'vulnus' - search in All Authors, Showing 1 to 500 of 3713 hits      Show next 500

1Abbo Floriacensis, Apologeticus ad Hugonem et Rodbertum reges Francorum, 139, 0467B (auctor c.945–1004)
» Et post pauca: « Hinc non solum in ordinatoris et ordinati animam lethale vulnus infigitur, verum etiam excellentiae vestrae regnum episcoporum culpa, quorum intercessionibus iuvari debuerat, praegravatur.
2Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0729C (auctor fl. 923)
Tercentum exanimos flentes Charone receptos Nox comitans, turris studuit vulnus medicari.
3Abbo Sangermanensis, De bello Parisiaco, 132, 0738B (auctor fl. 923)
Mox reliquis ut visus adest gentilibus Erveus, Rex, quoniam facie splendens formaque venustus, Creditur, atque sui donis grassante tuetur; Protenus intuitu fuso cernendo sodales Dilectos plecti, tamquam leo sanguine viso Ipse furit, conansque manus vitare tenentum, Undique vi voluit semet ceu nexus, ut arma Sumeret, ulcisci proprios socialeque vulnus; Obtentuque carens ipso, sic insuperata Limphantes potuit qua voce tonavit in aures: Cedite me tensa cervice, pecunia prorsus Nulla meam tractet vitam, morientibus istis!
4Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0167D (auctor fl. 1150)
Sicut autem virga flexibilis est, ut ad voluntatem tenentis hinc inde flecti et curvari possit, sic et disciplina claustralis flexibilis, id est, non nimis rigida esse debet: ne immoderata severitas deteriorem faciat eum qui corripitur, et vulnus fiat de medicina.
5Absalon Sprinckirsbacensis, Sermones, 211, 0213A (auctor fl. 1150)
Certe bonus campi doctor, dum adversarius eius iacula intendit, manum obiicit, ut declinet vulnus cordis.
6Adalbertus abbas Heidenheimensis, Relatio, p1, 115, 281; 4 (opus 1158-1170)
Nondum firma cicatrix vulnus exustionis obduxerat, cum ecce manus domini adhuc extenta, quidquid abbas extra monasterium in villis habebat, grandinis percussione ita contrivit et inminuit, ut non solum alimenta presentis anni emere, verum etiam semen, unde sibi in futurum provideret, cogeretur undecumque colligere.
7Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0599A (auctor 1145-1221)
Oblitus sum, fateor, episcopalis reverentiae, de antiquo amore adhuc quid retinens, nec absens potero unquam parcere tibi: quantalibet debeatur reverentia dignitati, zelus vitiis, amor debetur virtutibus, et utinam aemulatio nostra in amico non inveniat, unde vulnus ferat vel inferat, sed quod potius ipsum laetificet, se delectet!
8Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0639A (auctor 1145-1221)
Itaque vulnera pedum fontes sunt, sed fontes olei, vulnera manuum fontes balsami, vulnus lateris fons est vini.
9Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0660C (auctor 1145-1221)
Ex hoc Verbi sponsa talibus constricta articulis, mandat dilecto per nuntium quod amore langueat, quod absentis anxietur desiderio, quod amabile vulnus charitatis sustinere non praevalet, nisi se speciosus forma prae filiis hominum Sponsus per praesentiam manifestet.
10Adamus Perseniae, Epistolae, 211, 0673D (auctor 1145-1221)
Lux sapientiae cor illustrans est Christi imitatio, dum in Christi imitatione tanquam in speculo vitae nostrae vulnus conspicimus, quid in nobis reprehensibile, quid correctione dignum sit invenimus.
11Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0538D (auctor c.1140–1212)
Si ante admonitionem aliquantum fuit percussus in eo quod deliquit, iam nimirum quasi vulnus in anima incurrit, dum admonitioni obtemperare contempsit.
12Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0539D (auctor c.1140–1212)
Quod autem non mediocriter nocentes sint, qui huiusmodi sunt, congruo beatus Augustinus ostendit exemplo, dum subiungit: Si enim frater tuus vulnus haberet in corpore, quot vellet occultari, dum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur?
13Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0540A (auctor c.1140–1212)
Si igitur ex praemissis sequitur, illum esse crudelem, qui vulnus in fratris corpore celat: misericordem vero, qui, ut curetur, indicat: consequenter magis crudelis est, qui occultat, quod putrescit in corde; et misericors, qui manifestat, ne talis possit in corde putredo locum habere.
14Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0540B (auctor c.1140–1212)
Certe crudelis, et ut aliquid expressius dicere videar, crudelissimus est, qui peccati in fratris anima vulnus occultat; et reus mortis illius plene ac perfecte existit, dum eum tacendo perire permittit.
15Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0557D (auctor c.1140–1212)
Quid enim aliud sagitta acuta, per quam emissam vulnus infligitur: quam verbum durum, per quod prolatum molestia irrogatur?
16Adamus Scotus, De ordine habitu et professione canonicorum ordinis Praemonstratensis, 198, 0597B (auctor c.1140–1212)
Et contra vulnus hoc aptum, et efficax sancti Patres instituere remedium.
17Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0616C (auctor c.1140–1212)
Certe non sufficit ad salutem cognitio, nisi adsit et confessio, sicut nec vulnus curatur, licet a vulnerato sentiatur, nisi medico detegatur.
18Adamus Scotus, De tripartito tabernaculo, 198, 0618B (auctor c.1140–1212)
Quia praelati in hoc maxime ordinati sunt, ut perversis per auctoritatem sui primatus resistant, et ascendentes ex adverso, murum pro domo Israel se ponant (Ezech. XIII, 5) . Per hanc quidem sagittam vulnus infligitur; sed tamen vulnerato aegritudo non infertur; imo salus confertur et collata magis ac magis augetur.
19Adamus Scotus, De triplici genere contemplationis, 198, 0827C (auctor c.1140–1212)
Visitas eum, ne pereat, percutiens et sanans; verbis in eum minacibus saeviens; occidens et vivificans; salubriter eum concutiens et noxiam in eo securitatem perturbans, et per terrorem flagellans: cui quidem irasceris, sed irascendo hilarescis; comminaris, sed parcis; arcum tendis, sed ad vulnus infligendum sagittam non emittis; ut et culpae suae immanitate confusus, et horrore tui iudicii territus, vulnus suum sentiat et ostendat.
20Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0848C (auctor c.1140–1212)
Si enim vulnus habes in corpore quod vis occultari, dum times secari, illud crudeliter habes: sic culpa, cum siletur et misericorditer non indicatur.
21Adamus Scotus, Libri soliloquiorum de instructione animae, 198, 0869B (auctor c.1140–1212)
Si certissime praelatum tuum hoc abominabilissimum et prorsus diabolicum, facinorosissimum atque scelus damnabile velle perpetrare agnoveris, et idcirco tuum ab eo vulnus abscondis, timendum tibi valde est ne, etsi non damneris quia illud abscondis a publicatione, forte damneris quia illud abscondis a proprio Patre.
22Adamus Scotus, Sermones, 198, 0170B (auctor c.1140–1212)
Alioquin vulnus, dum negligitur, et maxime dum absconditur, in putredinem vertitur.
23Adamus Scotus, Sermones, 198, 0268D (auctor c.1140–1212)
Scitis quam multae sunt in sacra Scriptura sententiae exhortantes vos ut verba correptionis humiliter audiatis, quia, sicut ad vulnus medicina, sic ad culpam correptio est.
24Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0055C (auctor -875)
Cum de victoria suorum comperisset, scutum exosculatus remota manu qua vulnus occluserat, egressum sanguinis, ac mortis patefecit introitum.
24Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0055C (auctor -875)
[4512] Arses, Ochi filius, annos tres. Iudaeorum
25Ado Viennensis, Chronicon, 123, 0137B (auctor -875)
Piissimus rex Carolus in hoc itinere eius assensit, si forte vel consilio pontificis Romani superatus tandem, a re illicita quiesceret: plurimis tamen episcopis Gallorum contradicentibus, qui spiritu Dei tacti periculum generale in Ecclesiae Dei oriri timebant, ne pontifex Romanus favoribus inclinatus a definitionibus pietatis exorbitando, Romanae Ecclesiae vulnus erroris infligeret.
26Ado Viennensis, Martyrologium, 123, 0276A (auctor -875)
Ex quo carnes quidem eius adustae igne, defluebant, ipse vero permanebat immobilis, inconcussus, intrepidus; omnibus membris martyr erat, et toto corpore unum vulnus horrebat.
27Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1275C
Nam etsi ille vulnus aspero medendi genere curare coepit, et nos leni fomento illud ad sanitatem perducere satagimus, utrique non diversum sed unum studium gerimus.
28Adrianus II, Epistola et decreta, 122, 1283C
Tertio, quia Photius vir forensis, curialis, neophytus, invasor, atque adulter, nec non et anathemate condemnatus existens, nihil habuit se [f., quam se] sequentibus propinaverit. Photio certe, praesidente auctore, dictum est ab anathematizatis: Consecratus non solum non accipit Spiritum sanctum, sed et quod antea habuit flamen aufertur ab eo: verum quamvis hoc tyranni Photii dictum favore, ipseque super huiusmodi sententia delectatus, cum male a se promotis, ei consensum praebuerit, quamvis etiam non iis, de quibus hoc frustra dictum est valeat coaptari: quia tamen veraciter dictum est, eorum magis damnationi procul dubio congruit, qui ab anathematizato et damnato Photio, per impositionem manus, non lucrum, sed vulnus in capite susceperunt.
29Adrianus IV, Epistolae et privilegia, 188, 1517B
Quarto itaque maiori es praerogativa supernae respectu gratiae sublimatus, tanto solertius tibi est attendendum, ut in corrigendis subditis, plus apud te possit ratio quam potestas; atque te boni dulcem, mali vero pium sentiant correctorem; personas diligas, et subiectorum vitia persequaris; ne si agere aliter forte volueris, transeat in crudelitatem correctio, et perdas quos desideras emendare, sicque vulnus debeas abscindere, ut non possis, quod sanum est, ulcerare; ne, si ferrum plus quam res exigit, imprimatur, noceat cui prodesse festinas; sed alterum condiatur ex altero, quod et boni habeant amando, quod caveant, et mali metuendo, quod diligant.
30Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 7; 21
Est autem attendendum quod in proiicendo telum, aut lanceam primo vibrandum est telum ipsum, et postea fortiter impellendum: vibrato enim telo propter maiorem motum quem efficit in aere, longius pergit et amplius vulnus infligit.
31Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 13; 12
ut ergo vulnus perveniat citius ad carnem, magis est eligibile percutere punctim, quam caesim.
32Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 13; 15
Nam et si quis quasi inermis existeret, in percussione caesim priusquam perveniretur ad cor vel ad membra vitalia, oporteret magnam plagam facere et multa ossa incidere: sed percutiendo punctim duae unciae sufficiunt ad hoc ut fiat plaga mortalis, et sit laethale vulnus.
33Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 13; 19
In percutiendo autem caesim, quia oportet fieri magnum brachiorum motum prius quam infligatur plaga, adversarius ex longinquo potest providere vulnus, ideo magis sibi cavere potest et cooperire se ictibus.
34Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 3, 555, 13; 28
Sed puncta modico impetu inflicta, facit lethale vulnus.
35Aelredus Rievallensis, De bello Standardii, 195, 0707C (auctor 1110–1167)
Nobis certe sunt latera ferrea, pectus aereum, mens timoris vacua, quorum nec pedes fugam, nec unquam vulnus terga sensere.
36Agatho papa, Epistolae, 87, 1208B
Haec autem nostrae humillimae suggestioni innectere curavimus, afflicti atque incessabiliter ingementes de tantis Ecclesiae sacerdotum erroribus, propria magis quaerentium, quam veritatem fidei statuere et fraternae admonitionis sinceritatem ad proprium contemptum pertinere censentium, non invido (sicut Deus testis est) animo, neque per elationem iactantiae, neque per contentionis adversitatem, neque inaniter eorum doctrinam cupientes reprehendere, neque quamlibet quis suspicetur humanae delectationis arrogantiam, sed pro ipsius veritatis, in qua salvari nos confidimus, rectitudine, et pro ipsius purae evangelicae confessionis regula, pro salute videlicet animarum, ac reipublicae Christianae stabilitate, pro sospitate Romani imperii gubernacula dispensantium, meae humilitatis apostolicos praedecessores commonuisse, rogasse, increpasse, obsecrasse, arguisse, et omnem modum exhortationis exercuisse, quatenus medelam possit recens vulnus accipere.
37Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0683C (auctor c.805–c.846)
Ille vero quasi cum gaudio accepisset, serena fronte coram omnibus, sed in pectore vulnus saevissimum erat, dixit iterum illis: Exquirite etiam adhuc, ut inveniatis, et fiat confirmatio talis inter me, et vos, ut nunquam inter nos [vos], et meos posteros lites adcrescant.
38Agnellus sive Andreas Ravennatensis, Liber Pontificalis, 106, 0739B (auctor c.805–c.846)
Non invenientur in ea viri quatuor unam voluntatem habentes, et tres in una si inventi fuerint domo, invicem se zelantes mordebunt; et erit in hominibus et in creaturis saevum et pessimum vulnus.
39Agobardus Lugdunensis, Liber apologeticus pro filiis Ludovici Pii, 104, 0315A (auctor 769-840)
VI. Nunc igitur omnes timentes et amantes Deum, regem quoque et regnum, pacata societate, rebus mundi utentes, rebus divinis fruentes, omni conamine dare operam debent ut exprimatur vulnus iniquitatis, et obducatur cicatrix sanitatis, absque sanguinis effusione, absque strage interfectionis, absque amaritudine iurgiorum, absque turbulenta et fetida commixtione spirituum immundorum.
40Agobardus Lugdunensis, Sermo de fidei veritate, 104, 0271B (auctor 769-840)
Dominus autem summe bonus et pius, ut tam magnam ruinam repararet, tam magnum vulnus, misit Filium suum Deum Verbum, ut caro fieret, id est, homo verus, et habitaret in nobis, id est, in humanitate perfecta, quam sumpsit pro nobis (Aug. in Ioan., Tract. IV) ex nobis, id est, ex sancta Virgine ad hoc praeparata et custodita; habitaret autem corporaliter, non spiritaliter, ut in sanctis caeteris, id est, dono gratiae, sicut scriptum est: Qui adhaeret Domino, unus spiritus est.
41Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0837C (auctor 950-1008)
Sane ex militibus, qui quidpiam panis Sancti Benedicti quamvis modice sumpserant, nullus lethale suscepit vulnus, sed omnes incolumes evaserunt.
42Aimoinus Floriacensis, De miraculis S. Benedicti, 139, 0845B (auctor 950-1008)
Evigilans vero, dum summis digitis vulnus quod vis morbi patefecerat, incautius premeret, particula quaedam putrefactae carnis, instar boleti, inde cum maxima doloris parte prosiluit, ac demum infra breve tempus, resumptis viribus, quod voverat, devote, nec absque munere complevit.
43Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0658C (auctor 950-1008)
Cumque eum terrae prostravisset, et qua lethale vulnus infligeret rimaretur, duo Gothi eum a latere contis feriunt; sed propter loricam eum vulnerare nequiverunt.
44Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 139, 0763C (auctor 950-1008)
» Observantibus autem eis, a cubiculariis veste remota latus regis inspectum, nullumque vulnus est inventum.
45Aimoinus Floriacensis, Sermo in festivitatibus S. Benedicti, 139, 0867D (auctor 950-1008)
Tunc Virgo Christum pulsabat corde benignum, Ut sibi dignetur vulnus sanare doloris: Mox igitur coelum nimboso turbine totum, Et convexa poli nigrescunt aethere furvo.
46Aimoinus Floriacensis, Vita S. Abbonis, 139, 0411A (auctor 950-1008)
Itaque aio ad eum: Quanam in parte, inquam, tibi domino meo illatum vulnus est?
47Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0475B (auctor 1152-1167)
« Sciebam, inquit, et praedixeram quod durum foret ei contra stimulum calcitrare: nec tamen ad mortem ei vulnus hoc, sed ad vitam.
48Alanus Antissiodorensis, Vita II, 185, 0521A (auctor 1152-1167)
Curate munire votis calcaneum nudum meritis, ut is qui insidiatur, invenire non possit unde figat dentem, et vulnus infligat.
49Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0540A (auctor 1128-1203)
Sic livore perit livor, sic vulnere vulnus: Sic morbus damnat morbum, mors morte fugatur: Sic moritur vivens, ut vivat mortuus; haeres Exsulat, ut servos haeredes reddat; egenus Fit dives, pauperque potens, ut ditet egenos.
50Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0558A (auctor 1128-1203)
Hic iaculis armata suis spineta minantur Vulnus, et insultans manibus nocet hispida taxus.
51Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0570A (auctor 1128-1203)
Vulnus ab ense petit, sed vulneris immemor ensis In cassum pulsans aditus ad vulnera nescit; Sed stupet ad galeam vario delirus in ictu.
52Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0570D (auctor 1128-1203)
Utque erat impatiens, gressum maturat, et hostem Impetuosus adit, galeaeque resolvere nodos Tentat, ut ad vulnus ingressum praeparet ensi.
53Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0571B (auctor 1128-1203)
Hic tamen a tergo Parthorum more sagittam Dirigit in Venerem; nec fallitur illa, sed ictum Primo proponit, assumit vulnus, et inde Mortem concludit: nec ad haec instare Libido Argumenta potest, dum sic concluditur illi.
54Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0572D (auctor 1128-1203)
Dum minus in vulnus desaevit mucro, securim Arripit, ut redimat gladii delicta securi.
55Alanus de Insulis, Anticlaudianus, 210, 0574B (auctor 1128-1203)
Nec iam corrigitur rastro, nec vomere campus Laeditur, aut curvi deplorat vulnus aratri; Ut tellus avido quamvis invita colono Pareat, et semen multo cum foenore reddat.
56Alanus de Insulis, Contra haereticos, 210, 0347D (auctor 1128-1203)
Et licet alia sacramenta non soleant parvulis exhiberi, tamen quia baptismus institutus est contra vulnus originalis peccati, sine cuius remissione nec parvulis nec adultis est salus, ideo tam parvulis quam adultis est necessarius.
57Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0166C (auctor 1128-1203)
» Detractor scorpionis gerit imaginem, quia sicut scorpio praefert virginis vultum, et consequenter emittit aculeum, et a superiori vulnus infert acuatum; sic detractor in facie hominum verba favorabilia proponit, et in occulto aculeum detractionis concludit, et quasi a superiori vulnerans, melioribus detrahit.
58Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0166C (auctor 1128-1203)
Prima sagitta in te revertitur, et prius tibi quam aliis vulnus infertur.
59Alanus de Insulis, De arte praedicatoria, 210, 0167B (auctor 1128-1203)
Argue, non ut tuum facinus pallies, sed ut alterius vulnus sanes.
60Alanus de Insulis, De VI alis cherubim, 210, 0273B (auctor 1128-1203)
Sed et vulnus unum sufficit ad mortem.
61Alanus de Insulis, De VI alis cherubim, 210, 0274D (auctor 1128-1203)
Compunctio vulnus invenit, confessio aperit, satisfactio sanitatem restituit.
62Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0797D (auctor 1128-1203)
Fovere, proprie, sanare; unde Isaias: Vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo, unde solet dici: Istius medicamine vulnera foventur.
63Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0845B (auctor 1128-1203)
Petra Christus, foramina vulnera Christo impressa per clavos, caverna maius vulnus quo perforatum est latus: caverna ergo dicitur maceriae, id est Ecclesiae, quia et eius fuit per compassionem, et in eius cessit utilitatem.
64Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1010D (auctor 1128-1203)
Vulnus, proprie.
65Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1010D (auctor 1128-1203)
Dicitur reatus sive macula animae, unde ait Augustinus quod si possemus intueri vulnera animae, inveniremus graviora vulneribus corporis, et alibi in Isaia: Vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata.
66Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 1011A (auctor 1128-1203)
: Et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines.
67Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0839C (auctor 1128-1203)
ait Lamech: Occidi virum in vulnus meum, et adolescentem in livorem; inducunt Iudaei quod Lamech, cum caecus esset, intendebat venationi cum duceretur ab adolescente; adolescens Cain latentem infra tecto [videns], credidit esse feram; ad cuius insinuationem Lamech mittens sagittam interfecit Cain, quod agnoscens, ira motus, instanter percussit iuvenem quod eum interfecit.
68Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0735B (auctor 1128-1203)
Dicitur vulnus Christi factum lancea, unde in Cant.
69Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0735B (auctor 1128-1203)
Per foramina intelliguntur vulnera Christi, quae sunt facta clavorum perforatione; per cavernam, vulnus factum cum lancea intelligitur.
70Alanus de Insulis, Distinctiones dictionum theologicalium, 210, 0737D (auctor 1128-1203)
: Et factum est vulnus saevum in homines ac pessimum qui habent characterem, id est qui imitantur bestiam, id est Antichristum.
71Albertus Magnus, De homine, 1, 2, 1; 22 (auctor c.1200–1280)
Item, ibidem: ‘Primorum corpora mortalia fuisse intelligamus prima conformatione, et tamen non moritura nisi peccassent, sicut minatus erat deus, tamquam si vulnus minaretur, quia vulnerabile corpus erat, quod tamen non accidisset, nisi fieret quod ille vetuisset’.
72Albertus Monachus, Chronica, 14a; 330 (auctor -1456)
In cadaveribus virorum nec intus nec extra vulnus aliquod apparuit, similiter et in cadavere mulieris, nisi quod mamille eius in partes filares innumerabiles quasi in pilos subtilissimos, ut est lana, per totam longitudinem eorum scisse videbantur.
73Albertus Monachus, Chronica, 14a; 346 (auctor -1456)
Aliquando alterat in colore et non plus facit, aliquando interficit, ut vulnus non appareat.
74Alcimus Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, 22; 127 (auctor ca.450-518)
Permanebat, ut inflictum fuerat, medicum vulnus, et hiulcum transpunctu lateris aditum felici indicio vitalis plaga servabat.
75Alcimus Avitus, Epistolae, 6, 18; 260 (auctor ca.450-518)
Indicastis quidem tantam doloris causam, quae epistularis officii responso clauderetur, ut durissimo nuntio vulnus inflictum plus me lacrimis cogeret servire quam litteris.
76Alcuinus, Carmina, 101, 0828C (auctor 730-804)
Et quod iure magis multum mirabile dictu est Ante dies mortis binos in corpore vulnus, Quod medicus fecit nimio cogente timore, Apparet sanum, tenuissima visa cicatrix, Ulceris obtendens veteris vestigia tantum.
77Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, 100, 1099D (auctor 730-804)
Per faciem fulgentem ut sol, electi possunt accipi, ut illud: Fulgebunt iusti sicut sol (Sap. III, 7) . In qua sententia si solem istum visibilem volumus intelligere, sciendum quia tunc maioris erit claritatis quam nunc, et sanctorum tunc gloria maior, Isaia attestante qui ait: Erit lux lunae sicut lux solis; et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui (Isa. XXX, 26) . Unde hoc loco additum est: in virtute sua. Aliter, quid per faciem angeli, nisi incarnatio Redemptoris manifesta, quae velut ortum habuit nascendo, occasum moriendo, et item ortum resurgendo?
78Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0708A (auctor 730-804)
Principem mundi istius, et rectorem tenebrarum harum, et operantem in filiis diffidentiae, cuius et Apostolus meminit, nunc Scriptura significat: quod si in cor nostrum ascenderit, et animus malae cogitationis vulnus acceperit, non debemus locum ultro tribuere, sed pugnare contra cogitationem pessimam, et liberari a peccato maximo, ne scilicet cogitationem opere compleamus: quia aliud est cogitatione peccare, aliud opere.
79Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0709C (auctor 730-804)
Aliter: Si quem serpens diabolus in occulto momorderit, et nullo conscio eum peccati veneno infecerit; si tacuerit qui percussus est, et non egerit poenitentiam, nec vulnus suum magistro voluerit confiteri, magister, qui linguam habet ad curandum, facile ei prodesse non poterit.
80Alcuinus, Commentaria super Ecclesiasten, 100, 0719A (auctor 730-804)
Simulque notandum est quod dicantur verba sapientium pungere, non palpare, nec molli manu attrahere lasciviam, sed errantibus et (ut supra diximus) tardis, poenitentiae dolores et vulnus infligere.
81Alcuinus, Contra Elipandum, 101, 0246C (auctor 730-804)
Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis (Ibid., 16, 17) . VII. Ego ramum olivae columbino ore ferens, vulnus tui cordis mederi optans: tu e diverso serpentina lingua mortiferum evomuisti venenum, promptior ad maledicendum quam ad benedicendum.
82Alcuinus, Contra Felicem Urgellitanum, 101, 0204D (auctor 730-804)
Voluntariam namque et veram famem, cum esuriens ad ficulneam veniret: voluntariam et veram lassitudinem, cum fatigatus ab itinere super puteum sederet; voluntarium et verum vulnus, cum militis lancea percuteretur in latere; voluntariam et veram mortem, cum inclinato capite spiritum emisisset in cruce; voluntariam et veram sepulturam, cum eum depositum de ligno Ioseph et Nicodemus ponerent in sepulcro.
83Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 101, 0048A (auctor 730-804)
Quod ut facilius intelligi possit, exemplis fides roboranda est. Verbi gratia, si securis ictu arborem [Al., dicamus securis ictu arborem quam] verberaveris, et splendorem in ea simul percusseris solis, arbori quidem vulnus infligis, solem vero, cuius et splendorem simul percutis et calorem, impassibilem derelinquis.
84Alcuinus, De orthographia, 101, 0918D (auctor 730-804)
Velocitas pedum et corporum; celeritas animorum et factorum. Ulcus, quod nascitur. [ Vulnus, quod per alium fit.
85Alcuinus, De virtutibus et vitiis, 101, 0622A (auctor 730-804)
Quomodo potest medicus vulnus sanare, quod aegrotus ostendere crubescit?
86Alcuinus, Epistolae, 100, 0318B (auctor 730-804)
estne aliquod solatium quod tantum vulnus vel aliquod refocillare valeat?
87Alcuinus, Epistolae, 100, 0338C (auctor 730-804)
Homini patefecit vulnus suum, et a Deo mox remedium accepit.
88Alcuinus, Epistolae, 100, 0465B (auctor 730-804)
Vulnerasti siquidem cor meum, sed si tempus medendi adhuc fieri valeat, sana vulnus charitatis calamo, ne putrescat in peius.
89Alcuinus, Epistolae, 100, 0248A (auctor 730-804)
Melius est cauterio sanare vulnus, quam blandimentis nutrire, ut peior [peius] fiat.
90Alcuinus, In Cantica canticorum, 100, 0642D (auctor 730-804)
Ideo Spiritus sanctus unguentis comparatur, quia sicut unguentum sanat vulnus, ita Spiritus sanctus fugat vitia, animas fovet et sanat.
91Alcuinus, In Evangelium Ioannis, 100, 0993D (auctor 730-804)
Venit iterum Dominus, et non credenti discipulo latus palpandum praebuit, manus ostendit, et ostensa suorum vulnerum cicatrice, infidelitatis illius vulnus sanavit.
92Alcuinus, Interrogationes et responsiones in Genesin, 100, 0517C (auctor 730-804)
Quia angelicum vulnus Deus non praedestinavit curare, hominis vero sanare praedestinavit.
93Alcuinus, Quaestiones de Trinitate et de Genesi, 42, 1176 (auctor 730-804)
RESP. Quia angelicum vulnus Deus non praedestinavit curare, hominis vero sanare praedestinavit.
94Alcuinus, Vita S. Willibrodi, 101, 0717A (auctor 730-804)
Sed vir praecipuus nec sensit, nec leve vulnus.
95Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 101, 1231A
Iob sicut cithara percutiebatur, id est, cita iteratione dolor dolorem sequebatur, vulnus vulnus.
96Aldegati Marcantonio, Elegiae, 1, 42; 14 (auctor fl.c.1450)
Ille quidem fixit mea pectora, nec datur ulla Sanare immensum, veh, mihi vulnus ope.
97Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginitatis, 89, 0113B (auctor 640-709)
Et ideo uterque gradus in divinae nativitatis exordio virginibus et viduis consecratus clarescit, quatenus centenae frugis copia ubertim locupletatus nequaquam sexagenis manipulorum fasciculis ditatum iactanter parvi pendere praesumat, ne occasio corporeae virginitatis vulnus in mente gignat elationis, aut remedium sospitatis fomitem nutriat perditionis.
98Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0246C (auctor 640-709)
Sic igitur Christum signavit sanguinis ostro, Horrendum mundi medicantem vulnere vulnus, Dum crucis in patulo suspensum stipite poenas Cogeret insontem violentia ferre reorum.
99Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0264B (auctor 640-709)
Idcirco prolis luxerunt fata parentes, Et veneranda petunt flentes oracula sancti, Ut miseri cladem, et vulnus sanaret acerbum.
100Aldhelmus Schireburnensis, De laudibus virginum, 89, 0273D (auctor 640-709)
Tum virgo Christum pulsabat voce benignum, Ut sibi dignetur vulnus sanare doloris.
101Aldhelmus Schireburnensis, De septenario et de metris, 89, 0181C (auctor 640-709)
Et infra: Vulnus alit venis et caeco carpitur igne.
102Aldhelmus Schireburnensis, De metris et enigmatibus, 59, p1; 365 (auctor 640-709)
IV. At regina gravi iamdudum saucia cura et in|fra Vulnus alit venis et caeco carpitur igne et Sibilla profetissa ait Denumerat tacitis tot crimina conscius ultor et alibi poeta dicit Petrus apostolicae qui culmina praesidet arcis; scanditur ita: Petrusa.
103Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 226; 105 (auctor 640-709)
Si enim nobis incontaminata Mariae virginitas incarnatum Dei verbum caelesti puerperio peperit, tamen emenso unius quadragesimalis circulo Anna, filia Phanuel, profetissa eum dem redemptorem sacrosancti spiritus praesagio vaticinabatur, et ideo uterque gradus in divinae nativitatis exordio virginibus et viduis consecratus clarescit, quatenus centenae frugis copia ubertim locupletatus nequaquam sexagenis manipulorum fasciculis ditatum iactanter parvi pendere praesumat nec occasio corporeae virginitatis vulnus in mente gignat elationis aut remedium sospitatis fomitem nutriat perditionis.
104Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 78 (auctor 640-709)
Sic igitur Christum signavit sanguinis ostro Horrendum mundi medicantem vulnere vulnus, Dum crucis in patulo suspensum stipite poenas Cogeret insontem violentia ferre reorum.
105Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 303 (auctor 640-709)
Idcirco prolis luxerunt fata parentes Et veneranda petunt flentes oracula sancti, Ut miseri cladem et vulnus sanaret acerbum.
106Aldhelmus Schireburnensis, De virginitate, 350; 423 (auctor 640-709)
Tum virgo Christum pulsabat corde benignum, Ut sibi dignetur vulnus sanare doloris.
107Alexander III, Epistola et privilegia, 200, 0119B (auctor c.1103–1181)
Sicque vulnus debes abscindere, ut non possis quod sanum est ulcerare; ne si ferrum plusquam res exigit imprimatur, noceat cui prodesse festinas, sed sic alterum condiatur ex altero, quatenus et boni habeant amando quod caveant, et mali metuendo quod diligant.
108Alexander III, Instructio fidei Catholicae, 207, 1076A (auctor c.1103–1181)
Christus autem mortuus et sepultus tertia die resurgens a mortuis, sicut discipulis vivendo praedixerat, eisdem postea frequenter apparuit, et cum ipsis loquens et comedens, ostensis vulneribus manuum, pedum ac lateris, a cordibus quorumdam, qui adhuc haesitabant in fide, ostensione vulnerum, vulnus dubitationis amovit.
109Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 11; 300 (auctor -1271)
Dixit enim: Necesse est, ut cum peccati vulnus in subditis corrigendo restringitur, magna sollicitudine etiam ipsa districtio moderetur, quatinus sic iura disciplinae contra delinquentes exerceat, ut pietatis viscera non amittat.
110Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 16; 16 (auctor -1271)
Et factum est vulnus saevum atque pessimum in hominibus, qui habebant caracterem bestiae.
111Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 16; 26 (auctor -1271)
Propterea fudit super eos Karolus iram suam, et factum est in eis vulnus saevum quantum ad corpus, quia ipse de illis una die quatuor milia et quingentos decollari fecit.
112Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 16; 30 (auctor -1271)
] Pessimum quantum ad incurabile vulnus et mortem animae.
113Alexander Minorita, Expositio in Apocalypsim, 22; 22 (auctor -1271)
Et folia ligni ad sanitatem gentium, quae sunt infirmae peccatis secundum illud: Omne caput languidum et omne cor moerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas: Vulnus et livor et plaga tumens; non est circumligata, nec curata medicamine etc.
114Alexander Nequam, Anthologia poetica, 1991, 1; 75 (auctor 1157-1217)
Vulnus achilleo que quondam fecerat hosti, Vulneris auxilium peleas hasta tulit.
115Alfredus Magnus, Praefatio ad leges suas, 138, 0449C
XIX. Si quis alterius oculum effoderit, compenset proprio: dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, vimen pro vimine.
116Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0941C (auctor 1060-c.1131)
Cum nos dicamus ab haereticis ordinatos vulneratum per illam manus impositionem habere caput, ubi vulnus infixum est, medicina est adhibenda, quo possit recipere sanitatem.
117Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0941C (auctor 1060-c.1131)
Quae sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit; atque ubi poenitentiae remedium est necessarium, illic ordinationis honorem locum habere non posse.
118Algerus Leodiensis, De misericordia et iustitia, 180, 0952C (auctor 1060-c.1131)
Hinc igitur non solum in ordinatoris et ordinati anima lethale vulnus infigitur; verum etiam excellentia vestra regia episcoporum culpa, quorum magis intercessionibus iuvari debuerat, praegravatur.
119Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1232A (auctor 1015-1085 -)
Fama fit, vulnus perit omne mentis Vulnere carnis.
120Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1240B (auctor 1015-1085 -)
Sanguineas vulnus dum mittere debuit undas, Lac dedit, egregio corpusque dedere sepulcro Turba supernorum, guttas funditque salubres,
121Alphanus Salernitanus, Carmina, 147, 1240D (auctor 1015-1085 -)
Vulnus illatum laticem dat album.
122Altilio Gabriele, Carmina, 1, 21; 17 (auctor 1436-1501)
Pluribus uberius nos hinc hortaris et addis Sepe sequi studium te voluisse meum; Et faceres, nisi te iuvenili sevus ab aevo Semper ab inceptis distinuisses amor, Qui tibi, si certe non celat epistola verum, Imperat et cecum pectore vulnus habes.
123Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1309A (auctor -c.1143)
Peritus enim medicus vulnus secandum videns, sed aegrum timidum esse conspiciens, diu palpavit et subito percussit.
124Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1309B (auctor -c.1143)
Nam cum feriendum vulnus medicus aspicit, prius ea membra quae circa vulnus sana sunt palpat, ut post ad ea quae vulnerata sunt leniter palpando perveniat.
125Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1309B (auctor -c.1143)
Cum ergo Paulus perfectos in Corinthiis laudavit, sana membra iuxta vulnus tetigit; cum vero infirmos de divisione reprehendit, vulnus in corpore percussit.
126Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1311B (auctor -c.1143)
XXXI, num. 1.) In paradiso sano homini diabolus invidens superbiae vulnus inflixit, ut qui mortem non acceperat conditus, mereretur elatus.
127Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1311B (auctor -c.1143)
Contra hoc inflictum vulnus superbientis apparuit medicina inter homines humilitas Dei, ut auctoris exemplo humilitate surgerent qui imitatione hostis elati ceciderunt.
128Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1335C (auctor -c.1143)
Ita nonnunquam divinae dispensationis medicamine agitur ut exterioribus doloribus internum vulnus adimatur, et sectionibus repellatur flagellorum ea quae mentem occupare poterat interior putredo vitiorum.
129Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1225D (auctor -c.1143)
Sancti igitur viri, cum sibi suppetere prospera huius mundi conspiciunt, pavida suspicione turbantur; timent enim ne hic laborum suorum fructus recipiant, timent ne quod divina iustitia latens in eis vulnus aspiciat, et exterioribus eos muneribus cumulans ab intimis repellat.
130Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1209A (auctor -c.1143)
Curari vero vulnus negligitur quod dignum praemio laudis videtur.
131Alulfus Tornacensis, Expositio Novi Testamenti, 79, 1269C (auctor -c.1143)
Discipulum quippe Dominus post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, ut dum in Magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis, et dum dubitando vulnerum cicatrices tangeret, de nostro pectore dubietatis vulnus amputaret.
132Amalteo Cornelio Paolo, Carminum appendix, 1, 2; 1 (auctor 1460-1517)
Mirabar qua Galla rubum sibi velleret arte Cum, latitans in me, spicula torsit amor Eque sinu exsiliens quod sentis perdite Damon Non alio dixit Paeone vulnus eget.
133Ambrosiaster, Commentaria in Epistolam ad Timotheum Primam, 17, 0463D (auctor 366-384)
Qui autem scit vera esse, quae negat; hic non errore hoc agit, sed malevolentia, huius incurabile vulnus est; invidia enim compellitur falsum appellare, quod scit verum.
134Ambrosius Mediolanensis, Apologia Prophetae David, 14, 0862B (auctor 340-397)
Insidias patiebatur a rege, vitam eius quaerebat exstinguere; sed dispositione divina in eius rex potestatem traditus, cum totus pateret ad vulnus, ferituris sociis David sanctus occurrit, et a corpore perituri vulnus lethale retorsit dicens: Nolite tangere Christum Domini (I Reg. XXIV, 7) . Quin etiam inimici illius ultus est mortem, flebiliter satis deploravit interitum, et debitum sibi imperium diu distulit, quod sciebat Deo auctore deberi.
135Ambrosius Mediolanensis, Apologia Prophetae David, 14, 0864C (auctor 340-397)
Postremo piae vulnus conscientiae deprecatum, eo quod aqua tot virorum quaesita sanguine, suavitatem bibendi habere non posset, quae propositae mortis horrore constaret.
136Ambrosius Mediolanensis, Apologia Prophetae David, 14, 0869C (auctor 340-397)
Sed hoc bonae mentis est, vulnus sentire peccati.
137Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1869D (auctor 340-397)
Nam et constrictus erat, cum Verbum esset homo factus: et pauper factus est, cum dives esset; ut nos illius inopia ditaremur: potens erat, et despiciendum se praebuit, ita ut Herodes sperneret eum et illuderet ei: terram movebat, et haerebat in ligno: coelum obducebat tenebris, et mundum crucifigebat, et crucifixus erat: inclinabat caput, et exibat Verbum: exinanitus erat, et replebat omnia: descendit Deus, ascendit homo: Verbum caro factum est, ut caro sibi Verbi solium in Dei dextera vindicaret: vulnus erat et fluebat unguentum: scarabaeus audiebatur, et Deus agnoscebatur.
138Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1876A (auctor 340-397)
Istae mansiones sunt crucis Christi et sepulturae, in quibus vulnerata est Ecclesia, sed vulnere charitatis; vulnus enim est quod Christus excepit, sed unguentum est quod effudit.
139Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1876B (auctor 340-397)
Nos quoque vulnus fatemur, cum praedicamus Christum crucifixum, sed bonus odor sumus Deo; quia crux Christi Iudaeis scandalum, Graecis stultitia, nobis autem virtus Dei atque sapientia est.
140Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1876B (auctor 340-397)
Hoc vulnere Ecclesia vulneratur, cum Salvatoris sui praedicat mortem, sed hoc vulnus est charitatis.
141Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1929B (auctor 340-397)
Non iniuria tantummodo est non invenisse quem quaeras, sed etiam plerumque ubi non oportet, quaesisse vulnus est: quaesisse in domibus virorum qui sibi falso nomen doctorum assumunt, quaesisse procacius quam verecundius.
142Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1929C (auctor 340-397)
Caveamus igitur ne lapsus noster, vulnus Ecclesiae fiat, ne quis a nobis pallium auferat, hoc est, amictum prudentiae, insigne patientiae, quo mollioris ambitio vestis exuitur: Qui enim mollioribus vestibus induuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8) . Nobis autem pallium dedit Christus, quo apostolos suos et corpus suum ipse vestivit, quod denique iubet te dare, si quis a te tunicam petit, ut dimittas ei et pallium (Matth. V, 40); id est, insigne philosophiae tuae tradas, et quasi amictu prudentiae tuae eum qui ante nudus fuerat, circumvestias.
143Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1931B (auctor 340-397)
Est et gladius bonus, cuius gladii bonum vulnus.
144Ambrosius Mediolanensis, Commentarius in Cantica canticorum, 15, 1931B (auctor 340-397)
Est vulnus boni amoris, sunt vulnera charitatis; ideoque dixit: Vulneratae charitatis ego sum (Cant. II, 5) . Quae perfecta est, vulnerata charitate est.
145Ambrosius Mediolanensis, De bono mortis, 14, 0555A (auctor 340-397)
Suae igitur unusquisque conscientiae vulnus accuset, non mortis acerbitatem.
146Ambrosius Mediolanensis, De Cain et Abel, 14, 0357B (auctor 340-397)
Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit.
147Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 1968A (auctor 340-397)
Serpebat caeco vulnus dolore, coquebantur aegra praecordia, ac durae sollicitudines sauciabant invalidos artus, et crebro gemitu pulsabant alta nimis suspiria.
148Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2166B (auctor 340-397)
Nullus honor curat hoc vulnus, nisi sola mors, quae sensum adimat, recordationem auferat.
149Ambrosius Mediolanensis, De excidio urbis Hierosolymitanae, 15, 2182C (auctor 340-397)
At in urbe interiore, cum hostem intra muros cernerent altissimis eminentem aggeribus, universisque imminentem moenibus, tanquam vulnus in corpore, ita periculum introrsum pergere reformidarent, intercidunt porticum septentrionalem ex ea parte qua adhaerebat Antoniae, ne per ipsam hostis in templi superiora ascenderet, vel in inferioribus sitos superior urgeret: et proxima quaeque demetunt, ne populantibus incendiis templo finitima, etiam templum ipsum ignis depasceretur, atque intercisa igni exurunt: ita quod ab hoste metuebant, priores coeperunt.
150Ambrosius Mediolanensis, De fide, 16, 0554D (auctor 340-397)
Sed nec manu innocens, et mente feralis, quantum in te est, mortem infers, qui infirmum opinaris; immo, quod gravius est, etsi divinitas vulnus sentire non possit, quod in te tamen est, maiestatem suam in Christo, non corpus interficere conaris.
151Ambrosius Mediolanensis, De Iacob et vita beata, 14, 0603B (auctor 340-397)
Contra autem, si oculus tuus vidit mulierem ad concupiscendum eam, aperuisti vulnus, impressisti telum corpori tuo, membra tua arma peccati sunt.
152Ambrosius Mediolanensis, De interpellatione Iob et David, 14, 0800B (auctor 340-397)
Quid enim aliud est peccatum, nisi sarcina quae huius saeculi onerat viatorem gravi depressum fasce delicti; qui si nollet oneri subiacere, debuit audire dicentem: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28) . 8. Quid autem aerumnosius, cum ipse lectus ad communem quictem datus, grave vulnus infligat?
153Ambrosius Mediolanensis, De interpellatione Iob et David, 14, 0831C (auctor 340-397)
Deinde, quia dixit ipse Dominus in Evangelio de huiusmodi criminatione quae innocentibus falso irrogaretur propter iustitiam: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra multa est in coelo (Matth. V, 12) . Tacere ergo debet qui recognoscit obiectum; ne vulnus exasperet, et scindatur cicatrix: tacere et qui non recognoscit; audit enim alterius, non suum crimen: quod si referat, suum facit: si taceat, retorquet, et conviciantem vulnerat.
154Ambrosius Mediolanensis, De lapsu virginis consecratae, 16, 0368A (auctor 340-397)
Hinc omnis anima Christiana grave vulnus excepit; quia sanctum datum est canibus, et margaritae missae sunt ante porcos (Matth. VII, 6) : a rabidis enim hominibus nomen laceratum est sanctitatis, et ab immundis et luteis pretiosum conculcatum est propositum castitatis.
155Ambrosius Mediolanensis, De lapsu virginis consecratae, 16, 0370D (auctor 340-397)
Nam et medicus quamvis fortis sit animo, cum altius tamen secat vulnus, puto ex parte aliqua sustinebit horrorem.
156Ambrosius Mediolanensis, De officiis ministrorum, 16, 0152A (auctor 340-397)
Quae enim poena gravior, quam interioris vulnus conscientiae?
157Ambrosius Mediolanensis, De poenitentia, 16, 0487C (auctor 340-397)
Ideo velamine obnubit caput suum mulier, ut etiam in publico tuta verecundia sit: non facile vultus eius adolescentis oculis occurrat, nuptiali velamine tecta sit; ne vel fortuitis occursibus pateat ad vulnus vel alienum, vel suum: sed utrumque suum vulnus est.
158Ambrosius Mediolanensis, De poenitentia, 16, 0513A (auctor 340-397)
66. Ostende igitur medico vulnus tuum, ut sanari possis.
159Ambrosius Mediolanensis, De poenitentia, 16, 0518B (auctor 340-397)
Vulneri enim medicamentum necessarium est, non vulnus medicamento; quia propter vulnus medicamentum quaeritur, non propter medicamentum vulnus desideratur.
160Ambrosius Mediolanensis, De sacramentis, 16, 0451B (auctor 340-397)
Sed in illis coelis, de quibus dictum est: Coeli enarrant gloriam Dei (Psal. XVIII, 2) . Coelum est ibi, ubi cessavit culpa; coelum est ibi, ubi flagitia feriantur: coelum est ibi, ubi nullum mortis est vulnus.
161Ambrosius Mediolanensis, De sacramentis, 16, 0452C (auctor 340-397)
Ergo tu audis quod quotiescumque offertur sacrificium, mors Domini, resurrectio Domini, elevatio Domini significetur, et remissio peccatorum: et panem istum vitae non quotidianum assumis (I Cor. XI, 26) ? Qui vulnus habet, medicinam requirit.
162Ambrosius Mediolanensis, De sacramentis, 16, 0452C (auctor 340-397)
Vulnus est, quia sub peccato sumus: medicina est coeleste et venerabile sacramentum.
163Ambrosius Mediolanensis, De Spiritu Sancto, 16, 0805D (auctor 340-397)
Nam etsi ille iam nunc vulnus sentire non possit: Nunc enim secundum carnem iam non novimus Christum (II Cor. V, 16) ; tamen Arianorum impietate lapidatur, qui Ecclesiae pietate laetatur.
164Ambrosius Mediolanensis, De Tobia, 14, 0768C (auctor 340-397)
Tu oscularis caput, amplecteris genua, et quasi cervus sagitta toxicata ictus, paululum procedens, tandem victus veneno procumbis: aut quasi piscis qui fuscina fuerit infixus, quocumque fugerit vulnus vehit.
165Ambrosius Mediolanensis, De Tobia, 14, 0790C (auctor 340-397)
Numquam enim malum malo corrigitur, nec vulnus curatur vulnere, sed exasperatur ulcere.
166Ambrosius Mediolanensis, De virginibus, 16, 0215A (auctor 340-397)
Habes bonam militiam castitatis, quae stipendiis militat sempiternis: Ioricam iustitiae, quae spiritali munimine corpus includat: scutum fidei, quo vulnus repellas: galeam salutis; ibi enim est praesidium nostrae salutis, ubi Christus: quoniam mulieris caput vir, virginis Christus.
167Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0274B (auctor 340-397)
Bona etiam vulnera charitatis, et osculis praeferenda: Utilia enim vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici (Prov. XXVII, 6) . Denique Petrus vulnerat (Matth., XXVI, 51) , Iudas osculatur (Ibid., 49) : illum oscula condemnant, hunc vulnus emendat: illius osculis proditionis venena funduntur, istius lacrymis culpa lavatur.
168Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0278C (auctor 340-397)
Non enim iniuria tantummodo est non invenisse quem quaeras; sed etiam plerumque ubi non oportet quaesisse, vulnus est: quaesisse in domibus virorum qui sibi falso doctorum nomen assumunt: quaesisse procacius quam verecundius.
169Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0279A (auctor 340-397)
Caveamus igitur ne lapsus noster vulnus Ecclesiae fiat; ne quis a nobis pallium auferat, hoc est, amictum prudentiae, insigne patientiae, quo mollioris ambitio vestis exuitur: Qui enim mollioribus vestibus induuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI, 8) . Nobis autem pallium dedit Christus, quo apostolos suos et corpus suum ipse vestivit.
170Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0289B (auctor 340-397)
Est et gladius bonus, cuius gladii bonum vulnus.
171Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0289C (auctor 340-397)
Est vulnus boni amoris, sunt vulnera charitatis; ideoque dixit: Vulnerata charitatis ego sum (Cant. II, 5) . Quae perfecta est, vulnerata est charitatis.
172Ambrosius Mediolanensis, De virginitate, 16, 0291C (auctor 340-397)
Si vulnus curare desideras, medicus est: si febribus aestuas, fons est: si gravaris iniquitate, iustitia est: si auxilio indiges, virtus est: si mortem times, vita est: si coelum desideras, via est: si tenebras fugis, lux est: si cibum quaeris, alimentum est.
173Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 0954B (auctor 340-397)
Audiamus etiam Esaiae testimonium. Pro nobis, inquit, dolet: et nos aestimavimus eum esse in doloribus (Esai. LIII, 4) . Expressit medici affectum, qui etiamsi ipse nullum vulnus habuit quod doleret, tamen compassus est vulneratis.
174Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 0970B (auctor 340-397)
Saul quoque triumphatorem Palaestinorum David prophetam, et propriae conservatorem salutis, iuvencularum sibi sermone praelatum tentavit insidiis, teli iaculo paravit occidere; ac pene sanguinem generi fuderat innocentis, nisi vulnus ille sinuati corporis inflexione elusisset.
175Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 0972D (auctor 340-397)
Premit igitur se intra hominem conscientia, cum latere non possit; et tamdiu differt, quoad vulnus efferveat, ut iam non fidei salubritate, sed immedicabili atrocitate ulceris detegatur.
176Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 0985B (auctor 340-397)
Ipsius mors, vita est: ipsius vulnus, vita est: ipsius sanguis, vita est: ipsius sepultura, vita est: ipsius resurrectio, vita est universorum.
177Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 0985C (auctor 340-397)
Caro facta est in ipso, vita est; infantia facta est in ipso, vita est; iudicium factum est in ipso, vita est; mors facta est in ipso, vita est; remissio peccatorum facta est in ipso, vita est; vulnus factum est in ipso, vita est; illusio facta est in ipso, vita est; divisio facta est in ipso, vita est; sepultura facta est in ipso, vita est; resurrectio facta est in ipso, vita est.
178Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1009B (auctor 340-397)
Dum prima aetas generis humani docet alios quod sibi profuit, et quemadmodum vulnus suum sanaverit, aliis ostendit; usus artem fecit, et aegritudo magisterium.
179Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1018B (auctor 340-397)
Sic enim legimus: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20) . Non vult erudiri in ira; sed in doctrina; ut si medicum roges, ne secet vulnus tuum, sed medicamentum apponat; urget medicamento, sed non secat.
180Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1023C (auctor 340-397)
Pulchre et illud Esaiae huic loco aptatur: Omne caput in dolore, et omne cor in moestitia: a pedibus usque ad caput non est vulnus, neque cicatrix, neque plaga cum fervore (Esai. I, 5 et 6) . Fervet enim iniquitas, cum dominatur, super caput nostrum sese extollens, et locum occupans; ne eum Christus magister teneat poenitentiae.
181Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1030D (auctor 340-397)
Ideoque foventur primo vulnera, post secantur; ne offendat ipsa durities, et incisio vulnus exasperet.
182Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1036C (auctor 340-397)
In Christo autem nulla causa esse potuit, qua peccati alicuius potuerit vulnus accipere, immunis a culpa, et integer a delicto, atque immaculatus a vitio.
183Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1038A (auctor 340-397)
Et Iob servulus tuus percussus erat ulcere a pedibus usque ad caput, et remedium suae sanitatis invenit; licet illud vulnus virtutis fuerit, istud erroris.
184Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1046C (auctor 340-397)
Ergo vir sapiens ipse medicus est sibi: tamen etsi medicus est, vulnus suum curat.
185Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1054C (auctor 340-397)
Fortis manus sicut male percutit, sic cito sanat: quae fortis ad vulnus, fortis et ad remedium est.
186Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1070B (auctor 340-397)
Nam si hic dubitas, certe in illo psalmo qui adversus proditionem Iudae ex persona dicitur Salvatoris, de illo versiculo dubitare non poteris, in quo ait: Et persecutus est hominem inopem et mendicum (Psal. CVIII, 17) . Intellige ergo in paupertatem Christi, ut dives sis; intellige in infirmitatem eius, ut accipias sanitatem; intellige in crucem eius, ut non erubescas; intellige in vulnus eius, ut vulnera tua cures; intellige in mortem eius, ut acquiras vitam aeternam; intellige in sepulturam eius, ut invenias resurrectionem.
187Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1073D (auctor 340-397)
Vulnus medicum quaerit, medicus confessionem exigit.
188Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1079A (auctor 340-397)
Iudas ergo calcaneum levavit ad vulnus.
189Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1079A (auctor 340-397)
Ideo et Iudas supplantasse dicitur; quia osculo suo vulnus infixit, quo invadendi Salvatoris signum persecutoribus demonstravit.
190Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1167C (auctor 340-397)
Frustra enim cicatricem curaveris, si serpant interiora contagia; immo acerbatur vulnus, si foris clauditur, cum interius virus exaestuat.
191Ambrosius Mediolanensis, Enarrationes in XII psalmos Davidicos, 14, 1167C (auctor 340-397)
Voluit itaque mundare vulnus, ut affectum sanaret; ne inobedientiae sors ulla remaneret.
192Ambrosius Mediolanensis, Epistolarum classis I, 16, 1131A (auctor 340-397)
Ille ergo ictum librat, et Christus percutit: ille calcem levat, et Christus in vulnus dirigit.
193Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 3; III (auctor 340-397)
Eorum igitur more, qui satis putant ignaris viarum quasi notas quasdam itineris et semitas demonstrare, spiritalis viae semitas colligentes, videro utrum secundo veritatis eventu, certe religioso fidei ductu in mysteriorum secreta contendimus: verentes ne quis ista cum legerit, quod proverbialiter dicitur, quasi puer machaeram, tractare per infantiam fortia arma nesciret, magisque vulnus ex imprudentia, quam salutem ex lectione sentiret.
194Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, V; 10 (auctor 340-397)
Ostendit vulnus, remedium postulavit: et ipsa religionis et fidei plena confessio est.
195Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 5, V; 171 (auctor 340-397)
Veni cito incidens occultas et latentes, variasque passiones: aperito vulnus, ne noxius serpat humor.
196Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, X; 37 (auctor 340-397)
Cave igitur versutae disputationis venena: animam petunt, guttur invadunt, vitalibus vulnus affigunt.
197Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 7, X; 156 (auctor 340-397)
Cave ergo (Cf. Aug. lib. I contra Iul. Pelag., cap. 3) ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit: in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens, vulnera eius acerba curasset.
198Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 9, XX; 54 (auctor 340-397)
En tibi serpentem illum qui caput semper custodiat, lethale vulnus excludat.
199Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, XXII; 115 (auctor 340-397)
Hoc est, amoris pignore vulnus infligis, et charitatis officio sanguinem fundis, et instrumento pacis mortem irrogas?
200Ambrosius Mediolanensis, Expositio Evangelii secundum Lucam, 10, XXII; 136 (auctor 340-397)
Sed Dominus vulnera cruenta detersit, mysteria divina subiecit; ut servus principis mundi, hoc est, non naturae conditione, sed culpae, saecularium famulus potestatum, auris suae vulnus exciperet; quia non audisset verba sapientiae: Omnis denique qui facit peccatum, servus est peccati (Ioan. VIII, 34).
201Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1225C (auctor 340-397)
Terram movebat, et haerebat in ligno: coelum obducebat tenebris, mundum crucifigebat: et crucifixus erat: inclinabat caput, et exibat verbum: exinanitus erat, et replebat omnia: descendit Deus, ascendit homo: Verbum caro factum est, ut caro sibi Verbi solium in Dei dextera vindicaret: vulnus inflictum erat, et fluebat unguentum: scarabaeus audiebatur, et Deus agnoscebatur.
202Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1248B (auctor 340-397)
23. Meritoque quia vulnus grande, ac vetus est, et diu serpens, perfectioris medicinae remedia deposcit, obsecrans ut Domini legitima miseratione curetur.
203Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1248B (auctor 340-397)
Cito enim refricatur vulnus, quod sanatum medicinae lege non fuerit; immo etiam seriorem curatio sentit profectum.
204Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1256B (auctor 340-397)
Vulnus enim est quod Christus excepit: sed unguentum est quod effudit.
205Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1256B (auctor 340-397)
Hoc pomum gustavit Ecclesia, et ait: Et fructus eius dulcis in faucibus meis (Cant., II, 3) . Et ut scias quia pomum est Dominus, legisti supra: Tamquam malum in lignis sylvae, ita consobrinus meus (Ibid.) . Nos quoque vulnus fatemur, cum praedicamus Christum crucifixum: sed bonus odor sumus Deo; quia crux Christi Iudaeis scandalum, Graecis stultitia: nobis autem virtus Dei atque sapientia est.
206Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1256C (auctor 340-397)
Hoc vulnere Ecclesia vulneratur, cum Salvatoris sui praedicat mortem: sed hoc vulnus est charitatis.
207Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1257A (auctor 340-397)
18. Ad hanc ergo veniens mansionem Ecclesia, ad hunc processum, ut pro Christo filios suos offerat, ut excipiat vulnera charitatis, quasi bona fidei alimenta reperiens, pietatisque fructus gustavit ipsa, et hortari coepit caeteros dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus, sicut malum (Psal. XXXIII, 8) . Et in malo vulnus est, sed tamen suave est (Cant., II, 3) . Venit iterum ad vallem botryonis, vidit ingentis uvam magnitudinis, quam duo portare vix poterant: unus qui praecederet, alius qui sequeretur.
208Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1305C (auctor 340-397)
Recte igitur et sacerdos vulnus grave, ne latius serpat, a toto corpore Ecclesiae quasi bonus medicus debet abscindere, et prodere virus criminis quod latebat, non fovere; ne dum unum excludendum non putat, plures faciat dignos quos excludat ab Ecclesia.
209Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1382B (auctor 340-397)
Manet ergo vulnus illi, cui Christus non surrexit.
210Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1382B (auctor 340-397)
O vulnus quod sarciri non possit, nisi forte relinquat subulam, et sumat sibi gladium quem pro Christi nomine non refutet, vel quo corporalia a spiritalibus, umbram a veritate distinguat: sumat Dei verbum, gladium bis acutum, et ex illo divino ore doceatur mandatum Domini, praescriptum Legis agnoscere, quod non temporalis habeat observantiam celebritatis, sed salutaria et sempiterna remedia succo gratiae spiritalis infundat.
211Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1502D (auctor 340-397)
1. Incipit littera vigesima prima Scin, quae latine dicitur, Super vulnus.
212Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1502D (auctor 340-397)
Super vulnus quid est, nisi medicamentum, quo vulneris acerbitas mitigatur?
213Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1502D (auctor 340-397)
Super vulnus oleum infunditur; ut omnis vulneris emolliatur asperitas.
214Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1502D (auctor 340-397)
Super vulnus malagma, super vulnus alligatura, quibus omne vulnus fovetur.
215Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1503A (auctor 340-397)
Ubi autem omne caput in dolore, et omne cor in moestitia, non est vulnus, neque cicatrix, non plaga cum fervore (Esai. I, 5 et 6) : hoc est, ubi non portio, sed universitas periclitatur, et quaedam corruptio totius corporis tabe consumitur: ibi non est malagma imponere, neque oleum, neque alligaturam.
216Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1503A (auctor 340-397)
Multo igitur commodius, ut sit vulnus quod foveas atque constringas, quam sine vulnere mors serpat interior.
217Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1503A (auctor 340-397)
2. Sed est non solum corporis vulnus, sed etiam mentis, quod oleo quodam mollioris alloquii, et pacifici sermonis suavitate mitescit.
218Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1503B (auctor 340-397)
3. Consideremus igitur quid sit vulnus, quid supra vulnus.
219Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1503B (auctor 340-397)
Principes persecuti sunt me gratis, vulnus est.
220Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1503B (auctor 340-397)
Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa, super vulnus est; quia verbis Dominicis vulneris dura curantur.
221Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1503C (auctor 340-397)
4. In Threnis quoque Hieremiae habes sub hac littera scriptum: Audisti opprobrium eorum, Domine, omnia consilia eorum adversum me, labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die, sessionem eorum, et resurrectionem eorum (Thren. III, 61-63) , vulnus est. Sed subiecit: Aspice in oculos eorum: redde illis retributionem, Domine, secundum opera manuum ipsorum (Ibid., 64) , super vulnus est; quia vindicta plerumque solet dolorem vulneris mitigare.
222Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1503C (auctor 340-397)
Et intra idem Hieremias ait: Gaude et laetare, filia Idumaeae, quae habitas in Geth: et quidem ad te pertransibit calix: bibes, et inebriaberis adhuc (Thren. IV, 21) , super vulnus est; calix enim Domini remissio peccatorum est, quo sanguis effunditur, qui totius mundi peccata redemit.
223Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1503D (auctor 340-397)
Ideo Scriptura dicit: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5) ! 5. Medicamentum igitur super vulnus est; quia Dominus Iesus ipse medicus, qui vulnera nostra curavit, infundens vinum et oleum, et alligans vulnera Adae illius, qui descendens ab Hierusalem, a latronibus vulneratus est.
224Ambrosius Mediolanensis, Expositio in psalmum David CXVIII, 15, 1503D (auctor 340-397)
Aut quia fragiles sumus; qui descendit, currat ad illum Samaritanum, custodem operis sui, custodem Legis et gratiae; ut vulneri suo possit invenire medicinam: qui alligaturam verborum coelestium super vulnus imponat, dicens: Poenitentiam agite; appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2) . Bona alligatura, quae tracta animae tuae ossa connectat, et soliditate reparata, in pristinas vires reformet, ac discissos artus sine ulla sibi cicatricis offensione restituat.
225Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0220C (auctor 340-397)
Sicut enim viperae os si quis calcaverit recens dumtaxat, gravius quam venenum nocere perhibetur, et immedicabile vulnus serpere: ita etiam turtur aculeo suo mortua amplius quam viva periculi afferre memoratur.
226Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0254A (auctor 340-397)
32. Namque arbori innixi aut costas fricant, aut in somno sese relaxant, quae nonnumquam victa atque inflexa tanto corpore frangitur: ille vero qui sese in eamdem refuderat, corruit nec erigere atque elevare se potest; ibique iacens interit, aut gemitu suo proditus sternitur, dum ventre caeterisque iuxta mollioribus ad vulnus patet.
227Ambrosius Mediolanensis, Hexaemeron, 14, 0263A (auctor 340-397)
Liber obtutus sit, argutus incessus; ut irruentem effundas, cedentem occupes, vulnus vigilanti aspectu exeas, forti congressu repellas.
228Amedeus Lausannensis, Homiliae de Maria Virginea Matre, 188, 1320B (auctor 1144-1159)
Qui enim in carne seminaverit, dicente Apostolo (Gal. VI) , de carne metet corruptionem. Porro Dei Genitrix nec in carne delectata, nec carne cruciata, et in conceptione virginior, et in partu exstitit sanior, obstetricante illa manu, de qua per Psalmistam Deo dicitur: Fiat manus tua, ut salvet me (Psal. CXVIII) . Manus quippe Dei, unigenitus Patris appellatur, per quem fecit saecula (Hebr. I) . Haec manus facta, quando incarnata non solum nullum vulnus inflixit, verum, attestante propheta, languores nostros ipsa tulit, et dolores nostros ipsa portavit (Isa. LIII) . Plane manus ista plena remediis, plena medicinis, sanavit omnem languorem, morbos expulit et mortuos suscitavit (Matth. IV) . Inferni claustra dissipavit, fortem ligavit, et vasa eius diripuit, et spiritum charitatis suorum cordibus infudit (Matth. XII) . Manus ista solvit compeditos, illuminat caecos, erigit elisos, diligit iustos, custodit advenas, pupillum et viduam suscipit (Psal CVXL) . Tentatos eripit a tentatione, dolentes reficit consolatione, moestis reportat laetitiam, laborantes sub umbra sua protegit, meditantibus leges scribit, orantium corda tangit et benedicit, ut attactu confirmentur, in benedictione amore proficiant, et perseverent in opere, dehinc ad patriam reducit et ad Patrem perducit.
229Amedeus Lausannensis, Homiliae de Maria Virginea Matre, 188, 1326C (auctor 1144-1159)
Ita legislator Moyses animo passus, quando stetit in confractione in conspectu Dei, et pro populi salute rogaturus, salutem suam longe proiecit, dicens: Aut dimitte illis hanc noxam, aut dele me de libro quem scripsisti (Exod. XXXII) . O iaculum in corde! o vulnus durius omni vulnere!
230Ammianus Marcellinus, Rerum gestarum libri qui supersunt, 23, 4; 4 (auctor c.330–c.391)
Cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat interdum nimio ardore scintillans et evenit saepius, ut, antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
231Ammianus Marcellinus, Res gestae, 23, 4, 3; 4 (auctor c.330–c.391)
Cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.
232Amulo Lugdunensis, Liber contra Iudaeos, 116, 0147C (auctor 841-852)
» Sed haec agentes, et velut contra stimulum calcitrantes, sibimet ipsis vulnus impietatis addiderunt.
233Amulo Lugdunensis, Sententiae Augustini de praedestinatione et gratia Dei, 116, 0114B (auctor 841-852)
Currimus ergo cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit: sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene vulnus diligenterque curatur, ut omni ex parte perfecti, sine ulla simus omnino infirmitate peccati, quod non solum vult Deus, verum etiam ut impleatur facit atque adiuvat.
234Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0564B
Praeterea et hoc fieri solet, ut scilicet ubi est vulnus, ibi medicinale occurrat auxilium.
235Anastasius bibliothecarius Auctores varii, Collectanea, 129, 0584B
Et haec quidem non contradicentes ordinationi praedicti fratris nostri Pauli scribimus, sed vulnus latens et absconsum medente manu adaperimus, ne in vitalia viscera serpere possit, omnem immunditiam fetidae putredinis medicinaliter exhaurientes, et quae possunt fieri diligentia providae incisionis penetrantes, non ut haec fiant optantes.
236Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VII generalis, 129, 0257C (auctor -879)
Et pax Dei quae exsuperat omnem sensum, in unum nos conducat, et divisa uniat, atque diuturnum vulnus sanet, et incolumitate fidei integros servet, et in vera confessione atque concordia stabiliat omnes, uniatque sanctam Ecclesiam suam, et compescat scandala quae superiacent ei: intercessionibus intemeratae dominae nostrae Dei Genitricis et omnium sanctorum fiat.
237Anastasius bibliothecarius, Interpretatio Synodi VIII generalis, 129, 0097A (auctor -879)
Nihil turpe ducamus passionem manifestare, et vulnus ostendere, ac locum poenitentiae ac medicinae requirere, atque intra atrium salvantium fieri, ne confusionem obedientiam arbitrando, confusionis aeternae sumamus experimentum.
238Andreas Agnellus, Liber pontificalis Ecclesiae Ravennatis, 265, 9b, 118; 10 (auctor -c.846)
Ille vero quasi cum gaudio accepisset, serena fronte coram omnibus, sed in pectore vulnus saevissimum erat, dixit iterum illis: 'Exquirite etiam adhuc, ut inveniatis, et fiat cunfirmatio talis inter me et vos, ut nunquam inter vos et meos posteros lites aderescant.
239Andreas Agnellus, Liber pontificalis Ecclesiae Ravennatis, 265, 27a, 166; 26 (auctor -c.846)
Et erunt in hominibus et in creaturis saevus et pessimus vulnus.
240Andreas Strumensis, Vita S. Ioannis Gualberti, 146, 0795D
Alii siquidem in fronte tam grave infixerunt vulnus, ut perveniret acies ferri usque ad testudinem cerebri.
241Angelomus Luxovensis, Commentarius in Genesin, 115, 0144C (auctor -c.895)
Nisi quia angelicum vulnus Deus non praedestinavit curare, hominis vero sanare praedestinavit.
242Angelomus Luxovensis, Commentarius in Genesin, 115, 0152A (auctor -c.895)
VERS. 23. - Et ait Lamech uxoribus suis: Occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livore meo, et reliqua.
243Angelomus Luxovensis, Commentarius in Genesin, 115, 0152B (auctor -c.895)
Et hoc est quod ait uxoribus suis: Occidi virum, id est Cain, in vulnus meum, et adolescentulum in livore meo.
244Angelomus Luxovensis, Commentarius in Genesin, 115, 0152C (auctor -c.895)
In vulnus suum, scilicet morte sua; et adolescentulum ipsum ait propter lasciviam et aeternitatem.
245Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0533A (auctor -c.895)
« Dixitque Isaias: Afferte massam ficorum: quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius, curatus est. » Aiunt Hebraei verbum schehin (quod praetermisere Septuaginta) ulcus sonare, non vulnus. Nam Aquila, Symmachusque et Theodotion ἕλκος interpretati sunt, per quod morbum regium intelligi volunt.
246Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0295A (auctor -c.895)
De his enim talibus per Salomonem dicitur: « Verba sapientium quasi stimuli et quasi clavi in altum defixi (Eccl. XII) . » Bene ait: « Verba sapientium sicut stimuli et quasi clavi in altum defixi, » quia peccata hominum nesciunt palpare, nec molli manu attrectare lascivia; sed asperae invectionis increpatione corrigere, et inerrantes poenitentiae dolorem et vulnus infigere.
247Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0363A (auctor -c.895)
Amemus et istum poenitentem David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae et humilitatis confessione sanavit.
248Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0364D (auctor -c.895)
Et quid est vitium, nisi vulnus?
249Angelomus Luxovensis, Enarrationes in libros Regum, 115, 0365A (auctor -c.895)
quia ergo nos de medicamento vulnus facimus, facit ille de vulnere medicamentum, ut qui virtute percutimur, vitio curemur.
250Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 22; 1 (auctor 1470-1535)
Es deus, ambobus si aequales dirigis arcus; Non deus es, solum pars mea vulnus habet.
251Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 75; 5 (auctor 1470-1535)
Si percussit Amor saevo tibi vulnere pectus, Cur non percusso in pectore vulnus habes?
252Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 105; 15 (auctor 1470-1535)
Una dea est, homines quae ferit atque deos, Et non est illi sicut mihi debilis arcus, Qui non transmissa cuspide vulnus agit.
253Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 139; 8 (auctor 1470-1535)
Non mirum: maius tu quoque vulnus habes.
254Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 153; 5 (auctor 1470-1535)
vulnus Addere vulneribus quid nisi lasso manus?
255Angeriano Girolamo, Erotopaegnion, 1, 155; 7 (auctor 1470-1535)
" "Falleris," inquit Amor; "non aurum vulnus, at illi, Illi oculi faciunt.
256Anonimo di Sulmona, Fragmenta, 1, 4; 1 (auctor fl.c.1350)
Sane meos somnus premeret quum dulcis ocellos Libera quum curis pectora nostra forent, Nescio quem puerum vide descendere coelo Et levibus pennis praecipitare viam: Quo magis hunc vidi properante quaerere terras Hoc minus et nostro corpore seorsus erat, Ille ferebat enim curvatis cornibus arcum Leva, et cum nervo dextra tela tenet, Forte fuit iuxta iuvenis pulcherrimus unus Quem Venus in tuto vellet habere thoro, Hunc ubi conspexit contractis cornibus arcum Curvat et a digitis lapsa sagitta volat, Evolat et pectus cari concussit amici: Me miserum summo dixerat ille sono, Me miserum ingemino quid nam carissime defles, Quid gemis, a sano corpore vulnus abest Hoc mihi prae gemitu somni discessit ymago, Tu tibi ne pectus foderit ille vide.
257Anonymus 1349, Obsidio Iadrensis, 2, 4; 23 (auctor fl. 1346-1353)
Sed ex Iadertinorum hi, qui inchoatione asisterant, terribiliores tollerarunt vulnus, solum escis hortantes carnium dulcedine potant crebris delectabili et sapida potatione et inualescentes ipso agone.
258Anonymus, Appendix Vergiliana, p6; 41 (opus ante 100)
et hoc negat Tryphonis aemuli domum negare nobilem insulamve Ceryli, ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio, bidente dicit attodisse forcipe comata colla, ne Cytorio iugo premente dura vulnus ederet iuba.
259Anonymus, Iliados liber XIV Latine redditus, 1; 175 (opus c.1350)
Hunc Aiax iuxta venientem intercipit hasta: Ilia pertransit vulnus, revolutus in armis Corruit.
260Anonymus, Iliados liber XIV Latine redditus, 1; 200 (opus c.1350)
Telamonius Aiax Gertiaden comitem Musarum obtruncat et armis Hyrtion, egregium Phalcen et Mermeron acer Antilochus, Moryn ac Hippotiona peremit Miriones, Teucer Protheona Periphitenque, Ductorem populorum Hyperenora divus Atrides Ilia transabiit, rigidum perque intima ferrum Vitalis fugiens patulum per vulnus abivit Sanguis, et obscurae lucem clausere tenebrae.
261Anonymus, Waltharius manu fortis, 1a; 106 (auctor fl.ca.1290)
Nec mora, dum vulnus sentit sonipes, furit atque Excutiens dorsum sessorem sternere temptat; Et forsan faceret, ni lancea fixa teneret.
262Anonymus, Waltharius manu fortis, 1a; 120 (auctor fl.ca.1290)
Tunc aciem gladii promens Scaramundus acuti Proruit in iuvenem cupiens praescindere frontem, Effrenique in equo propius devectus ad illum Non valuit capiti libratum infindere vulnus, Sed capulum galeae impegit: dedit illa resultans Tinnitus ignemque simul transfudit ad auras.
263Anonymus, Waltharius manu fortis, 1b; 97 (auctor fl.ca.1290)
Sic, dum Waltharius vulnus cavet, ille resurgit Atque tremens stupidusque stetit, vix morte reversus.
264Anonymus, Waltharius manu fortis, 1b; 110 (auctor fl.ca.1290)
Alpharides spatam tollens iterato cruentam Ardebat lapso postremum infligere vulnus.
265Anonymus, Waltharius manu fortis, 1b; 121 (auctor fl.ca.1290)
Quemque suum vulnus atque aeger anhelitus arma Ponere persuasit.
266Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, II; 423 (opus c.400?)
AEQVATAQ. V. M. (D) unumquodque membrum, unum vulnus.
267Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, II; 488 (opus c.400?)
(a) Non enim letale vulnus accipiebant quidam morientium, sed opprimebantur multitudine cadaverum.
268Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, IV; 588 (opus c.400?)
SAVCIA MAIORES ETC. (aAV2) comparatio est: sicut, inquit, nimia ira accenditur vulneratus, dum vulnus recens est, si tamen victor, qui eum vulneravit, tenet manum eius donec resolvatur in mortem, cadit paulatim ira eius; sic ira illorum mori volentium paulatim cecidit.
269Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, VI; 501 (opus c.400?)
GAVDIA NON FACERET ETC. (ADR) si parvum vulnus conspectum esset in Caesare, non plus laetarentur Pompeiani quam nunc laetantur; ideo autem parvum vulnus dicit, quia nimia laetitia ex letali vulnere oriretur.
270Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, VII; 939 (opus c.400?)
AVT QVAM SIBI F. M. (ADRV) id est a quibus vulnus metuant.
271Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, IX; 1536 (opus c.400?)
(LETI) FRONS (V) id est parvum vulnus.
272Anonymus, Adnotationes super Lucanum supplementum, IX; 1817 (opus c.400?)
VVLNERIS (V) ut decurrat vulnus.
273Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 2, 2; 170 (opus c.400)
NIL ANIMAE LETALE D. nullum enim tale vulnus dabatur, quo periret, sed quo cruciaretur.
274Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 3, 3; 526 (opus c.400)
INRITA TELA SVAS P. IN G. C. cum missa ceciderunt; nam iam non sunt inrita, quae influctibus vulnus inveniunt.
275Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 3, 3; 561 (opus c.400)
EST TANTA D. V. ‘tanta via’ per angustum enim vulnus anima solet exire, nunc diviso corpore iter maius invenit.
276Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 3, 3; 580 (opus c.400)
OPPRESSERE MANV[S] id est ubi vulnus acceperant.
277Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 5, 5a; 577 (opus c.400)
PERCVSSAQVE CECO nescit enim, quae causa sit lacrimis, sive ‘caecum vulnus’ dixit, cum timore animus vulneratur.
278Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 6, 6a; 115 (opus c.400)
PERIBAT quippe deerant, qui vulnus exciperent, omnibus interemptis.
279Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 6, 6a; 583 (opus c.400)
VVLNERIBVS L. N. quae nuper aperuerat acceptum vulnus in proelio.
280Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 7, 7; 475 (opus c.400)
NVSQVAM REXERE SAGITTAS id est non in aliquem mittuntur hostem, sed tantum in aeris altitudinem diriguntur et inde casurae vulnus inveniunt.
281Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 7, 7; 561 (opus c.400)
DVM MEMBRA id est dum pars corruit, quae vulnus accepit.
282Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 9, 9; 606 (opus c.400)
FRONS CARET INVIDIA parvum enim vulnus et exiguum non videbatur mortem esse facturum, nec habebat facies mortis invidiam, id est vulmus.
283Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 9, 9; 653 (opus c.400)
TOTVM EST PRO V. C. tamquam vulnus unum sit totum corpus, sic undique sanguis effusus est.
284Anonymus, Adnotationes super Lucanum, 9, 9; 744 (opus c.400)
Tanta enim celeritate vulnus currit in cuncta viscera, ut nisi iugi incantatione retineri non queat.
285Anonymus, Commenta Bernensia in Lucanum, p10, 417; 364 (opus c.400)
Vulnus’ autem quod cladem acceperint.
286Anonymus, Historia Apollonii regis Tyri recensio A, 1; 6 (opus c.500)
Sed cum sui pectoris vulnus ferre non posset, quadam die prima luce vigilans inrumpit cubiculum filiae suae.
287Anonymus, Historia Apollonii regis Tyri recensio A, 18; 11 (opus c.500)
Interposito brevi temporis spatio, cum non posset puella ulla ratione vulnus amoris tolerare, in multa infirmitate membra prostravit fluxa, et coepit iacere imbecillis in toro.
288Anonymus, Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis, 7, 4; 5
Continuo ipsa nocte ostensum est mihi hoc: Video Dinocraten exeuntem de loco tenebroso, ubi et conplures erant, aestuantem valde et sitientem, sordido cultu et colore pallido; et vulnus in facie eius, quod cum moreretur habuit.
289Anonymus, Passio Sanctarum Perpetuae et Felicitatis, 8, 1; 1
Die quo in nervo mansimus, ostensum est mihi hoc: Video locum illum quem retro videram et Dinocraten mundo corpore, bene vestitum, refrigerantem; et ubi erat vulnus, video cicatricem, 2 et piscinam illam, quam retro videram, summisso margine usque ad umbilicum pueri; et aquam de ea trahebat sine cessatione.
290Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, p6; 411
Reduvia est vulnus ex ungue, quod Graece panaricium dicitur.
291Anonymus, Scholia in orationes Ciceronis Gronouiana codicis Voss. lat. Q 138, 2; 7
Vulnus enim humore intra se collecto si non secatum fuerit, asperius efficitur et semper manat sine curatione.
292Anonymus, De secretis mulierum, 2, 43; 11
Fiat si vulnus ibidem, Mundificativis licite tunc utere primo, Hinc constrictivis; balaustia, menta, roseque, Psidia cum gallis, hec encathismata prestent.
293Anonymus, Flos Medicinae Scholae Salerni, 1, 2, 1, 25; 2
- Centaurea iuvat nervos, pectusque, secundas Educit, et vulnus solidat, visus meliorat; Incisas carnex radix contrita resarcit.
294Anonymus, Flos Medicinae Scholae Salerni, 1, 9, 40; 2
Nec iam Caesareum vulnus Lucina requiret; Symphiseos pubis dissectio rite peracta Damnatos telo partus simul atque parentes, Protinus et certo, dulces servabit ad aures.
295Anonymus, Legenda versificata sanctae Clarae Assisiensis, 26; 3
Temperat hoc fletum, quod restauratio mundi Ex cruce dependet, quod lacrima dulcis amaros Detersit fletus, delevit pena reatum, Plaga luem lavit, livorem vulnus abegit.
296Anonymus, Carmina ad schisma Alexandrinum, 1; 7
A. Illud idem mea mens sitit, hoc unum precor, ungat Ut fidei vulnus flebile vestra manus.
297Anonymus, Chronica de gestis principum, 27; 71 (opus c.1327)
Hiis igitur certatim pugnantibus et multis hinc inde in prelio ruentibus, ecce, quidam officialis ac nobilis de Austria et de parte regis Bohemie, sed eius domesticus inimicus, cuius fratrem non longe ante quibusdam causis exigentibus necari fecerat, hic cum dominum suum memoratum regem, pro quo pugnare debuerat in prelio, per intersigna studiose et diligencius notavisset, in ulcionem fratris sui propius accedens acuto gladio letale vulnus lateri regis inflixit.
298Anonymus, Chronica de gestis principum, 27; 173 (opus c.1327)
Concessit sibi paucos dies post acceptum vulnus, ut de commissis ageret penitenciam et reciperet ante vite exitum ecclesiastica sacramenta.
299Anonymus, Chronica regia Coloniensis, 26, 9b; 664 (opus 1202)
Cum quodam rege Ruscie singulariter in prelio dimicans, ipsum interfecit et ab eodem mortale vulnus accepit, supervivendo duobus diebus; exercitus tamen suus triumphavit.
300Anonymus, Contra Heinricum, 25; 313
Recte igitur et sacerdos vulnus grave, ne latius serpat, a toto corpore aecclesiae quasi bonus medicus debet abscidere et prodere virus criminis, quod latet, non fovere, ne, dum unum excludendum non putat, plures indignos faciat, quos excludat ab aecclesia.
301Anonymus, Contra Heinricum, 25; 489
Sed haec personati presulis responsio accepta Arrianis precordiale vulnus inflixit christianis.
302Anonymus, Disputatio Maioricae, 167; 416
Vulnus et livor et plaga tumens non est circumligata neque curata medicamine neque fota oleo.
303Anonymus, Vita Anstrudis abbatissae Laudunensis, 66; 152
Cumque sacrum corpus feretro in basilicam sancti Iohannis fuisset allatum , soror quaedam, vulnus sub ascella habens, accessit ad feretrum manumque ipsius sanctae super ipsum vulnus posuit cum summa reverentia, et statim sana facta est, acsi vulnus ibidem prius non fuisset.
304Anonymus, Vita Anstrudis abbatissae Laudunensis, 66; 201
Tunc ad illam cathedram sanctae Anstrudis se iussit portari, ibique per virtutem eius sanata est, acsi nullum tumoris vulnus in corpore habuisset.
305Anonymus, Vita Aridii abbatis Lemovicini, 581; 114
Quaedam mulier grande vulnus habens in facie occurrit sancto Aridio, sanari exorans.
306Anonymus, Vita Aridii abbatis Lemovicini, 581; 142
Quaedam mulier prope iam morti credita vulnus in collo gestabat.
307Anonymus, Vita Aridii abbatis Lemovicini, 581; 144
Cumque super vulnus Christi signum deprimeret, repente mortui sunt vermes; femina redit incolomis.
308Anonymus, Vita Filiberti, 583; 114
Quadam vice dum ipsius pincerna, percussus graviter a pustella, iam morte depasceretur acerva, mox ut ipse benedictionem super caput ipsius tradidit, aeger vulnus in se morire persensit et absque aliqua observantia medicinae recepit pristinam sanitatem.
309Anonymus, Vita Gangulfi, 155; 92
Et licet cervicem sancti appetere maluisset, tamen aliud accidit, quia, dum vir beatus ictum ferientis in partem declinare studuit, mucronis summitas in coxam eius delapsa grave vulnus inflixit.
310Anonymus, Vita Heinrici IV imperatoris, 4; 9
Nam cum rex ad propellendum hostem exercitum convocasset, instructa ambarum partium acie et primis inter se praelia miscentibus, quidam equites regiae partis, mercede conducti, qui se regis lateri quasi fidi clientes applicuerant, subito in ipsum arma verterunt; sed aere munito corpori livorem, non vulnus inflixerunt.
311Anonymus, Vita Heinrici IV imperatoris, 11; 11
Sed his postea receptis, interveniente pacto pacis et gratia veniae, regem sententiam mutare fecit altum vulnus iniuriae, ut maiori robore collecto, villam incendio praedaque vastaret et in homines loci illius indiscreta cede seviret.
312Anonymus, Vita Liutbirgae virginis, p1, 9; 1 (opus c.870)
Idemque igitur Bernhardus iuventutis suae vitam sine consolatione coniugis non sustinens, alteram eiusdem gentis praeclaris natalibus editam pulchramque valde ac specie decoram coniugem duxit, et ob locupletum matrimonium prioris declinavit vulnus doloris.
313Anonymus, Vita Pardulfi, 15; 6
Casu adveniente, ilico ex ramis unus arboris ipsius in caput sauciavit vulnere gravi, et ob hoc vulnus occulorum lumen amisit; sed claritatem veri luminis per infusionem sancti Spiritus per internos occulos contemplare meruit, caequs corpore et fulgens in opere, temptatus ad tempus et non mortificatus, temporali aspectu paulisper privatus et perpetuo bonorum operum claritate succensus, ita ut videntibus mundi huius claritatem dux fore prevaleret itineris patrie celestis, introitum abs colibet offendiculo, ut non cum reprobis de eo diceretur: Si cecus ceco ducatum prebeat, uterque precipitantur in baratrum.
314Anonymus, Vita Sigiramni abbatis Longoretensis, 607; 265
Proinde propheta sanctus previdens nobis post causam delicti viam salutis divinitus, qualiter quisque in ceno iam voluptatis demersus quantocius Domini misericordiam imploret et adiciat, ut resurgat, almificus nimirum Sygirannus post Dei placita innumera gesta prorsus exemplum reliquid posteris, ut sollicite quisque precaveat, ne in aliquod loetale vulnus incurrat.
315Anonymus, Vita Walarici abbatis Leuconaensis, 161; 147
Cui cum iuxta clunem vulnus excreverat magnum, mortis iam ei periculum imminebat.
316Anonymus, Vita Walarici abbatis Leuconaensis, 161; 149
Cumque vulnus illud propriis manibus contigisset, statimque ab illo infirmitas ilia recessit.
317Anonymus, Vitae Columbani abbatis discipulorumque eius, p1, 12; 21
Meminiscere, te adversum tres conpares laesos portasse animos nec omnino indulgentiae medicamine vulnus ex totum inlatum sanasse.
318Anonymus, Vitae Corbiniani, 560, 594, 7; 70
Hisque minime petitione illius obtemperantibus dicentibusque, publicam sibi functionem nullo modo auderepraetermittere, ne forte illius punirentur poene, qui tanta et talia commiserat crimina, ne regales ad sui damnationis exitium commovissent aures, tunc vir Dei reum ad monere studuit adsistentesque longius amovit, ut omnem ei putridinem et vulnus animae suae confessione purissima aperiret tam in factis quam in locutionibus atque cogita tionibus pravis, eumque arripiens, et ut omnis malitiae suae paenitentiam puriter ageret, admonere curavit.
319Anonymus, Vitae Landiberti episcopi Traiectensis, 353; 175
Post modicum secundo apparuit ad prefatum Theodoino et cum magna comminatione eadem que prius mandaverat ingeminandum subiuxit, et quasi e navem exigens, baculum manu tenens, subito in ictum per visum percussit illum in pectus; quem mox apparuit vulnus insanabilis in ipsum locum, et manat ex eo tabo cum sanguine.
320Anonymus, Rhetorica ad Herennium, 3, 21; 5 (auctor fl.ca.1150)
Et acutas vocis exclamationes vitare debemus: ictus enim fit et vulnus arteriae acuta atque attenuata nimis adclamatione, et qui splendor est vocis, consumitur uno clamore universus.
321Anonymus, Rhetorica ad Herennium, 4, 38; 11 (auctor fl.ca.1150)
» Vehementer auditorem commovet eiusdem redintegratio verbi et vulnus maius efficit in contrario causae, quasi aliquod telum saepius perveniat in eandem partem corporis.
322Anonymus Rapularius, Rapularius, 100; 179
Et post subdit paucis interpositis: Hoc generi humano inflictum vulnus a diabolo, quicquid per illud nascitur, cogit esse sub diabulo, tamquam de suo frutice fructum iure decerpat.
323Anselmus Cantuariensis, Epistolae, 158, 1205D (auctor 1033-1109)
Cum ergo mihi vulnus cordi vestro infixum ob dilectionem mei, quem timuistis vos offendisse, scripsistis; non dissimile vulnus cordi meo inflixistis.
324Anselmus Cantuariensis, Epistolae, 158, 1206A (auctor 1033-1109)
Sanate ergo vulnus vestrum ne doleat; sicut vultis sanare meum, ne condoleat.
325Anselmus Cantuariensis, Epistolae, 158, 1145B (auctor 1033-1109)
Te igitur in consolatione tua gaudente, solum mihi vulnus remansit in mente: forsitan gaudentes de te offenduntur a me ista tibi dicente.
326Anselmus Cantuariensis, Exhortatio ad contemptum temporalium et desiderium aeternorum, 158, 0678B (auctor 1033-1109)
Ostende vulnus tuum, et offer medicamentum lacrymarum et fletuum.
327Anselmus Cantuariensis, Exhortatio ad contemptum temporalium et desiderium aeternorum, 158, 0682A (auctor 1033-1109)
Aperi tranquillo corde dolorem iniuriae: valde enim comedit animum vulnus inclusum.
328Anselmus Cantuariensis, Meditationes et orationes, 158, 0798B (auctor 1033-1109)
Spes mea, Christe Deus, hominum tu dulcis amator, Lux mea, vita, salus, pax et decus omne tuorum, Omnia pro quorum voluisti ferre salute, Carnem, vincla, crucem, vulnus, mortemque sepulcrum.
329Anselmus Cantuariensis, Orationes, 158, 0946C (auctor 1033-1109)
Cui vero moribundus offeram vulnus meum?
330Anselmus Cantuariensis, Sermo de passione Domini, 158, 0676B (auctor 1033-1109)
Apertum est lancea latus tuum, aperiam per confessionem cor meum ut fatear vulnus meum.
331Anselmus Cantuariensis Incertus, Dialogus B. Mariae et Anselmi de passione Domini, 159, 0282C
Post hoc deposuerunt crucem super terram, et eum desuper extenderunt, et incutiebant primo unum clavum adeo spissum quod tunc sanguis, non potuit emanare ita vulnus clavo replebatur.
332Anselmus Havelbergensis, Apologeticum pro ordine canonicorum regularium, 188, 1122A (auctor 1126-1154)
, tu in medio tuorum in excelso solio securus sedes, quae omnia ideo breviter dixi, ne si in comparatione tui et illorum meram veritatem exprimam, charitatem quam aedificare intendo destruam, et vulnus quod sanare proposui magis videar sauciare: potiusque volo ut, me tecente tu te ipsum considerando comparatione illorum examines, quam me loquentem, et quod verum est, digito licet ingrato monstrantem, et nimis ad vivum lingua resecantem conturberis et irascaris, quem ego semper mansuetum, semper hilarem, semper iucundum, semper benevolum, semper pacificum, et nunquam turbatum videre, et audire et amplecti cupio.
333Anselmus Havelbergensis, De ordine canonicorum regularium, 188, 1094A (auctor 1126-1154)
Nunc vero filii matris suae pugnant contra eum, et homo unanimis dux eius et notus eius, qui simul cum eo dulces verbi Dei capiebat cibos, in domo Dei ambulabat cum consensu (Psal. LIV) , homo pacis eius, in quo sperabat, ampliavit adversum eum supplantationem (Psal. XL) , ut iam cum Apostolo valeat dicere, non solum periculis ex gentibus, sed et periculis ex genere et periculis ex falsis fratribus possum gloriari (II Cor. XI). Sed falsae fraternitatis nota solis imputetur illis, qui viscera pietatis non habentes fratris errantem bovem aut asinum ad ipsum non solum non reducunt, sed etiam furto subripere moliuntur; qui fratri a latronibus vulnerato ac semivivo relicto non solum non subveniunt (Luc. X) , sed vulnus supra vulnus infligunt; et qui, quod sibi fieri nolunt, aliis inferunt, dum eorum filios ac discipulos ab his, sub quibus salvari poterant, magistris abstrahere ac sibi attrahere moliuntur, tanquam apud solos eos Christus sit, tanquam regnum Dei ab eis processerit, aut in eos solos pervenerit.
334Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Apocalypsin, 162, 1556B (auctor -1117)
Et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habebant characterem bestiae, et eos qui adoraverunt imaginem eius.
335Anselmus Laudunensis, Enarrationes in Apocalypsin, 162, 1556B (auctor -1117)
Et abiit primus angelus, et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus saevum, damnatio nociva, et pessimum, insanabilis, in omnes qui habebant characterem bestiae, et eos qui adoraverunt imaginem eius.
336Anselmus Laudunensis, Ennarrationes in Matthaeum, 162, 1319A (auctor -1117)
Non diffidit quid de misericordia quantum ad eum qui adorabat sed potius quantum ad seipsum, qui se indignum misericordia esse iudicabat, unde Augustinus: « Ostendens vulnus, remedium postulat, et ipsa confessio religionis et fidei plena est.
337Anselmus Laudunensis, Ennarrationes in Matthaeum, 162, 1331A (auctor -1117)
Seipsum vero medicum dicit, qui miro medicandi genere propter iniquitates nostras vulneratus est, ut vulnus peccatorum nostrorum sanaret: sanos quidem appellans eos, qui suam volentes statuere iustitiam, iustitiae Dei non sunt subiecti.
338Anselmus Laudunensis, Ennarrationes in Matthaeum, 162, 1476A (auctor -1117)
Mystice etiam docens eos, qui in suae mortis consensione vulnus animae contraxerant, salutem posse mereri, si dignum poenitentiae fructum facerent.
339Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Apocalypsis B. Ioannis, 114, 0737D (auctor -1117)
VERS. 2. - Vulnus.
340Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Apocalypsis B. Ioannis, 114, 0737D (auctor -1117)
Inobedientia est causa quare vulnus illud fiat.
341Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Epistola I ad Corinthios, 114, 0548A (auctor -1117)
, a pseudo; qui de medicina quaerunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis iniiciant.
342Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Lucam, 114, 0353D (auctor -1117)
Ut ostensa vulnerum cicatrice infidelitatis vulnus sanaret, quas cicatrices et tunc servavit, et in iudicio servaturus est.
343Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Marcum, 114, 0184C (auctor -1117)
Debet enim quisque de maculis vitae suae erubescere, sed confessionem verecundia non reprimat: ostendat vulnus, remedium poscat.
344Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Evangelium secundum Marcum, 114, 0233C (auctor -1117)
Mystice: Docens eos qui in suae mortis consensione vulnus animae contraxerunt, si digne poenituerunt salutem posse mereri.
345Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Expositio in quatuor Evangelia, 114, 0871B (auctor -1117)
Poenitentiam agite, id est, vinum in vulnere ponit; appropinquabit enim regnum coelorum, id est, oleum in vulnus, consolationem dat, quia in veteri pecora immolabant, in novo unusquisque Domino offeret; ambulabat, ostendit nobis in mundo esse praesenti, transiendo non amando; iuxta mare mundana carne, mare Galilaea, ipse est stagnum Genezareth, lacus salinarum et mare Tiberiades et lacus Cineret.
346Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Exodus, 113, 0233B (auctor -1117)
Quid enim tam amarum quam ut puer octavo die circumcisionis vulnus accipiat, et rigorem ferri tenera patiatur infantia?
347Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Exodus, 113, 0258B (auctor -1117)
Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura?
348Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Genesis, 113, 0101C (auctor -1117)
Exercens ergo venationem, sagittam direxit quo adolescens indicavit, casuque Cain inter fruteta latentem interfecit; et hoc est quod dicit: « Occidi virum in vulnus meum, » id est vulnere quod infixi non bestiam sed hominem occidi; unde et furore accensus occidit adolescentem.
349Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Genesis, 113, 0101C (auctor -1117)
(STRAB.) Id est Cain: « in vulnus meum, » quia pro illo vulnerabor, id est, occidar; « et adolescentulum in livorem meum, » quia pro illo quoque damnabor.
350Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber II Regum, 113, 0571B (auctor -1117)
, usque ad qui tam grave vulnus peccati, humilitatis confessione sanavit.
351Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Iob, 113, 0755A (auctor -1117)
» Nuntiantur mala, et multa, et subita, ut super vulnus vulnere irrogato impatienter ferat; et callidus hostis non tam iactura rerum quam ordine nuntiorum pertentat.
352Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Iob, 113, 0755B (auctor -1117)
Gradatim ergo deteriora audit, ut in eius corde omne vulnus locum inveniat.
353Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Isaiae prophetae, 113, 1234A (auctor -1117)
VERS. 6. - Vulnus et livor.
354Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Isaiae prophetae, 113, 1280B (auctor -1117)
VERS. 21. - Super vulnus eius.
355Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Isaiae prophetae, 113, 1280C (auctor -1117)
Aiunt Hebraei Sehin ulcus sonare, non vulnus, etc.
356Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber IV Regum, 113, 0625A (auctor -1117)
(RAB.) Verbum sehim sive schim (ut aiunt Hebraei) ulcus sonat non vulnus: hoc infligitur, illud sponte nascitur.
357Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Leviticus, 113, 0361C (auctor -1117)
Detractorem notat: pessimus enim hic moribus et asperrimum vulnus non facile mitigatur.
358Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Psalmorum, 113, 0931A (auctor -1117)
Vino, id est, tribulatione, qua purgatur patiens, ut vulnus vino: Vino, spirituali, unde non vitia, sed compunctio.
359Anselmus Laudunensis et schola Glossa ordina, Liber Psalmorum, 113, 1031C (auctor -1117)
(AUG.) Non est hic confessio peccatorum, sed laudis: illa luget, haec gaudet: illa vulnus medico ostendit, haec de sanitate gratias agit.
360Antonius discipulus Simeonis Stylitae, Vita S. Simeonis, 73, 0328D
Interea diabolus in frigore apposuit vulnus super femur eius, et putrefactum est ita ut multitudo vermium scatescens de eo, descenderet de corpore eius, decurrebatque de pedibus eius in columnam, et de columna in terram.
361Apuleius, Metamorphoses, 1, 13; 4 (auctor c.125–c.180)
Nam etiam, ne quid demutaret, credo, a victimae religione, immissa dextera per vulnus illud ad viscera penitus, cor miseri contubernalis mei Meroe bona scrutata protulit, cum ille impetu teli praesecata gula vocem, immo stridorem incertum per vulnus effundere: et spiritum rebulliret.
362Apuleius, Metamorphoses, 1, 13; 5 (auctor c.125–c.180)
Quod vulnus qua maximi; patebat spongia offulciens Panthia Heus tu inquit Spongia, cave in mari nata per fluvium transeas.
363Apuleius, Metamorphoses, 1, 18; 3 (auctor c.125–c.180)
Ubi vulnus?
364Apuleius, Metamorphoses, 1, 19; 6 (auctor c.125–c.180)
Assurgit ille et oppertus paululum planiorem ripae marginem complicitus in genua appronat se avidus affectans poculum: necdum satis extremis labiis summum aquae rorem attigerat, et iugulo eius vulnus dehiscit in profundum patorem, et illa spongia de eo repente devolvitur eamque parvus admodum comitatur cruor: denique corpus examinatum in flumen paene cernuat, nisi ego altero eius pede retento vix et aegre ad ripam superiorem attraxi, ubi defletum pro tempore comitem misellum arenosa humo in amnis vicinia sempiterna contexi.
365Apuleius, Metamorphoses, 6, 11; 2 (auctor c.125–c.180)
Interim Cupido solus interioris domus unici cubiculi custodia clausus coercebatur acriter, partim ne petulanti luxurie vulnus gravaret, partim ne cum sua cupita conveniret.
366Apuleius, Metamorphoses, 7, 17; 3 (auctor c.125–c.180)
Nec me montis excelsi tantum arduum fatigabat iugum, nec saxeas tantum sudes incursando contribam ungulas, verum fustium quoque crebris ictibus prolixe dedolabar, ut usque plagarum mihi medullaris insideret dolor; coxaeque dexterae semper ictus incutiens et unum feriendo locum dissipato corio et ulceris latis simi facto foramine, immo fovea vel etiam fenestra, nullus tamen desinebat identidem vulnus sanguine delibutum obtundere.
367Apuleius, Metamorphoses, 10, 2; 4 (auctor c.125–c.180)
Sed noverca forma magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad exi tremum impulsa flagitium, oculos ad privignum adiecit: iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere, et a socco ad cothurnum ascendere Sed mulier illa quamdiu primis elementis Cupido parvulus nutriebatur, imbecillis adhuc eius viribus facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat: at ubi, completis igne vesano totis praecordiis, immodice bacchatus Amor exaestuabat, saevienti deo iam succubuit, et languore simulato vulnus animi mentitur in corporis valetudine.
368Arator, De actibus apostolorum, 68, 0111A
Venit ad occiduas carnaliter editus oras, Humana sub lege, Deus, qui temporis expers Principium de matre tulit, nec vile putavit, Maiestate potens, terreni sumere formam Corporis, atque opifex hominum pars esse, suoque Nos pretio revocare sibi, post dona salutis, Postque tot erectos, pulsis languoribus, aegros, Cum defleta etiam, perfunctaque corpora luci Redderet, et superas iterum concederet auras; Se quoque permittens, fusus genitricis ab alvo, Carnis iura pati, vitam ne perderet orbis, Maluit ipse mori; sed quod de virgine feta Nascitur, illud obit; ligno suspenditur insons, Et ligni vacuatur onus: sic vulnus iniqui Fit medicina Dei; pavidis resplenduit umbris, Pallida regna petens, propria quem luce coruscum Non potuit fuscare chaos, fugere dolores; Infernus tunc esse timet, nullumque coercens In se poena redit; nova tortor ad otia languet.
369Arator, De actibus apostolorum, 68, 0134A
qui criminis auctor Errorisque tui est, fusa ruit Arrius alvo Infelix, plus mente cadens, lethumque peremptus Cum Iuda commuue tulit, qui, gutture pendens, Visceribus vacuatus obit, nec poena sequestrat, Quos par culpa ligat, qui maiestatis honori Vulnus ab ore parant: hic prodidit, ille diremit, Sacrilega de voce rei.
370Arator, De actibus apostolorum, 68, 0222A
Vado videre crucis venerandam gentibus urbem, Quo me iussa vocant, varii luctamen agonis Hic dabitur certare mihi, nam cuncta subibit, Qui cursum complere volet; mitissima sors est Poenarum, quas vota gerunt, regnique facultas Perpetuo pro rege pati: servate, ministri, Ecclesiam Christi, pretium quam sanguine nobis Fecit in orbe suo; famuli retinere laborent Quae Dominus de morte dedit; non cernitis ultra Iam faciem vultusque meos; vigilantius oro, Commissos lustrate greges, quia dente rapaci Convenient ad ovile lupi; custodia peccat, Cum spoliis si raptor erat; pastoris inertis Fraude perit, quod praedo capit; sed et acrior hostis Intus erit, graviusque malum discordia portat, Quae vulnus sub pace creat; ne cedite duris, Virtuti damnosa quies, nullumque coronat In stadio securus honor; sua gloria forti Causa laboris erit, rarusque ad praemia miles, Cui pax sola fuit; victoria semen ab hoste Accipit; hinc oritur.
371Arator, De actibus apostolorum, 68, 0240A
Pelleret ut Paulus crescentia frigora nimbis, Contulerat sarmenta focis, cui vipera fixit, Daemonis arma ferens, surgentibus obvia flammis, Antiqua feritate manum, gelidique veneni Vulnus in igne dedit.
372Ariosto Ludovico, Carmina, 1, 14; 33 (auctor 1474-1533)
Sed quid hians medicae tractabo nescius artis Vulnus, opis quicquam nil post laturus amicae?
373Arno Reicherspergensis, Scutum canonicorum, 194, 1496A
Sed falsae fraternitatis nomen solis illis imputetur, qui viscera pietatis non habentes fratris errantem bovem, aut asinum ad ipsum non solum non reducunt, sed et furto subripere moliuntur, qui fratri a latronibus vulnerato ac semivivo relicto non solum non subveniunt, sed vulnus super vulnus infligunt, qui, quod sibi fieri nolunt, aliis inferunt, dum eorum filios ac discipulos ab eis, sub quibus salvari poterant, magistris abstrahere, ac sibi attrahere moliuntur, tanquam apud solos eos Christus sit, tanquam regnum Dei ab eis processerit, aut in eos solos pervenerit: ita ut pene dici audiamus, sicut quondam haeresium temporibus dictum est: Ecce hic est Christus, aut ecce illic (Matth. XXIV) . » Sed ire nolumus neque sectabimur: non enim ita pauper est Dominus noster Iesus Christus, ut solos de labore manuum viventes monachos servos habeat, nec tam durus, ut pellicia veste carentium frigore mortifero delectetur, vel multitudine lanearum tunicarum servos suos cupiat usque ad succumbendum onerari, aut vermibus multiplicatis absumi praecipiat, quae sunt omnia ad non parcendum corpori in ipso usu.
374Arnobius Afer, Disputationes adversus gentes, 5, 0738A
Si, ut in bellis accipiatur vulnus, ego dicor afferre fortunam, cur duelles cum pereunt, laevum augurium non sum, nec adversus spes bonas mali ominis obscoenitate traducor?
375Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, 53, 0377B (auctor fl.460)
Immo ipsae verae sagittae sunt, de quibus spiritaliter pungimur, ut consideremus quia non est sanitas in carne nostra, quando libidinum vulneribus agitamur; ibi vulnus irae Domini, ibi pacem ossa nostra non habent a facie peccatorum nostrorum.
376Arnobius iunior, Commentarii in Psalmos, 53, 0528B (auctor fl.460)
Sed et vana spe, suis aliquid hominem nisibus impetrare, et ex medicamento vulnus faciunt, hoc modo dicentes: Nisi Dominus aedificaverit, in vanum aedificas.
377Arnobius iunior, Conflictus de Deo Trino et Uno, 53, 0303A (auctor fl.460)
Addo et aliud exemplum: Verbi gratia dicamus: securis ictu arborem cum verberaveris, et splendorem solis, si eum simul percusseris, arbori quidem infligis vulnus, solem vero et splendorem simul percutis, et calorem impassibilem derelinquis.
378Arnoldus Emmerammensis, De miraculis et memoria Emmerammi, 141, 1076A
Nam postquam pessime adoravit, antiquus hostis ei aliud vulnus inflixit pariter et dixit: Antichristus iam in Iudaea regnat, nec non Elias et Enoch ibi praedicant.
379Arnoldus Emmerammensis, De miraculis et memoria Emmerammi, 141, 0999B
Quod dum fecisset et effusa in lacrymas vulnus aperiret et satisfactionem ex puro corde promitteret, suscepta Ecclesiasticae formae medicina, ad medicum suum beatum Emmerammum, expers animae vulneris, et corporei secura doloris, processit.
380Astemio Giovanni Pietro, Carmina, 1, 43; 1 (auctor 1505-1567)
Mirabar qua Galla rubum sibi velleret arte Cum, latitans in me, spicula torsit amor Eque sinu exsiliens quod sentis perdite Damon Non alio dixit Paeone vulnus eget.
381Astensis Poeta, Novus Avianus, 1; 482
Vertens ad risum vulnus vulpecula visum, inquit: 'ob id pretium nolo patrocinium.
382Athanasius Alexandrinus, De observationibus monachorum, 103, 0670A
Nemo ideo debet contemnere vulnus infamiae, quia semper consueverit rumor simulare: sed ideo intentius praecavere, quod soleat etiam ficta componere.
383Atto Pistoriensis, Vita S. Ioannis Gualberti, 146, 0691C
Alii siquidem in fronte tam grave vulnus infixerunt, ut usque ad testitudinem cerebri acies ferri veniret; alterum vero tam impie, tam graviter sub oculis percusserunt, ut nasus et dentes cum superiori labio a compagine solita dividerentur, et super barbam in inferiori loco penderent: alii praeterea gladiorum vulnus in interiora fixerunt.
384Atto Vercellensis, De pressuris ecclesiasticis, 134, 0071D (auctor 925–961)
Hinc igitur non solum in ordinatoris et ordinati animam lethale vulnus infligitur, verum etiam excellentiae vestrae regnum episcoporum culpa, quorum magis intercessionibus iuvari debuerat, praegravatur.
385Atto Vercellensis, Epistolae, 134, 0111B (auctor 925–961)
Saepe etenim delinquentibus, dum vulnus facinoris premitur, reproba videtur sententia medicantis; et dum perversi criminis naevum diluere nolunt, ad diluentis iniurias currunt.
386Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0293B (auctor 925–961)
Unde Ioannes ait: Charissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus (I Ioan. III, 2) . Et idem Apostolus alibi: Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss, III, 3) , etc. Et sciendum quia videns Apostolus verecundas Corinthiorum mentes, et vulnus erroris eorum curandum, studuit ipsorum consulere verecundiae: nam velut peritissimus medicus blanda manu vulnus palpans, laudes praemisit; deinde conatus vulnus auferre, ferrum obiurgationis infixit, et multimodae increpationis asperitatem subiecit.
387Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0293C (auctor 925–961)
Mos namque est periti medici prius sana membra circa vulnus palpare, et sic ad tangendum vel abscidendum vulnus manum adhibere.
388Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0293C (auctor 925–961)
Sic nimirum egit Apostolus: nam quasi sana membra circa vulnus palpavit, cum perfectos Corinthiorum laudavit; cum autem ad imperfectorum obiurgationem prorupit, quasi vulnus in corpore percussit.
389Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0665D (auctor 925–961)
Huius insanabile vulnus est.
390Atto Vercellensis, Expositio epistolarum S. Pauli, 134, 0484B (auctor 925–961)
Si enim rogavit, et non est exauditus, ubi est, quod Dominus ait: Antequam me invocetis, dicam vobis: Adsum, etc. (Isa. LVIII, 9) ; et item: Quodcunque petieritis, dabo vobis? (Matth. XXI, 22; Ioan. XIV, 13.) Nunquid non praesens erat, dum non exaudiebat? Erat utique, veluti medicus, qui resecat vulnus infirmi, cum infirmus sub manibus eius clamet, magis praesens adest non parcendo, quam si parceret; similiter et Dominus magis praesens adfuit non exaudiendo, quam si exaudiret: nam si non exaudivit ad votum, exaudivit tamen ad salutem.
391Atto Vercellensis, Sermones, 134, 0837C (auctor 925–961)
Sed inimicus humani generis diversas sentiens infirmitates hominum, diversis nosmet nititur insidiis expugnare: sicut enim potentibus rapinam, callidis suggerit fraudem, deliciosis libidinem, robustis superbiam; sic stultis et rusticis incredulitatis vulnus obdurat, superstitionum venena diffundit, usus defendit, duritiam munit.
392Atto Vercellensis Incertus, Polypticum, 134, 0867B
Ut vero fortunae coeperint inspicere mores, foris licet perendinent curas, sed inspicatur sub pectore vulnus.
393Atto Vercellensis Incertus, Polypticum, 134, 0874B
Iam quibus sarciam, staret ut ne ferendis, sed vergitur quod pectore vulnus haec in tenui licore consumens, hinc foetare bilem non desinit atrum.
394Atto Vercellensis Incertus, Textus alter Polyptici, 134, 0885C
Et primum gaudent traducere pompam ignotis successibus, ut vero coeperint inspicere mores fortunae licet foris perendinent curas, sed vulnus inspiciatur sub pectore.
395Atto Vercellensis Incertus, Textus alter Polyptici, 134, 0890A
Fraternitas quae in vobis fatetur a vobis sola arvalis est quibus iam staret sarchiam ut ne ferendis; sed vergitur quod pectore vulnus consumens haec in tenui liquore; non desinit hin foetare atrum bilem.
396Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1337A
27, ubi de serpentium morsu: Homo adhibendus est, qui vulnus exsugat, neque Hercules scientiam propriam habent qui Psylli nominantur, sed audaciam usu ipso confirmatam.
397Auctores varii 005, Supplementum adnotationum, 5, 1355D
IV, cap. 6: Sicut etiam inter nos saepe inimicorum oculis videri solet, eos quos exsecrantur, nihil non pravum, nihil non turpe, nihil non subscaevum (ita enim cum Havercampo legendum pro subsicivum), nihil non in vulnus suum dicto factove agere, ubi vid.
398Auctores varii 008, Monumenta vetera, 8, 0769C
Non deficeret vis ponderosi supplicii, nisi virgarum ieberetur et postmodum laniatione disrumpi, ut quod vehemens illa contusio miserat in tumorem, posteriores plagae discissis artubus aperirent: quae sic totum corpus fecerant laniatum, ut unum vulnus fecissent tota laniamenta membrorum.
399Auctores varii 011, Monumenta vetera ad historiam Donatistarum pertinentia, 11, 1190C
Nollemus quidem quemquam e proprii corporis iunctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis quam in remissione medicaminis; inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus (eod. lib.) .
400Auctores varii 017, Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti, 17, 0614A
Omne enim peccati vulnus Christi lana suffunditur, Christi fovetur sanguine; et ut sanitatem recipiat, Christi indumento vestitur.
401Auctores varii 045, Scripta et monumenta historiae Pelagianorum, 45, 1720
Optimae mentis indicium est, prava difficilius credere: nam plerique quorum de se bonae confessioni pigrius adhibetur fides, in illius erroris abruptum necessitate coguntur; et irremediabile vulnus efficitur, quod desperatur sanari.
402Auctores varii 045, Scripta et monumenta historiae Pelagianorum, 45, 1764
Nullatenus igitur discretionem rerum nondum abundantia corda conturbet, donec et occultum vulnus appareat, et salvatio singularis eluceat: quoniam quantalibet arte fallaciae spiritus perditionis armetur; sancto gladio Spiritus principalis et detegitur et necatur.
403Auctores varii 045, Scripta et monumenta historiae Pelagianorum, 45, 1776
Arbitror vestram Beatitudinem non latere, quantis in Constantinopolitana urbe Ecclesia laboret insidiis, et ad morem veteris morbi insaniem vulnus iterum quaerat erumpere, quod obductum creditur cicatrice.
404Auctores varii 045, Scripta et monumenta historiae Pelagianorum, 45, 1714
Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, etc.
405Auctores varii 045, Scripta et monumenta historiae Pelagianorum, 45, 1711
Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit Sanctitas tua, quamvis et iudicatio manifesta constaret, qua illo tempore episcopali iudicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur: nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, huiusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Coelestius postea pervenisse dicatur, nisi haec apertissime anathemaverint, ipsos anathemari oportere; ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui ab eis decepti sunt, vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur.
406Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0556C
nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est.
407Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0580C
Nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est.
408Auctores varii 048, Dissertationes de historia Pelagiana, 48, 0445B
Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu, cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur: sit totius corporis illibata perfectio.
409Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0454A
Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit sanctitas tua, quamvis iudicatio manifesta constaret, quia illo tempore episcopali iudicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur; nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, huiusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Coelestius postea pervenisse dicatur, nisi haec apertissime anathematixaverint, ipsos anathematizari oportere: ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui ab eis decepti sunt vel decipi possunt, cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur.
410Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0460A
Sanandum ergo celerius, ne longius exsecrandus animis morbus inserpat: ut si medicus, cum viderit aliquem huius terreni corporis esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis, illius interventu, desperatus evadat; vel cum putre vulnus aspexerit, adhibet fomenta, vel caetera quibus illud quod natum fuerat, possit vulnus obduci.
411Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0460A
Praecidendum id ergo est, quod velut sano puroque nimium corpori vulnus obrepsit; ne cum tardius abstergitur, in ipsis pene visceribus huius mali non exhaurienda post sentina considat.
412Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0463B
CAP. VI. - Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu, cautius quae sunt sincera perdurent; et grex purior ab hac mali pecoris contagione purgetur.
413Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0471B
Careant duntaxat pastorali custodia, ne duarum ovium dira contagia serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur intra ovile Dominicum tantas ovium fusas catervas, dum a custodibus dissimulanter habetur vulnus duarum.
414Auctores varii 056, Appendix ad opera S. Leonis Magni, 56, 0508C
Cum nos dicamus ab haereticis ordinatos vulneratum per illam manus impositionem habere caput, et ubi vulnus infixum est, medicina est adhibenda, ut possit recipere sanitatem: quae sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit; atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse.
415Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0667D
Ubi vulnus infixum est, medicina est adhibenda, quo possit recipere sanitatem, quae sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit.
416Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0699A
Et rursus idem vulnus lateris, fixuras clavorum, et omnia recentissimae passionis signa monstrabat, dicens: Videte manus meas et pedes, quia ego sum.
417Auctores varii 084, Epistolae decretales, 84, 0721C
Nam sicut in ipsa Domini resurrectione credenda ad corroboranda initia fidei multum securitatis accessit, quod quidam apostoli de corporea Domini Iesu Christi veritate dubitarunt, et visu atque contactu fixuras clavorum et vulnus lanceae perscrutando ambiguitatem cunctis, dum ambigunt, abstulerunt; ita nunc quoque, dum aliquorum infidelitas confutatur, omnium haesitantium corda firmata sunt, et profecit universis ad illuminationem quod quibusdam intulit caecitatem.
418Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1191A
Non sperno legem, sed curo vulnus.
419Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1210B
Cogita, inquit, o homo, graviorem culpam esse post veniam, renovatum vulnus peius dolere post curam, molestius hominem sordidari post gratiam.
420Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1234D
Non perrexit ad divinos, non vocavit magos, non alligaturas quaesivit, non impostrices mulieres adduxit, illas quae solent daemones provocare, et invocationibus [incantationibus] suis vulnus augere.
421Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1335D
Venit iterum Dominus, et non credenti discipulo latus palpandum praebuit, manus ostendit, et ostensa suorum cicatrice vulnerum, infidelitatis illius vulnus sanavit.
422Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1381D
Cave ergo ne ante nuderis, sicut Adam ante nudatus est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus fidei testamento, et sic lethale vulnus excepit.
423Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1391C
Unde et peccatoris animam propheta a pravo opere dolens non resipiscere, dicit: Vulnus et livor et plaga tumens non est circum ligata, neque fota oleo (Isa. I) .
424Auctores varii 095, Homiliae de tempore, 95, 1448B
Quid prodest vulnerato plagam sanasse, si propria negligentia cicatricem corrumpat, ac denuo vulnus aperiatur?
425Auctores varii 098, Epistolae pontificum Romanorum, 98, 0071A
Quin etiam vulneribus eorumdem bellorum causa iam antea inflictis Gallicanae Ecclesiae, novum vulnus, idque acerbius adiecit disciplinam pervertendo, quod sexto post eius mortem anno maximae curationis indigens, apostolicae tandem sedi detectum est.
426Auctores varii 098, Epistolae pontificum Romanorum, 98, 0078C
» Quamvis enim suppositae istae merces in Canonem relatae nunquam fuerint ab apostolica sede, usus tamen earum permissus altissimum vulnus disciplinae inflixit, quod ferreo saeculo decimo exputruit, nec nisi post diuturna remedia cicatricem obduxit.
427Auctores varii 098, Epistolae pontificum Romanorum, 98, 0244D
At vulnus inde altius apostolicae auctoritati inflictum erat: nam Carolus filiam Desiderii invito pontifice uxorem duxerat, nuptiasque mater conciliaverat.
428Auctores varii 138, Acta synodi Aquensis, 138, 0665A
1. Postquam domnus noster Hlotharius serenissimus ac gloriosissimus rex Tetbergam cum consensu et voluntate fidelium suorum ad coniugium more regali sibi sociavit, et discordiarum querelae inter eos coeperunt exoriri, dictum est eidem principi a quibusdam, quomodo memorata Tetberga scelus quoddam horribile ac nefas patratum, vulnus occultum in animo sive in corpore haberet, in quo Deum graviter offensum haberet, pro quo etiam illi non esset digna, neque liceret vel eum deceret ad coniugium eam amplius habere.
429Auctores varii 138, Acta synodi Aquensis, 138, 0666A
4. Primus Guntharius dixit: Confessa est Deo et nobis, quod vulnus in se haberet interius, non tamen sua sponte, sed violenter sibi inlatum, pro quo indignam se esse omnino iudicavit ad regalem sive maritalem torum iam ulterius accedere, et nullatenus posset pro praedicto scelere, quod turpe est dicere, coniugium famulare cum eo, vel cum quolibet amplius habere: et ideo deprecata est, licentiam sibi dari mutandi saecularem habitum, et a virili commixtione discedendi, nulla interveniente fraude iracundiae, vel etiam voluntate quam contra eundem regem haberet, sed ut illa discedente, ipse animo et corpore solaretur, et ipsa quod inique egit, per Dei misericordiam et eorumdem episcoporum orationes deflere potuisset.
430Auctores varii 138, Acta synodi Aquensis, 138, 0666B
7. Egil abba, vice eiusdem Tetbergae, ita faciendum suasit, et petiit, ut quia non sua sponte, sed vi oppressa rem nefandam perpetraverat, tribueretur ei facultas velandi, et locus quo patratum vulnus sanaret, quod vero simpliciter, et nullo incumbente timore aut qualibet occasione vel voluntate, sed pro Dei amore et animae suae solutione petebat.
431Auctores varii 151, Rhythmi veteres, 151, 0759B
Quamvis enim nullo unquam tempore Metrica poesis defecerit, suosque poetas, vincta oratione utentes, neque omnes contemnendos, singula saecula ostendere potuerint, attamen cum bonis litteris magnum vulnus inflictum fuisset, et ignorantia plerosque tunc hominum teneret, prosodiae legibus pauci studebant, eratque iis levius negotium sese exercere in rhythmis, quod nempe id genus lucubratiunculae minus curae atque laboris exigeret.
432Auctores varii 217, Epistolae ad Innocentium III, 217, 0294A
Ecce tamen quod verebamur hoc accidit, et quod fama ferebat publica, hoc quoque per litteras Blachi confederationem ipsius cum Turchis, et caeteris crucis Christi inimicis continentes edocti sumus, quas etiam a nobis cum nuntiis ipsius interceptas apostolatui vestro in utraque lingua transmisimus, licet gravius exspectato vulnus incurritur et ruina.
433Auctores varii, Carmina Burana, 1a, 4*; 8 (auctor fl.1230)
Dum caput cernuum, dum spinas capitis, dum plagas manuum cruentis digitis supplex suspicio, sub hoc supplicio tota deficio, dum vulnus lateris, dum locus vulneris est in profluvio.
434Auctores varii, Carmina Burana, 1a, 16*; 231 (auctor fl.1230)
Dum caput cernuum, dum spinas capitis, dum plagas manuum cruentis digitis supplex suspicio, sub hoc supplicio tota deficio, dum vulnus lateris, dum locus vulneris est in profluvio.
435Auctores varii, Carmina Burana, 56, 77; 15 (auctor fl.1230)
nego; sed tamen | posita querela vulnus atque vulneris | causas nunc revela, ut te sanem postmodum | gracili medela!
436Auctores varii, Carmina Burana, 56, 92; 13 (auctor fl.1230)
10. Phyilis in suspirio | Floram deprehendit, et hanc de consimili | Flora reprehendit; altera sic alteri | mutuo rependit; tandem morbum detegit | et vulnus ostendit.
437Auctores varii, Carmina Burana, 56, 103; 35 (auctor fl.1230)
Docta ludere iuncto federe vulnus emunda, virgo iocunda, non me venunda sub mortis pondere!
438Auctores varii, Carmina Burana, 56, 139; 8 (auctor fl.1230)
huic amoris vinculo cupio ligari; dulce est, hoc iaculo velle vulnerari 5. Si post vulnus risero, dulcis est lesura; si post risum flevero – talis est natura; sed cum etas venerit senectutis dura, lugeat, quod fecero, pro pena futura.
439Auctores varii, Panegyrici Latini, 2, 41, 5; 11 (auctor c.300)
Nisi vero vel levior manus aliena quam propria, vel foedior mors privata quam publica, vel longior poena ferro incumbere et corpore vulnus onerare et recipere interitum statim totum quam supplicium dividere, poplitem flectere, cervicem extendere, plagam exspectare fortasse non unam.
440Auctores varii, Panegyrici Latini, 2, 42, 2; 5 (auctor c.300)
Illa, illa tyranni consilia caecavit, illa et animum eius obtudit et gladium, illa expeditam in vulnus manum percussit et tenuit.
441Auctores varii Dionysius Exiguus, Collectio decretorum pontificum Romanorum, 67, 0259C (auctor c.470–c.544)
Ubi vulnus infixum est, medicina est adhibenda, ut possit recipere sanitatem: quae sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit, atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse. Nam si, ut legitur (Levit. I; Num. XIX) , quod tetigerit immundus, immundum erit, quomodo id ei tribuetur, quod munditia ac puritas consuevit accipere?
442Audoenus Rothomagensis, Vita S. Eligii, 87, 0588B
Inter haec autem nec illud praetereundum est, quod quidam diaconus propter vulnus pessimum in ore, in extremitate, scilicet, dentium, susceptum, graviter per dies plurimos laborabat; in tantum denique ulcus illud invaluerat, atque ita fauces eius vehementia tumoris obstruxerat, ut per septimanam continuam neque panem edere neque ullum cibum sumere praevaleret.
443Audoenus Rothomagensis, Vita S. Eligii, 87, 0588C
Hic namque cum nullum prorsus remedii genus adipisci posset, ad sancti se patrocinia Eligii convertit, et adiens basilicam quam eo in loco veneranda eius illu trabant pignora, praemissa oratione, coepit ex fimbriis chrismalis quo tegebantur reliquiae fauces suas et guttur turgidum perfricare; post quam nimirum palpationem erumpens vulnus ex ore, omnem putrem saniem illius funditus reiecit, atque ita digesto extemplo vulnere, sanus demum diaconus omni permansit in corpore.
444Audradus Senonensis, Liber de fonte vitae, 115, 0023A
Vincula dissolvit, praedam patrique reduxit, Armillaeque tetras percussit cuspide fauces, Posse nec indulsit sanari vulnus apertum Tunc mortis morsus praedictus voce prophetae Exstitit, et partem rapuit, partemque reliquit.
445Augurelli Giovanni Aurelio, Sermonum libri, 2, 9; 14 (auctor 1456-1524)
Implacidum sydus nobis hoc vulnus inurit: Sed si causa manet coelo, non illa subire Vim fati subigit quenquam, nec diva voluntas Servili nisi sponte iugo dat libera colla.
446Augustinus Hipponensis Anselmus Cant Incertus, Meditationes, 40, 0914
Spes mea Christe Deus, hominum tu dulcis amator, Lux, via, vita, salus, pax et decus omne tuorum, Omnia pro quorum voluisti ferre salute, Carnem, vincla, crucem, vulnus, mortemque, sepulcrum, Post tres inde dies devicta morte resurgens, Discipulis visus, nutantia corda reformans, Luce quater dena coelorum summa petisti: Vivis in aeternum, nunc et per saecula regnans.
447Augustinus Hipponensis Anselmus Cant Incertus, Meditationes, 40, 0932
CAPUT XXXVII. Precatio ad Christum Dei desiderio flagrans. Homo eget duplici cibo. Gemitus animae sitientis Deum. Contemplationis pennas interim petit, et ut sileat sibi quidquid creatum est. Precatur charitatis vulnus. Omnem hic respuit consolationem.
448Augustinus Hipponensis, Annotationes in Iob, 34, 0831 (auctor 354-430)
Quod significabat vulnus eius.
449Augustinus Hipponensis, Annotationes in Iob, 34, 0831 (auctor 354-430)
Sed videntes vulnus meum, timete.
450Augustinus Hipponensis, Annotationes in Iob, 34, 0842 (auctor 354-430)
Nam sapientes et cum loquuntur, in consolationibus condolescunt; vel in confessione sua loquentes, dolent vulnus suum; vel cum tacent, prudenter tacent.
451Augustinus Hipponensis, Annotationes in Iob, 34, 0845 (auctor 354-430)
Manu Domini se tactum dicit, ut doleret vulnus suum, quod sine sensu ei fuit.
452Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0697 (auctor 354-430)
10. Et nunc, Domine, iam illa transierunt, et tempore lenitum est vulnus meum.
453Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0732 (auctor 354-430)
Nec sanabatur vulnus illud meum quod prioris praecisione factum fuerat, sed post fervorem doloremque acerrimum putrescebat, et quasi frigidius, sed desperatius dolebat.
454Augustinus Hipponensis, Confessiones, 32, 0776 (auctor 354-430)
30. Quid ergo erat quod intus mihi graviter dolebat, nisi ex consuetudine simul vivendi dulcissima et charissima repente disrupta vulnus recens?
455Augustinus Hipponensis, Contra adversarium legis et prophetarum, 42, 0650 (auctor 354-430)
Sic enim dictum est, Anima omnis carnis sanguis est (Levit. XVII, 14) ; quomodo dictum est, Petra erat Christus (I Cor. X, 4) : non quia hoc erat, sed quia hinc significabatur. Non autem frustra Lex animam voluit significare per sanguinem, rem scilicet invisibilem per rem visibilem; nisi quia sanguis per venas omnes ab ipso corde diffusus, in nostro corpore plus caeteris humoribus principatur; ita ut ubicumque fuerit vulnus inflictum, non humor alius, sed ipse procedat: itaque anima, quia omnibus quibus constamus invisibiliter praevalet, illo melius significatur, quod omnibus quibus constamus visibilibus praevalet.
456Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 43, 0507 (auctor 354-430)
Nec hunc solum, inquit, sceleris sui mors iusta condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est, « Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt » (Psal. XIII, 3, 4) . Nollemus quidem tanquam e proprii corporis iunctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis, quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior ne per cuncta membra pestilens irrepat virus ut compendioso dolore natum decidat vulnus.
457Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 43, 0520 (auctor 354-430)
Neque enim vos amplius quam nos persequuntur, qui vos inique persequentes dant vobis ad decipiendos imperitos, licet falsam similitudinem gloriae, nobis autem vulnus grande tristitiae.
458Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 43, 0521 (auctor 354-430)
Acceperat autem et grande vulnus in inguine, unde cruore largius effluente, continuo moreretur, nisi maior eorum crudelitas per occultam Dei misericordiam profuisset.
459Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 43, 0550 (auctor 354-430)
Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt; non est timor Dei ante oculos eorum » (Psal. XIII, 3) . Nollemus quidem tanquam e proprii corporis iunctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis, quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus.
460Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 43, 0583 (auctor 354-430)
In illa quippe luculentissima et facundissima sententia Bagaiensis concilii: Inventa est, inquiunt, causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus.
461Augustinus Hipponensis, Contra Cresconium grammaticum Donatistam, 43, 0583 (auctor 354-430)
Salubrior ergo erat causa, ut compendioso dolore natum decideret vulnus, quamvis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens irreperet virus.
462Augustinus Hipponensis, Contra Faustum Manichaeum, 42, 0230 (auctor 354-430)
Accipitis ergo viventes cucurbitas, quas, si possetis, deglutire deberetis: ut post illud unum vulnus, in quo eas cum decerpsit vester Auditor, reus factus est, vestra indulgentia liberandus; saltem deinceps ad officinam aqualiculi vestri, ubi Deum vestrum illo praelio confractum, reformare possetis, illaesae atque integrae pervenirent.
463Augustinus Hipponensis, Contra Faustum Manichaeum, 42, 0459 (auctor 354-430)
Oderimus ergo peccatum, sed prohetiam non exstinguamus: amemus illum David quantum amandus est, qui nos a diabolo per misericordiam liberavit; amemus et istum David, qui tam grave in se vulnus iniquitatis poenitentiae humilitate sanavit.
464Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0646 (auctor 354-430)
Illius igitur culpa, mors omnium est » (Lib. 4, n. 67, ad Luc. IV, 38) . Alio item loco in eodem Evangelio: « Cave ergo, » inquit, « ne ante nuderis, sicut Adam nudatus est, mandati coelestis custodia destitutus, et exutus fidei vestimento, et sic lethale vulnus accepit, in quo omne genus occidisset humanum, nisi Samaritanus ille descendens vulnera eius acerba curasset » (Lib. 7, n. 73, ad Luc. X, 30) . Rursus in opere ipso, alio loco: « Fuit, » inquit, « Adam, et in illo fuimus omnes: periit Adam, et in illo omnes perierunt » (Lib. 7, n. 234, ad Luc. XV, 24) . Rursus idem ipse in Apologia prophetae David: « Antequam nascimur, » inquit, « maculamur contagio, et ante usuram lucis, originis ipsius excipimus iniuriam, in iniquitate concipimur.
465Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0697 (auctor 354-430)
Non est hoc malum materies Dei creantis, sed vulnus diaboli eamdem materiem vitiantis.
466Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0722 (auctor 354-430)
Sed dicimus, usque adeo malum esse, ut repugnans expugnando vincatur, donec sicut vulnus in corpore, ita perfecta curatione sanetur.
467Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0732 (auctor 354-430)
» Si pietate voluntatis, qua optat filios quisque suscipere; et hoc per Deum institutum: si autem perturbatione libidinis, cui nec excitandae nec auferendae sufficit voluntatis arbitrium; naturae vulnus est de praevaricatione, quam diabolus persuasit, inflictum.
468Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0735 (auctor 354-430)
Qui se primum vulnerando prostravit, ut elisus elideret, et per malam suasionem praevaricationis vulnus infligeret; unde genus humanum, etiam in his qui viam Dei ambulant, claudicaret.
469Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0757 (auctor 354-430)
Cum autem nos non dicamus, daemones instituisse connubium, nec seminalem sexus utriusque mixtionem, nec diabolicum opus esse causa generandi concubitum coniugum; quoniam haec omnia Deus instituit, et possent esse omnia sine concupiscentiae malo, si vulnus praevaricationis, unde sequeretur discordia carnis et spiritus, inflictum non fuisset a diabolo: nonne te respicis, et de tua garrula loquacitate, qua inania fabulatus es, erubescis; quod scilicet deprehendant daemones in concubitu coniugatos, et tanquam in sua operatione deprehensos, non sinant generare filios regeneratione liberandos?
470Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0758 (auctor 354-430)
Non est ergo consequens ut parentibus regenerandos generantibus, et propter hoc concumbentibus, daemones minaciter et terribiliter contradicant, sicut tibi ipse confingis; quia per vulnus a diabolo inflictum, in quo claudicat genus humanum, aliquid creante Deo gignitur, quod ex Adam transferatur ad Christum cum legio daemonum nec porcos in potestate habere potuerit, nisi petentibus permitteret Christus (Matth. VIII, 31, 32) ; et noverit etiam de ipsis, quas eum facere permittit, diaboli persecutionibus coronas suscitare martyribus, utens bene omni genere malorum ad utilitatem bonorum.
471Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0817 (auctor 354-430)
Cum autem dicamus bonum esse in coniugibus officium procreandi, quamvis vulnus quod in renato sanari potest, trahat natus de primi contagione peccati; restat ut sic utantur coniuges boni malo concupiscentiae, sicut sapiens ad opera utique bona ministro utitur imprudente.
472Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0820 (auctor 354-430)
Quod malum ne dicamus cum Manichaeis tanquam ex aliena mali natura nobis esse commixtum, restat ut in nostra natura tanquam vulnus aliquod fateamur esse sanandum, cuius reatum iam fatemur regeneratione sanatum.
473Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0857 (auctor 354-430)
Hoc ergo « generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tanquam de suo frutice fructum iure decerpat » (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 26) . Haec verba de libro meo tibi refellenda posuisti: quibus ita insidiaris, tanquam « naturae humanae auctorem dixerim diabolum, et ipsius qua homo constat substantiae conditorem; » quasi vulnus in corpore possis appellare substantiam.
474Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0857 (auctor 354-430)
Propter quod ego vitio quod generi humano diabolus tanquam vulnus inflixit, quamvis nullo modo substantia sit, recte tamen adhibui de substantia similitudinem, ut fruticem dicerem, et fructus eius vitia etiam illa cum quibus homines, vobis quidem negantibus, sed veritate convincente, nascuntur, et ex quibus in aeternum Dei regno pereunt, si veritate liberante non renascuntur.
475Augustinus Hipponensis, Contra Iulianum, 44, 0860 (auctor 354-430)
Subiectum est reatus iste, id est substantia, sicut spiritus, sicut corpus; an in subiecto, sicut febris aut vulnus in corpore, sive avaritia vel error in animo?
476Augustinus Hipponensis, Contra Secundinum Manichaeum, 42, 0585 (auctor 354-430)
Iam hoc modo etiam Hectoris et Aiacis, imo vero cunctorum hominum atque animantium corpora invulnerabilia dicerentur, si abesset ictus et casus, quibus eis vulnus possit infligi.
477Augustinus Hipponensis, De anima et eius origine, 44, 0478 (auctor 354-430)
Nam si eas animas liberat a peccato, quas innocentes et mundas implicuit ipse peccato, vulnus sanat quod intulit nobis, non quod invenit in nobis.
478Augustinus Hipponensis, De anima et eius origine, 44, 0540 (auctor 354-430)
Ecce vulnus erat in anima Dinocratis, quod eam vi sua, quando erat in eius corpore, exclusit e corpore.
479Augustinus Hipponensis, De anima et eius origine, 44, 0540 (auctor 354-430)
An forte etiam tibi placet, ut istas potius similitudines corporum quam corpora esse credamus; ut quomodo apparet quasi vulnus, quod non est vulnus, ita quod non est corpus, quasi corpus appareat?
480Augustinus Hipponensis, De baptismo contra Donatistas, 43, 0116 (auctor 354-430)
Et vulnus suum dignentur humiliter intueri, nec solum quid adsit, sed etiam quid desit attendant.
481Augustinus Hipponensis, De baptismo contra Donatistas, 43, 0129 (auctor 354-430)
Hoc autem facit sanitas pacis, ut cum diutius aliqua obscuriora quaeruntur, et propter inveniendi difficultatem, diversas pariunt in fraterna disceptatione sententias, donec ad verum liquidum perveniatur, vinculum permaneat unitatis, ne in parte praecisa remaneat insanabile vulnus erroris.
482Augustinus Hipponensis, De bono coniugali, 40, 0374 (auctor 354-430)
Sive ergo sine coeundi complexu alio aliquo modo, si non peccassent, habituri essent filios ex munere omnipotentissimi Creatoris, qui potuit etiam ipsos sine parentibus condere, qui potuit carnem Christi in utero virginali formare, et ut etiam ipsis infidelibus loquar, qui potuit apibus prolem sine concubitu dare: sive ibi multa mystice ac figurate dicta sint, aliterque sit intelligendum quod scriptum est, Implete terram, et dominamini eius (Gen. I, 28) , id est, ut plenitudine et perfectione vitae ac potestatis id fieret, ut ipsum quoque incrementum et multiplicatio qua dictum est, Crescite, et multiplicamini, provectu mentis et copia virtutis intelligatur, sicut in Psalmo positum est, Multiplicabis me in anima mea virtute (Psal. CXXXVII, 3) ; nec data sit homini prolis ista successio, nisi posteaquam causa peccati, futura erat in morte decessio: sive corpus non spirituale illis hominibus, sed primo animale factum erat, ut obedientiae merito postea fieret spirituale, ad immortalitatem capessendam, non post mortem, quae invidia diaboli intravit in orbem terrarum (Sap. II, 24) et facta est poena peccati; sed per illam commutationem quam significat Apostolus, ubi ait, Deinde nos viventes qui reliqui sumus, simul cum illis rapiemur in nubibus in obviam Christo in aera (I Thess. IV, 16) : ut illa corpora primi coniugii et mortalia fuisse intelligamus prima conformatione, et tamen non moritura nisi peccassent, sicut minatus erat Deus: tanquam si vulnus minaretur, quia vulnerabile corpus erat; quod tamen non accidisset, nisi fieret quod ille vetuisset.
483Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0472 (auctor 354-430)
Et quod ostium in latere accepit, profecto illud est vulnus, quando latus crucifixi lancea perforatum est (Ioan. XIX, 34) : hac quippe ad illum venientes ingrediuntur; quia inde Sacramenta manarunt, quibus credentes initiantur.
484Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0635 (auctor 354-430)
Hinc est enim et luctus, quoddam non inhumani cordis quasi vulnus, aut ulcus, cui sanando adhibentur officiosae consolationes.
485Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, 41, 0692 (auctor 354-430)
Potest quidem et ignis, et gladius, et vulnus accipi in bono.
486Augustinus Hipponensis, De coniugiis adulterinis, 40, 0476 (auctor 354-430)
Quibus consideratis atque tractatis, si communis conditio, commune malum, commune periculum, commune vulnus, communis salus, fideliter et humiliter cogitetur; non erit turpis, neque difficilis, etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio coniugum, ubi per claves regni coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum: non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur.
487Augustinus Hipponensis, De consensu Evangelistarum, 34, 1168 (auctor 354-430)
Videri autem posset contrarium, si Dominus ex illa responsione, saltem usque ad unum, nec ipsum lethale vulnus, usum tamen gladii spontaneum approbasse demonstraretur.
488Augustinus Hipponensis, De diversis quaestionibus, 40, 0080 (auctor 354-430)
Nunc autem quamdiu est in nobis quod resistat bonae voluntati, auxilio Dei per bonos homines et bonos Angelos indigemus, ut donec sanetur vulnus nostrum, non ita molestet, ut perimat etiam bonam voluntatem.
489Augustinus Hipponensis, De excidio urbis, 40, 0721 (auctor 354-430)
Tamen si prorsus non habes peccatum, nonne illius beneficium est, cui dixisti: Ego dixi, Domine, miserere mei; sana animam meam, quoniam peccavi tibi (Psal. XL, 5) ? Si ergo sine peccato est anima tua, sanata est omni modo anima tua: si sanata est omni modo anima tua, quare ingratus es medico tuo, ut dicas vulnus esse adhuc, ubi omnem sanitatem ille iam fecit?
490Augustinus Hipponensis, De excidio urbis, 40, 0721 (auctor 354-430)
Si et Deus sanavit te, audes dicere, Adhuc vulnus habeo?
491Augustinus Hipponensis, De fide spe et charitate, 40, 0236 (auctor 354-430)
Non enim ulla substantia, sed carnalis substantiae vitium est vulnus aut morbus: cum caro sit ipsa substantia, profecto aliquod bonum cui accidunt ista mala, id est privationes eius boni quod dicitur sanitas); ita et animorum quaecumque sunt vitia, naturalium sunt privationes bonorum: quae cum sanantur, non aliquo transferuntur; sed ea quae ibi erant, nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt.
492Augustinus Hipponensis, De Genesi ad litteram, 34, 0424 (auctor 354-430)
Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis, simul habebat et vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris: vulnus praevaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem vulneris in eo, quod inde sine opere concupiscentiali, in sola materia corporali, per divinam conceptionis formationisque rationem de Virgine assumptum est, propter mortis sine iniquitate consortium, et sine falsitate resurrectionis exemplum.
493Augustinus Hipponensis, De gestis cum Emerito, 43, 0705 (auctor 354-430)
Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum » (Psal. VIII, 3) . Nollemus quidem tanquam proprii corporis secare iuncturam: sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis, quam in remissione medicaminis; inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irreperet virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus.
494Augustinus Hipponensis, De gratia Christi et de peccato originali, 44, 0393 (auctor 354-430)
» Quid hoc ad rem pertinet, quia verba sibi obiecta sic exponendo, recte se putat damnasse quod dicitur, « peccatum Adae ipsi soli obfuisse, et non generi humano; et infantes qui nascuntur, in eo statu esse, in quo Adam fuit ante peccatum: » et tamen his damnatis non mendaciter tenere, quod in eius postea conscriptis opusculis invenitur, « sine ullo malo, sine ullo vitio parvulos nasci, et hoc solum in eis esse, quod Deus condidit, » non vulnus quod inimicus inflixit?
495Augustinus Hipponensis, De natura boni, 42, 0557 (auctor 354-430)
Item in corpore melius est vulnus cum dolore, quam putredo sine dolore, quae specialiter corruptio dicitur: quam non vidit, id est, non passa est mortua caro Domini, sicut in prophetia praedictum erat, Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10) . Nam vulneratum esse confixione clavorum, et percussum de lancea quis negat (Ioan. XIX, 18, 34) ? Sed etiam ipsa quae proprie ab hominibus corruptio corporis dicitur, id est, ipsa putredo, si adhuc habet aliquid quod alte consumat, bonum minuendo crescit corruptio.
496Augustinus Hipponensis, De nuptiis et concupiscentia, 44, 0429 (auctor 354-430)
Hoc generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tanquam de suo frutice fructum iure decerpat: non quod ab illo sit natura humana, quae non est nisi ex Deo, sed vitium quod non est ex Deo.
497Augustinus Hipponensis, De nuptiis et concupiscentia, 44, 0471 (auctor 354-430)
Sed vulnera quae corporibus infliguntur , membra faciunt claudicare, vel aegre moveri, non eam virtutem qua iustus est homo: vulnus autem, quod peccatum vocatur, ipsam vitam vulnerat, qua recte vivebatur.
498Augustinus Hipponensis, De perfectione iustitiae hominis, 44, 0315 (auctor 354-430)
» Videte quemadmodum noluerit dicere, Si Deus adiuvet, potest; cui dicitur, Adiutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI, 9) : non utique ad corporalia bona capessenda et mala cavenda, sed ad gerendam perficiendamque iustitiam; propter quod dicimus, Ne nos in feras in tentationem, sed libera nos a malo (Matth. VI, 13) . Nec adiuvatur, nisi qui et ipse aliquid agit: adiuvatur autem, si invocat, si credit, si secundum propositum vocatus est: quoniam quos ante praescivit, et praedestinavit conformes imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus: quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit (Rom. VIII, 29, 30) . Currimus ergo, cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit (sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene vulnus diligenterque curatur): ut ex omni parte perfecti sine ulla simus omnino infirmitate peccati; quod non solum vult Deus, verum etiam ut impleatur facit atque adiuvat.
499Augustinus Hipponensis, De Trinitate, 42, 0992 (auctor 354-430)
Tanquam si velit quisque videre cicatricem, ut inde doceat vulnus fuisse; aut si velit videre fenestram, ut per fenestram videat transeuntes; omnes istae atque aliae tales voluntates suos proprios fines habent, qui referuntur ad finem illius voluntatis qua volumus beate vivere, et ad eam pervenire vitam quae non referatur ad aliud, sed amanti per se ipsam sufficiat.
500Augustinus Hipponensis, De Trinitate, 42, 0992 (auctor 354-430)
Voluntas itaque videndi cicatricem, finem suum expetit, hoc est visionem cicatricis, et ad eam ultra non pertinet: voluntas enim probandi vulnus fuisse, alia voluntas est, quamvis ex illa religetur, cuius item finis est probatio vulneris.