Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): B

B, Rotundum et B Quadratum S. Bernardo in Epistola seu prologo super Antiphonarium Ordinis Cisterciensis pag. 696. tom. 1. Edit. 1690. eadem sunt, quae nobis in cantu vel musica B molle, B mol, et B quadratum, B quarre: Unde in qualibet maneria, ubi molliorem expedit fieri sonum, loco B quadrati B rotundum quandoque ponitur.