Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): B

B, pro V. crebro occurrit in veteribus tabulis et inscriptionibus. Vetus Epitaph. in Ecclesiae S. Matronae atrio: Hic requiescit in somno pacis Renobatus, qui vixit annos 23. depositus Kalend. Julias quater P. C. Basilisci V. C. Versus, qui leguntur in Ecclesia S. Marcelli Capuae: Et dat Christo balvas abbas Alpherius albas, Ut coeli regnum valeat penetrare supernum. Ita in veteri Insc. abe, pro ave. In alia apud Scalig. de Emendat. temp. pag. 514. die Beneris, pro Veneris, abius pro avus, abiaticus pro aviaticus. Inscriptio tumuli apud Ughellum tom. 3. pag. 674: Christe, fabe votis Gregorio, etc. Sic pariter passim veteres Scriptores Hispanici. Macarius Monachus in Vita S. Viti apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 1: Venatui cerborum aprorumque... deditus. Infra: Solito more ad fontem deribatur, etc.