Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BAPTISMUS

BAPTISMUS, Baptismus Paschalis et Pentecostes, quia olim, et ab ipsis Christianismi initiis, hae duae potissimum solennitates ad Baptismum Catechumenorum delectae leguntur, quod Tertullianus lib. de Baptismo testatur, ut et Siricius PP. in Epistola cap. 2. Gelasius I. Epist. 9. S. Leo Epist. 4. et 8. Gregorius M. et alii passim, praeter Concilia et Synodos, in quibus Baptismus celebrari vetatur aliis diebus, nisi mortis periculum immineat. Hinc baptisterium per Quadragesimam potissimum claudebatur, ut legitur in expositione brevi antiquae Liturgiae apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 97. Cur autem eae potissimum solennitates ad id delectae fuerint, pluribus tradunt iidem Leo PP. Epist. 4. ad Siciliae Episc. cap. 3. Tertullianus, et alii.

Certe hanc consuetudinem suo aevo, hoc est, circa ann. 1100. abrogatam fuisse testatur Theophylactus in Comment. in Lucam ad cap. 10. Cujus quidem antiquandae legis ea prae caeteris causa extitit quam adfert Rupertus lib. 4. de divin. off. cap. 18. quod cum Christianitas crevisset, periculosum erat tantam multitudinem differi, propter occasiones mortis, ac maxime propter turbam infantium e fidelibus parentibus nascentium, quorum tenera adhuc vita persaepe levi occasione succiditur. Verum pristinum celebrandi Baptismum in Paschate et Pentecoste obtinuisse etiamnum longe post annum 1100. extremis saeculis, colligi potest ex Conciliis et Synodis.

Legimus tamen in aliis etiam festivitatibus celebratum Baptismum. Nam Siculi et nostri in Epiphania baptizabant, quod tandem prohibuit Leo M. Epist. 80. Concilium Matisconense II. can 3. et Concilium Rotomagense anni 1072. Id etiam obtinuisse in Africa Victor Vitensis lib. 2. de Persecut. Vandalica, in Hibernia Canones S. Patricii cap. 19. apud Graecos, Theophanes ann. 1. Justiniani pag. 149. et Ratherius Veronensis serm. 1 de Quadragesima cap. 5. apud AEthiopes et Coptos Josephus Scaliger lib. 7. de Emendat. temp. pag. 683. 705. testantur. Chlodovaeum M. in Natali Domini baptizatum, auctor est Avitus Viennensis Episcopus Epist. 41. licet Fredegarius, Hincmarus, et alii quidam baptizatum in solennitate Paschali scribant. Fiebant porro baptismi ab ipso Episcopo, ut est apud Eustathium in Vita S. Eutychii Patr. Constantinop. num 91.

Sed et in natali S. Joannis conferebatur baptismus, ut colligitur ex Gregorio Turon. lib. 8. Hist. Franc. cap. 9: Petierunt ut eum (puerum) de sancto lavacro in Dominici Natalis sollemnitate deberem excipere: et non venerunt. Rogaverunt deinceps ut ad sanctum Pascha baptizaretur; sed nec tunc allatus est infans. Deprecati sunt autem tertio, ut ad festivitatem S. Johannis exhiberetur: sed nec tunc venit. Imo et in natalitiis martyrum, solemni ritu collatum fuisse baptismum in aliquibus ecclesiis, observat D. Bouquet ad hunc locum tom. 2. Collect. Histor. Franc. pag. 316.

Trina immersione, ut notum est, peragebatur baptismus, nisi aliud exposceret necessitas: quem morem ad usque ultima tempora obtinuisse, sequentia aliaque monumenta testantur; ubi et nonnulla quae notentur digna sunt. Rituale MS. S. M. Crassensis ex Cod. reg. 933: Tunc sacerdos baptizet eum sub trina mersione dicens: Et ego te baptizo in nomine Patris, hic mergat semel, et Filii, hic secundo, et Spiritus Sancti, hic tertio, ut habeas vitam aeternam. Amen. Postea tradat eum patrinis, et liniat illum chrismate in vertice... Et induat eum alba veste... Et communicet illum sub utraque specie. Sic communicandus est per septem dies. Stat. synod. eccl. Atrebat. 15. saec. edita cap. 5. ex Cod. reg. 1610: Instruant (parochi) matronas et obstetrices qualiter, impellente necessitate, pueros habeant baptizare, videlicet sub hac forma et non alia, sive lingua Laycali sive Latina: Ego Baptizo te, etc. Hoc faciant cum trina mersione in aqua. Alia Guil. Duprat episc. Claromont. ann. 1537: Prima immersio fiat cum dicetur: In nomine Patris; secunda cum dicetur: et Filii; tertia cum dicetur: et Spiritus Sancti.

Extant inter Statuta MSS. Augerii de Montfaucon Episc. Conseran. sec. 13. quaedam observatu dignissima, quae ad baptismum cum spectant hic collegisse, ne pereant, fortassis haud pigebit: Frequenter plebibus vestris baptizandi formam, et ut eam diligenter cum necessitatis articulus ingruerit observent insinuate, ut baptisans infantem imposito prius nomine producto signo Crucis super aquam, ter in modum Crucis immergat illum in aqua calida vel frigida dicens sic: Petre vel S. ego baptizo te in nomine Patris, et filii et Spiritus Sancti, Amen. Et si nescit literas, haec vulgariter dicat: verumtamen licet tantum semel immerserit, et licet infanti nomen impositum non fuerit, et, ego, non dixerit, nihilominus baptizatus est, dum tamen praemissa verba in mergendo dicantur. Erit etiam Baptizatus quo ad Deum, si dixerit Baptizo te in nomine Christi. Haec tamen laicis innotescenda non sunt, ne facile a forma per ecclesiam statuta recedant. Ubi vero tanta aqua vel temporis copia, vel vas ad hoc aptum haberi non potest, ut totaliter in aqua mergi non possit, cum scutella vel alio vase aliqua aquae quantitas super caput et corpus infantis dicendo praemissa verba fundatur.

Eadem leguntur in Stat. synod. eccl. Carcass. ann. 1270. ex Cod. reg. 1613. et S. Flori MSS.

Quae autem erant patrini et matrinae partes in hac caeremonia, docent nos Acta dissolutionis matrimonii Ludovici XII. fol. 150. r°: Ludovicus XI. in dictis fontibus tenebat unum de pedibus dicti domini nostri regis, et domina comitissa Vindocinensis, nunc deffuncta, tanquam matrina tenebat alium pedem, et dominus comes Cenomaniae de mandato dicti Ludovici XI. et tanquam alius patrinus tenebat eum per corpus sub brachiis, et imposuit sibi nomen dictus Ludovicus XI. Ibid. fol. 134: Cum rex Ludovicus XI. reversus fuisset de baptismo ad cameram dominae ducissae, ipse rex Ludovicus loquens eidem ducissae dixit: Madame ma commere, cet enfant qui ne fait que naître, m'a pissé en la manche, quand je le tenois sur les fonts, quel signe est-ce ? Et cum vellet recedere ab hujusmodi camera, calcar suum accepit linteamen lecti sic, quod fere cecidit; tunc dixit: Et deux, de his duobus casibus male contentus, ut videbatur. Hinc nosse viri ingenium.

Notandum vero prorsus est quod legitur in Reg. D. Cam. Comput. Paris. fol. 130. ubi de baptismo Ludovici filii Caroli V.: Die Lunae xv. Martii 1371. baptisatus fuit in ecclesia S. Pauli hora xij. et tenuit eum super fontes D. Ludovicus comes Stampensis; et sic est nomen ejus, dominus Ludovicus de Francia; et tenuit cum eo super fontes D. constabularius Franciae D. Bertrandus de Guesclin, qui post baptismum ipsius D. Ludovici, supra fontes ei nudo tradidit ensem nudum, dicendo sic Gallice: Monseigneur, je vous doint ceste espée et la met en vostre main et prie Dieu qu'il vous doint autel et si bon cur, que vous soyez encor aussi preuz et aussi bon chevalier, comme fut oncques roy de France, qui porta espée. Amen, amen, amen.

In Hybernia, loco aquae, lac adhibitum fuisse ad baptisandos divitum filios, qui domi baptisabantur, testis est Bened. abbas Petroburg. in Gestis Henr. II. ad ann. 1171. edit. Hearn. tom. 1. pag. 30: In quo concilio (Casselensis civitatis Hyberniae) statuerunt... parvos baptisari in ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti: et hoc a sacerdotibus fieri praeceperunt. Mos enim prius erat per diversa loca Hyberniae, quod statim cum puer nasceretur, pater ipsius, vel quilibet alius, eum ter mergeret in aqua, et si divitis filius fuit, ter mergeretur in lacte. Postea vero solebant aquam illam, vel lac illud in cloacis suis, vel in aliis locis immundis projicere.

Ex Concilio Neocesariensi in vet. Poenitentiali ex Cod. reg. 3878. fol. 82. discimus infantem posse baptisari inclusum in utero materno. Hujus haec sunt verba: Praegnans mulier baptizetur, et postea infans.

Vinum parvulis baptisatis porrigebatur; quod inter abolendas consuetudines, quas exigebant parochi, annumeratur in Aresto ann. 1401. 11. Mart. ex vol. 9. arest. parlam. Paris.: Insuper ratione vini proprii ipsorum curatorum, quod parvulis post baptismi susceptionem bibendum dare consueverant, etc.

Baptisma Generale, Paschatis et Pentecostes. Concilium Rotomagense ann. 1072: Ne Generale Baptisma nisi Sabbato Paschae et Pentecostes fiat. Hoc quidem servato, quod parvulis quocunque tempore, quacumque die petierint, regenerationis lavacrum non negetur. Honorius III. PP. in Bulla ann. 1217. pro Episcopo Papiensi: Praeter matricem Ecclesiam Baptismum Generalem fieri penitus prohibemus.

Baptismus ad Succurrendum dictus, qui in extremis confertur, in Lib. sacram. eccl. Rem. Vide in Clinici.

Baptisma Manuale, Quod quolibet die confertur. Sentent. ann. circ. 1322. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 2. pag. 429: Ex parte dicti domini plebani occasione Baptismatis tam solemnis, quam manualis seu quotidiani, etc.

Baptismum Perdere, id est, gratiam Baptismi et innocentiam, ut aiunt, baptismalem. Fortunatus lib. 2. de Vita S. Martini: Qui male polluerint lavacri venerabilis undam, Et sua perdiderint Baptismata crimine mersi.

Baptismus Campanarum. Vide Campana.

Baptismus Crucis, apud Armenos describitur a Willebrando ab Oldenborg in Itinerario, apud Allatium in Symmictis pag. 139. et ab Adamo Oleario in Itinerario, Moscovitico tom. 1.

Lapis Baptismi. Acta SS. Junii tom. 3. pag. 118: Casulas quatuor albas, quatuor Lapides Baptismi, imaginem B. Virginis. An fons baptismalis, quadratus et compactus e lapidibus quatuor ? Germani etiamnum dicunt Taufstein pro omni Baptisterio.

Baptismus, Eadem notione qua Baptisterium infra Chronicon Parmense ad ann. 1307. apud Murator. tom. 9. col. 866: Item eo tempore duo turizelli primo facti et levati fuerunt super Baptismo Ecclesiae majoris cum colonellis, et cum pomis deauratis versus palatium Episcopatus Parmae.

Baptismatis nomine nuncupabatur in ecclesia Tullensi immersio in aquam, quae poena erat instituta in monachos servitio ecclesiae cathedrali debito certis diebus, deficientes. Stat. eccl. Tullens. ann. 1497. ex Cod. reg. 4333. fol. 78: r°.: Olim de quolibet coenobio existente in diocesi (Tullensi) veniebat unus illis diebus (tribus scilicet festis immediate post Pascha) ad serviendum ecclesiae ad laudem resurrectionis, et cathedralis ecclesiae honorem et reverentiam. Si autem aliquis ex praetactis, vel contumaci animo, aut torpencia defecerit, projiciendus est in aquam, non periculose tamen, in signum baptismatis Christi, quod Apostoli post resurrectionem Christi ferventi animo praedicaverunt: tamen si ex praenominatis aliquae fuerint honestae personae, admittuntur ad gratiosam redemptionem, non excedentem duos solidos cursibiles. Nonnulla notatu digna de Baptismo vide apud Antonium Matthaeum ad Alciati Epistolam contra vitam Monasticam, pag. 42. Confer etiam Nostrum Glossar. med. Graecit. voce Σφραγίς, col. 1500. et Τελείωσις, col. 1539.