Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): lux

lux

a) Licht im allgemeinen Sinne des Wortes, synonym mit lumen (←): (nomen lucis) primo quidem est institutum ad significandum id, quod facit manifestationem in sensu visus, postmodum autem extensum est ad significandum omne illud, quod facit manifestationem secundum quamcumque cognitionem. Si ergo accipiatur nomen luminis secundum suam primam impositionem, metaphorice in spiritualibus dicitur, ut Ambrosius dicit. Si autem accipiatur, secundum quod est in usu loquentium ad omnem manifestationem extensum, sic proprie in spiritualibus dicitur, th. I. 67. 1 c; decenter autem perfectio, per quam homo promovetur in ultimum finem, quae in Dei visione consistit, dicitur lux, quae est principium visionis, cg. III. 150; divina sapientia lux dicitur, prout in puro actu cognitionis consistit, ib. IV. 12.

Als Arten der lux gehören hierher: 1. lux angelica (verit. 11. 3 ob. 14) = das englische oder von einem Engel ausgehende Licht. 2. l. corporalis sive corporea & l. spiritualis (th. I. 67. 4 ob. 4 & c; 70. 1 ad 2; 90. 1 c; 2 sent. 13. 1. 2 c; verit. 11. 3 ob. 14) = das körperliche oder materielle und das geistige oder immaterielle Licht. 3. l. gloriae (cg. III. 53) = das Licht in der himmlischen Herrlichkeit. 4. l. intellectualis sive intelligibilis & l. sensibilis (trin. pr. 1. 1 a; 1 sent. 3. 1. 2 ob. 2; 4 sent. 49. 2. 6 ad 4; verit. 11. 3 ob. 9) = das übersinnliche und das sinnliche Licht oder das Licht der Vernunft und das des Auges. 5. l. intelligibilis, → l. intellectualis. 6. l. sensibilis, ≈ . 7. l. spiritualis, → l. corporalis.

b) Licht im eigentlichen Sinne des Wortes (= lux corporalis; → sub a): (lux) est qualitas activa primi corporis alterantis, scilicet caeli, th. I. 5. 5 ad 5; vgl. 2 sent. 13. 1. 4 c; lux non est corpus, th. I. 76. 7 c; vgl. ib. 67. 2 c; sicut calor est qualitas activa consequens formam substantialem ignis, ita lux est qualitas activa consequens formam substantialem solis vel cuiuscumque alterius corporis a se lucentis, si aliquod aliud tale est, ib. 67. 3 c; dicunt alii, quibus consentiendum videtur mihi, quod lux est forma accidentalis, habens esse ratum et firmum in natura et quod, sicut calor est qualitas activa ipsius solis, et in aliis est, secundum quod magis cum sole communicant, qui totius luminis est fons, 2 sent. 13. 1. 3 c; lux, quantum est de se, semper est effectiva caloris, etiam lux lunae, ib. 15. 1. 2 ad 5; perfectius est lux in eo, quod lucet et illuminat, quam in eo, quod tantum lucet, pot. 6. 6 ob. 8; lux dupliciter potest considerari, vel prout est in se, et sic dicitur lux, vel prout est in extremitate diaphani terminati, et sic lux dicitur color, quia hypostasis coloris est lux, 1 sent. 17. 1. 1 c; vgl. 2 anim. 14 h.

Über den Unterschied zwischen lux & lumen heißt es: Lux enim dicitur, secundum quod est in aliquo corpore lucido in actu, a quo alia illuminantur, ut in sole. Lumen autem dicitur, secundum quod est receptum in corpore diaphano illuminato, 2 sent. 13. 1. 3 c; vgl. 2 anim. 14 h.

Eine Art der lux in diesem Sinne ist lux incorporata (1 sent. 17. 1. 1 c) = das verkörperte Licht (color nihil aliud est, quam lux incorporata, ib.).

c) Leuchte, leuchtender Körper: sicut tenebra sumitur quandoque pro aere obscurato, ut supra dictum est, ita etiam lux pro corpore lucido sumitur, 2 sent. 13. 1. 3 ad 1.