Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): B

B, litera est numeralis, quae 300. designat, ut est in Notis numerorum ex antiquo Cod. et apud Ugutionem; unde versus: Scit B. tercentum sibi cognatum retinere. Alii sic legunt: Et B. trecentum per se retinere videtur. Eidem litterae si recta linea superaddatur, tria millia significat.