Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BENEDICTIO

BENEDICTIO,⁴ Contraria appellatione, Maledictio. Acta SS. Benedict. saec. 4. parte 1. pag. 149. in Vita B. Alcuini Abb.: Ac post juxta exemplum B. Job, ne forte filii ejus in Benedictionis laberentur foveam, sanctificabat eos, offerens corpus Christi et sanguinem pro omnibus. Vide Job. cap. 1. V'V'. 5. 11. cap. 2. V'V'. 5. 9. et 3. Reg. cap. 20. V'V'. 10. 13. quibus in locis Benedicere simili appellatione sumitur pro Maledicere.