Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BAPTIZATUS

BAPTIZATUS, Filiolus, e fonte baptismatis susceptus: nisi eo sensu intelligas, quo jam in Baptizati. Testam. Guillelmi monetarii ann. 1213. ex Cod. reg. 5255: Denique affranquischo et penitus liberum ab omni servitute facio ad quinque annos post finem meum, videlicet Petrum de Molino Baptizatum meum.

Haud scio an huc spectet et vox Baptizoere, vestemque albam baptisatorum aut chrismale significet, in Lit. remiss. ann. 1452. ex Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 166: Une piece de toille contenant trois aulnes, pour faire Baptizoeres.