Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BAPTIZATI

BAPTIZATI, dicti potissimum, qui a Judaica vel Mahumetana superstitione ad fidem Christi convertebantur. Arest. ann. 1260. in Reg. Olim parlam. Paris.: Placuit domino regi, quod major Silvanectensis,... ac alii majores bonarum villarum, habeant justitiam de Baptizatis in villis suis manentibus, quando delinquunt. Lit. remiss. ann. 1350. in Reg. 80. Chartoph. reg. ch. 590: Raymundus Amffocii de Bellicadro, de stipite Baptizatorum, adductorum jam dudum de partibus Ultramarinis per sanctae memoriae dominum nostrum Ludovicum, quondam regem Francorum. Vide in Conversio. Confer Alba 4. Illuminare 1. et Clinici.