Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): B

B, et P. seu Ph vel F inter se quamdam habent cognationem: nam pro se ponuntur, ut Ambo pro ἄμφω, Buxus pro πύξως, Triumphus pro θρύαμϐος, Puniceus pro φηνίϰηος, Purpureus pro πωρφύρηων, pro Birro pirrum, pro πώπλιϰος publicus. Gossar. vet. ex Cod. reg. 7613. Probrietas, in Ch. ann. 840. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. aevi col. 503. Bergamena, pro Pergamena, ibid. col. 345. ex Ch. ann. 1029: Batibulum, pro Patibulum. Vide infra in hac voce.