Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BEATITUDO

BEATITUDO, Titulus honorarius quo compellantur Episcopi, apud S. Augustin. Epist. 11. 76. 139. Senatorem, lib. 3. Epist. 37. Avitum Viennens. Epist. 6. 8. 11. 37. Ludovicum Pium Imp. in Epist. ad Sicharium Archiep. Burdegalens. Nicolaum I. PP. Epist. 28. et alios passim. Praesertim vero summo Pontifici delatus legitur. Anastasius in S. Hadriano PP.: In ipso exordio consecrationis ejus direxit ad ejus Beatitudinem suos missos Desiderius Longobardorum Rex. Occurrit ibi non semel. Adde Diurnum Romanum cap. 5. tit 3. Notum etiamnum Pontifici Romano soli hunc titulum adscribi, qui olim caeteris Episcopis communis erat. Sed et aliis quam Episcopis, atque adeo Laicis tribuitur non semel a S. Anselmo in Epistolis. Vide Brissonium in Formulis pag. 361. et Glossar. med. Graecit. voce Μαϰαριώτης. Adde Chart. Donat. ann. 441. vers. 7. ap. Marin. in Pap. Dipl. pag. 131. Alia ann. 553. vers. 18. ibid. pag. 133. Confer editor. pag. 303. not. 2.