Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): missa

missa

Messe: missa nominatur, quia per angelum sacerdos preces ad Deum mittit, sicut populus per sacerdotem, vel quia Christus est hostia nobis missa a Deo, unde et in fine missae diaconus in festivis diebus populum licentiat dicens Ite missa est, scilicet hostia ad Deum per angelum, ut scilicet sit Deo accepta, th. III. 83. 4 ad 9; missa dicitur quasi transmissa, eo quod populus fidelis per ministerium sacerdotis, qui mediatoris vice fungitur inter Deum et hominem, preces, vota et oblationes Deo transmittit. Secundo ipsa hostia sacra missa vocari potest, quia transmissa est prius a Patre nobis, ut apud Patrem pro nobis esset. Tertio missa ab emittendo dicitur, ut quidam dicunt, quia, ut sacerdos hostiam consecrare incipit, per manum diaconi et ostiarii catechumenos et non communicantes foras ecclesiam mittit. Quarta causa ponitur in littera (Texte), 4 sent. 13 exp.