Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AVIS

AVIS, Instrumentum seu vas aptum portando mortario, structoribus nostris etiamnum Oiseau. Chron. Virdunense Hugonis Abbatis Flaviniac. part. 2. cap. 7: Fecit et hinc simile opus in turrium exstructione: cum enim jam in altum structura porrigeretur, et instrumentum illud, quod Avis nomine, subvectione coementi aptatum perpauci essent qui ferrent,... ut sumeret illud instrumentum, et coementum collo, ut moris est, subveheret, ammonuit.

Aves Francae, nostris Oiseaux francs, quorum scilicet est usus in venatione. Aresta O. SS. ann. 1292. in Regesto Parlamenti B. fol. 95: Super petitione, quam Abbas et conventus S. Wilmari in Bosco ediderat contra Comitem Boloniae super proprietate capiendi Francas Aves in terra Ecclesiae, etc.

Aves Nobiles dicuntur in alia apud V. C. Dion. Salvagnium Boissium lib. de Placito Dominico pag. 62.

Avis Nobilis, Eadem quae mox, Gentilis. Libert. Bellivisus concessae a Joan. dalph. Vienn. ann. 1313. in Reg. 152. Chartoph. reg. ch. 307: Item retinemus nobis.... omnes nidos Avium nobilium.

Avis S. Martini, Cornix, sic dicta quod circa festum S. Martini hiemalis videri demum incipiat. Petrus Blesensis Epist. 65: Si a sinistra in dexteram Avis S. Martini volaverit. Le Roman du Renard MS.: La riens qui plus le desconforte, Ce fut quant il vint à la porte, Entre un frasne et un sapin, A veu l'Oisel saint Martin, Assés hucha, à destre, à destre, Mais li Oisiaus vint à senestre. Vide Venta. Alias Normannis nostris Avis S. Martini appellatur vulgo Alcyon, avis in mari notissima, quam alii Drappier, et Martinet pescheur vocant. Vide Robertum Constantin. in Supplem. Linguae Lat. verbo Alcion.

Avis Gentilis, Eadem quae, Franca, Nobilis, cujus scilicet est usus in venatione. Charta ann. 1341. in Reg. 74. Chartoph. reg. ch. 580: Cum venationibus leporum et cuniculorum, et non aliorum animalium grossorum, nec Avium gentilium.

Avis Mutata, Quae mutam evasit, pennas nempe mutavit, Gall. Qui a passé la mue. Stat. crimin. Cumanae cap. 144. ex Cod. reg. 4622: Si aliquis homo.... capere vel habere reperiretur Aves mutatas de buscho, videlicet astarem, vel falconem, vel terziolum, vel sparaverium, etc. Vide Muta 3.

Avis Venalis, Venatica. Charta ann. 1464. inter Probat. Histor. Autiss. pag. 172. col. 1: Deferendo supra pugnum suum accipitrem, sive Avem venalem.