Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BENE

BENE, Circiter. Historia Cortusiorum lib. 7. cap. 12: De Theutonicis... Bene quadringinti venerunt ad exercitum Venetorum. Lib. 11. cap. 5: Bene centum fuerunt interfecti. Phrasis Italica et Gallica. Vide observata a Bernardo Aldreto lib. 2. de Orig. Linguae Castellanae pag. 194.

Bene. In bene et in pace. Formula usitata in quibusdam veteribus Instrumentis. Tabularium S. Victoris Massil.: Abbas Ricardus fecit a Gousfredus laxa in Bene et in pace.