Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): mansuetudo

mansuetudo

Sanftmut: mansuetudo est quaedam medietas circa iras, in qua tamen materia medium proprie acceptum est innominatum, fere etiam extrema, quia non expressis nominibus distinguuntur. Nomen autem mansuetudinis assumitur ad significandum medium, cum tamen ex vi nominis magis declinet ad defectum irae; dicitur enim aliquis mansuetus ex eo, quod non irascitur, quasi manu assuetus ad similitudinem bestiarum, quae iracundiam deponunt manibus hominum assuetae, 4 eth. 13 a; vgl. ib. b-l; circa iras non ponitur nisi una virtus, scilicet mansuetudo, th. I. II. 60. 5 ad 4; vgl. ib. 23. 3 c; vitium oppositum mansuetudini est innominatum, mal. 12. 2 ad 3.

Über den Unterschied zwischen mansuetudo und clementia (←) heißt es: mansuetudo, inquantum refrenat impetum irae, concurrit in eundem effectum cum clementia, differunt tamen ab invicem, inquantum clementia est moderativa exterioris punitionis, mansuetudo autem proprie diminuit passionem irae, th. II. II. 157. 1 c; vgl. 3 sent. 33. 3. 2. 1 ad 2. Die mansuetudo ist eine von den fructus Spiritus sancti; vgl. fructus sub b.