Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): anima

anima

a) Seele im eigentlichen und engern Sinne des Wortes: illi, qui dicebant, animam esse de natura caloris, denominabant eam a ζῆν vel ζώειν id est vivere, quod denominatum est a ζέειν, quod est fervere, illi vero, qui dicebant animam de natura frigoris, nominabant eam ψυχρόν, quod est frigidum, unde et ab hoc venit ψυχή id est anima, propter respirationem, quae salvat animal ex refrigidatione. Sic ergo patet, quod alii nominabant animam a vita, scilicet illi, qui dicebant ipsam de natura caloris, alii autem respirationem, scilicet illi, qui dicebant, quod est de natura frigoris, 1 anim. 5 n; in prima (sc. parte) ponit definitionem animae, quae est quasi demonstrationis conclusio, in secunda ponit definitionem animae, quae est quasi demonstrationis principium, 2 anim. 1 b; (anima) est actus primus (→ actus sub b) physici corporis organici potentia vitam habentis (= ψυχή ἐστιν ἐντελέχεια ἡ πρώτη σώματος φυσικοῦ δυνάμει ζωὴν ἔχοντος, Aristoteles: De anima II. 1, 412. a. 27-28), cg. II. 61; vgl. ib. IV. 44; th. I. 76. 4 ad 1; anima autem est actus primus corporis physici potentia vitam habentis, id est quod est in potentia ad opera vitae, 9 eth. 7 e; si aliqua definitio communis debeat assignari, quae conveniat omni animae, erit haec anima est actus primus corporis physici organici (= εἴη ἂν ἐντελέχεια ἡ πρώτη σώματος φυσικοῦ ὀργανικοῦ, Aristoteles: ib. De anima II. 1, 412. b. 5-6); non autem oportet addere potentia vitam habentis, loco enim huius ponitur organicum, ib. g; dicitur anima actus corporis organici physici, quia anima facit ipsum esse organicum, sicut lumen facit aliquid esse lucidum, qu. anim. 1 ad 15; est quaedam definitio animae, scilicet anima est, quo vivimus primum, (= ἡ ψυχὴ δὲ τοῦτο ᾧ ζῶμεν . . . πρώτως, Aristoteles: ib. 2, 414. a. 12-13), 2 anim. 4 f; vgl. ib. 3 c-h; anima dicitur esse primum principium vitae in his, quae apud nos vivunt, th. I. 75. 1 c; anima est primum principium vitae in istis rebus inferioribus (← sub a), pot. anim. 1; animae non est naturale infundere vitam, nisi tali corpori, scilicet quod est sic complexionatum et organizatum, 2 sent. 19. 1. 4 ad 1.

Zu alteratio animae → alteratio sub b; zu bonum a. → bonus sub c; zu defectus a. → defectus sub a; zu dispositio a. → dispositio sub d; zu dos a. → dos sub b; zu ens in a. → ens; zu esse in a. → esse; zu gloria a. → gloria sub b; zu habitus a. → habitus sub d; zu infirmitas a. → infirmitas sub a; zu intellectus a. → intellectus sub c; zu intentio a. → intentio sub d; zu macula a. → macula; zu malum a. → malus sub c; zu oculus in a. → oculus; zu opus a. → opus sub d; zu pars a. → pars sub a; zu passio a., in a., a. nutritivae & a. tantum → passio sub b; zu potentia a. et solius a. → potentia sub b; zu proprietas solius a. → proprietas sub a; zu regimen a. → regimen; zu res extra a. → res; zu resurrectio a. → resurrectio; zu servitus quantum ad a. → servitus sub a; zu verbum impressum a. → verbum sub a; zu virtus a. → virtus sub a; zu vita a. → vita sub a.

Arten der anima sind: 1. anima bestiae sive bestialis sive bruti sive brutalis, a. hominis sive humana & a. plantae (th. I. 75. 2 c; III. 5. 4 c; cg. II. 68 & 82; verit. 10. 1 c; 2 anim. 6 a) = die Tierseele, die Menschenseele und die Pflanzenseele (anima autem, quae est in plantis, habet infimum gradum inter potentias animae, anima autem bruti pertingit ad altiorem gradum, scilicet qui est sensus, . . . sed anima humana pertingit ad altissimum gradum, qui est inter potentias animae, verit. 10. 1 c). 2. a. bestialis, → a. bestiae. 3. a. brutalis, ≈ . 4. a. bruti, ≈ . 5. a. generativa sive nutritiva & a. motiva (th. I. 62. 2 c; 70. 3 c; 72. 1 ad 1; 78. 2 c; cg. II. 58, 80, 81, 83 & 89; 1 anim. 14 a; 3 anim. 14 a) = die erzeugende oder ernährende und die örtlich bewegende Seele, oder die Seele mit der Kraft der Erzeugung und der Ernährung und die mit der Kraft der örtlichen Bewegung, m. a. W. die vegetative (sit conveniens definitio primae animae, scilicet vegetabilis, ut sit generativa alterius similis secundum speciem, 2 anim. 9 k) und die sensitive Seele; vgl. unten a. intellectiva. 6. a. glorificata & a. non glorificata (4 sent. 44. 2. 3. 3 ob. 3 & ad 3) = die (himmlisch) verklärte und die nicht (himmlisch) verklärte Seele des Menschen. 7. a. hominis, → a. bestiae. 8. a. humana, ≈ . 9. a. intellectiva sive intellectualis sive rationalis, a. sensibilis sive sensitiva sive sensificans sive irrationalis & a. vegetabilis sive vegetativa sive vivificans (th. I. 7. 2 ad 2; 18. 3 ob. 3; 50. 4 ad 1; 61. 2 ad 3; 76. 3 c; 78. 1 ob. 1 & c; 79. 1 ad 1; 84. 2 c; 118. 1 ad 4 & 2 c; I. II. 26. 1 ad 3; II. II. 148. 1 ad 3; III. 18. 1 c; cg. I. 20; II. 23, 44, 57, 62, 70, 78, 80, 81, 89 & 90; III. 23; 4 sent. 44. 1. 1. 2 ad 3; spir. 9 ob. 12; qu. anim. 15 ad 2; verit. 10. 1 c & 20. 1 c; 2 phys. 11 i; 2 cael. 4 c & 18 a; 2 anim. 9 k; somn. 1 f) = die intellektive oder vernünftige, die sensitive oder unvernünftige und die vegetative oder belebende Seele, welche bald in dem Sinne zu verstehen sind, dass jede derselben die menschliche Seele nach einem besondern Teile ihrer Kräfte (vgl. pars animae unter pars sub a und spiritus), bald in dem, dass die erste von ihnen die menschliche Seele nach all ihren Kräften, die zweite die Tierseele und die dritte die Pflanzenseele (anima vegetabilis, quae quidem in plantis est anima, in animalibus pars animae, 2 anim. 9 k) bezeichnet. 10. a. intellectualis, → a. intellectiva. 11. a. irrationalis, ≈ . 12. a. motiva, → a. generativa. 13. a. non glorificata, → a. glorificata. 14. a. nutritiva, → a. generativa. 15. a. plantae, → a. bestiae. 16. a. rationalis, → a. intellectiva. 17. a. sensibilis, ≈ . 18. a. sensificans, ≈ . 19. a. sensitiva, ≈ . 20. a. vegetabilis, ≈ . 21. a. vegetativa, ≈ . 22. a. vivificans, ≈ .

Anima est quodammodo omnia (th. I. 14. 1 c; 80. 1 c; 2 cael. 14 f; 3 anim. 10 a & 13 a), die Übersetzung der aristotelischen Stelle: ἡ ψυχὴ τὰ ὄντα πώς ἐστι πάντα (De anima III. 8, 431. b. 21) = die Seele ist gewissermaßen alles (omnia enim, quae sunt, aut sunt sensibilia aut intelligibilia. Anima autem est quodammodo omnia sensibilia et intelligibilia, quia in anima est sensus et intellectus sive scientia, sensus autem est quodammodo ipsa sensibilia et intellectus intelligibilia sive scientia scibilia, 3 anim. 13 a).

b) Seele im uneigentlichen und weitern Sinne des Wortes, d. i. das innere Prinzip der (örtlichen) Bewegung eines Dinges (ὅθεν πρῶτον ἡ κατὰ τόπον κίνησις, ψυχή, Aristoteles: De anima II. 4, 415. b. 21-22; vgl. 2 anim. 7 k).

In diesem Sinne das Wort anima genommen, unterscheidet man: 1. anima caelestis sive caeli (th. I. 47. 1 c; pot. 6. 3 ad 4; verit. 5. 10 c; 2 cael. 13 a) = die Seele des Himmels. 2. a. caeli, → a. caelestis. 3. a. mundi sive orbis (th. I. 3. 8 c; cg. II. 42; III. 120) = die Weltseele. 4. a. orbis, → a. mundi. 5. a. primi caeli (th. I. 3. 8 c) = die Seele des ersten oder obersten Himmels.