem ex hoc mundo triumphans obiit, et ad paradisum sui triumphi bravium susceptura beatissime abiit et in eodem, quo semper Christo ancillabatur monasterio, cum maxima sepulta est honorificentia.
478Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1099A (auctor 1010-1026)
Tantum ovorum raris meditulliis, modicissimoque leguminis suffragio vix pendulam refocillabat anxius vitam, gerens macilentissimum et imbecillimum cum vita sibi ingrata corpusculum, nec vini vel sicerae gustum ore ullatenus contingere delectabatur.
479Adelboldus Traiectensis, Vita S. Walburgis, 140, 1099B (auctor 1010-1026)
Tunc sibi aegre dormienti vox blanda eum ita affatur: « Cur, inquit, desidia languescens, neglecto tuae valetudinis remedio, de tua vita sic omnino desperas?
480Adelmannus Brixiensis, Epistola de Eucharistae sacramento, 143, 1291D (auctor 1050-1062)
» At nostri illi Patres humiles corde ac pauperes spiritu, pro quibus Salvator Patrem glorificat hoc modo: « Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI) , » ideo veraces sunt, quia participaverunt et cohaeserunt illi qui ait: « Ego sum via, veritas et vita (Ioan. XIV) . » De quo etiam intus didicerunt, quod de sacramento hoc, de quo agimus, foris docuerunt.
481Adelmannus Brixiensis, Epistola de Eucharistae sacramento, 143, 1292A (auctor 1050-1062)
Si quis manducaverit de hoc pane, vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est, pro mundi vita (Ioan. VI) . » Dabo, inquit, non ait dedi. Quando ergo coepit dare?
482Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0090B
Nam ego pro veritate usque ad mortem libenter decertare festino, sciens utilius esse scandalum nasci quam veritatem deseri; et neque mors, neque vita, neque instantia, neque futura, neque angeli, neque principatus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura aliqua poterit me separare a charitate et veritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro et in Martiale eius apostolo.
483Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0095A
Itaque nobis loquentibus Aimiricus monachus obtulit ei veterrimum volumen de Vita sancti Martialis apostoli, ubi refert Martialem non gentilem sed Hebraeum fuisse, et ex clara tribu patriarchae Beniamin; Martialem non ad praedicationem apostolorum, sed ipsius Domini conversum; Martialem, relictis patre et matre, discipulatui Domini iugiter adhaesisse; Martialem Christi non Petri discipulum fuisse (nam apostoli usque post Pentecosten nullum habuerunt discipulum). Martialem eo quod contribulis ei erat, non alii apostolorum, sed Petro familiarius se sociasse; Martialem instinctu Petri obsecundantem Domino in omnibus; Martialem miraculo Lazari interfuisse; Martialem adolescentem in coena sancta Domino ministrasse; Martialem ianuis clausis Domino intrante, quando ibi Thomas non erat, cum aliis apostolis adfuisse, ibique ligandi ac solvendi potestatem non a Petro, sed ab ipso Domino cum caeteris apostolis, et cum eodem Petro, ac Spiritum sanctum accepisse; Martialem cum undecim in Galilaeam hortante Petro abiisse, ibique potestatem praedicandi Evangelium in omnes gentes non a Petro, sed ab ipso Domino cum reliquis apostolis et cum eodem Petro suscepisse; Martialem ascensioni Christi cum caeteris reliquis apostolis adfuisse, ibique benedictionem episcopalem, non a Petro sed ab ipso Domino cum aliis discipulis et cum Petro suscepisse; Martialem cum caeteris apostolis intrasse et exisse usque in Pentecosten, tumque cum aliis apostolis Spiritum sanctum de coelo suscepisse, et omnium linguarum scientiam percepisse, et cum aliis apostolis invincibilem resurrectionis Christi testem exstitisse; Martialem post perceptionem Spiritus sancti a Petro non dissociatum fuisse, sed una cum eo Antiochiam venisse; Martialem rogante Petro ut fratrem, non iubente ut discipulum incessanter tam absente quam praesente eodem Petro verbum Dei praedicasse in Graecia: quippe ut perfectum Christi discipulum et ab eo perfecte per se primum, deinde per infusionem Spiritus sancti eruditum et in linguarum sermocinatione ad quamcunque gentem pervenisse perfecte scitum; Martialem rogante Petro ut fratrem, non imperante ut discipulum, venisse cum eo Romam; Martialem non Petri arbitrio, sed Domini praecepto missum fuisse in Galliam, per affatum eiusdem beati apostolorum principis.
484Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0096A
Nam adhuc, videlicet usque in praesentem annum quo loquimur, qui est millesimus vicesimus octavus ab incarnatione Domini nostri Iesu Christi, per indictionem XI, ab assumptione autem beati apostoli Martialis nongentesimus quinquagesimus quartus, non sunt nisi centum sexaginta anni, ex quo monasticus ordo in hoc loco transmutatus est de canonico; et haec Vita, eodem modo quo hic legitur, per omnes Galliarum et Hispaniarum atque Britanniae, necnon et Italiae est provincias: quae sine dubio per plures ecclesias habebatur ante incendium huius loci, quod longe post multum tempus accidit postquam monachi hic intraverunt.
485Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0096B
Haec ergo Vita veracissima est.
486Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0097A
» Haec et huiuscemodi nobis loquentibus et ipso affirmante, « si haec Vita vera est, Martialis absque omni dubietate vere apostolus est; Aimiricus item ad nos iterum intrat cum Breviario vetusto sepulcri et ostendit ei veterrima scriptura quoddam responsorium in eodem positum: Gloriosus est Martialis apostolus Galliae, qui ita plantavit Ecclesiam, ut cum ipse multa pertulerit, in pace tamen deficiens hanc in pace dimiserit.
487Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0097D
Si altera Vita est quae istam veram obscuret, procul dubio reproba et falsa est, et nullatenus a catholica Ecclesia recipienda, et a nobis ut venenum exsecranda est.
488Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0098C
Unde et in Vita eius sic scriptum est: « Igitur Martialis cum discipulis suis permenso tam magno terrarum spatio, praedicans ubique seminarium verbi Dei, ingressus Lemovicinum venit ad Tullum castellum.
489Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0098D
Apostolicos viros enim dicit esse qui post apostolos ad dilatandam Christianitatem in regiones et provincias ab eis iam illuminatas, et in vita et post obitum eorum venerint, vel quos apostoli ordinabant, ut successores in loco eorum per civitates provinciae illius quam praedicaverant, existerent.
490Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0101D
Porro de Vita Martialis apostoli, quam mentitur haereticus non esse antiquam, audi qualiter Donadeus monachus eiusdem apostoli, licet illitteratus, arguerit mendacii quemdam ante hos decem annos grammaticum alienum similiter fallentem.
491Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0102A
Ille videns Martialem ministrantem Domino ad mandatum, et caeteras picturas sicut legitur in eius Vita, rubore confusus non sine omnium qui aderant derisu professus est mendacium suum.
492Ademarus Cibardi, Epistola de apostolatu S. Martialis, 141, 0106D
Iterum adhuc pronuntio ante conspectum Dei, et omnium in coelo habitantium, si gloriae Dei vel ipsi Martiali, vel alicui sanctorum, qui iam ex hac vita transierunt, molestum aliquo modo est eum praedicari apostolum, hac ipsa hora, quae est quasi sexta diei, hoc ipso articulo temporis, quo hoc scribo, hoc momento, hoc atomo moriar corpore, et ultra non vivam.
493Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0029C
Dedit ei imperator copiam librorum de palatio suo, ut ex ipsis ea quae viderentur congrua excerperet, et ita cum decretis episcoporum qui ibi fuerunt vita clericorum roborata est.
494Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0044A
Eo tempore, adhuc vivente Turpione episcopo, Odo et Teotolo, canonici sancti Martini illustrissimi, adimplentes evangelicum praeceptum, derelictis omnibus, pauperes pauperem Christum secuti sunt, et Cluniaco sancto habitu ac vita induti sunt.
495Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0044B
Francorum interea rege Ludovico vita exeunte ( an. 954), regnavit pro eo Lotharius, filius eius ex Girberga regina progenitus.
496Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0051C
Et episcopus Aldegerius Lemovicae cum pretiosioribus indumentis sacerdotalibus ex aula sancti Marcialis abiit Franciam, et ibi vita privatus ( circa an. 990), sepultus est apud Sanctum Dionisium, et pro sepultura sua contulit pretiosa quae asportaverat a Sancto Marciale ornamenta.
497Ademarus Cibardi, Historiae, 141, 0080A
Siguino vero Burdegalensi defuncto archiepiscopo ( circa an. 1020), et Acio post eum ordinato, et non longe post vita privato, dux Aquitaniae Willelmus et dux Wasconiae Sancius, adgregato conventu aput Blaviam ( circa an. 1027), constituerunt archiepiscopum Gotefridum, natione Francum, moribus honestum.
498Ademarus Cibardi Incertus, Sermones in Concilio Lemovicensi, 141, 0122B
Nam etsi irreconciliati ab hac vita egrediantur, sic animae eorum a societate animarum sanctarum extraneae factae in potestate tartari sunt, sicut hic corpora eorum a corporali remota sunt Ecclesia.
499Ademarus Cibardi Incertus, Sermones in Concilio Lemovicensi, 141, 0122C
Rex ille quondam apud Anglorum gentem iustus erat, sed quia cum excommunicato comite suo participavit semel in convivio, episcopo praedicente, iustum Dei iudicium in hac vita passus est, quia in eadem domo gladiis confossus est.
500Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0025A (auctor -875)
Qui interpretatur, Quis est Dominus Deus, vel ex vita Deus.