Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BENEFICIUM

BENEFICIUM, Scriptoribus mediae aetatis, dicitur praedium fiscale, quod a Rege vel Principe, vel ab alio quolibet ad vitam viro nobili utendum conceditur. Ita autem appellatum est, quod is ex mera dantis Beneficio ac liberalitate illud possideat. Unde haec loquendi formula in Testam. Hadoindi Ep. Cenoman. Breq. n. 114. ann. 642.: Villa... quam Lupus quondam per Beneficium nostrum tenere visus fuit. Infra: Quam fidelis noster per nostrum Beneficium habere videtur. Rursum: Similiter villa.... quam ex munificentia nostra ipsi fideli nostro Caddono Defensori nostro concessimus. Supra: Quam fidelis noster per nostrum Beneficium habere videtur. Ubi observandum de iis villis disponere ac decernere, quas in Beneficium, id est, ad usumfructum concesserat. Charta Guillelmi Ducis Aquitan. apud Beslium pag. 255: De quadam silvula, quam praefatus Bego habere videbatur de nostro Beneficio, etc. Et in Tabular. Burguliensi Ch. 31. apud eumdem pag. 277: Cum consensu et voluntate Comitis Odonis eam (curtim) ex nostro Beneficio tenere. Ex munere regio, dixit Marculfus lib. 1. form. 12.

Eodem paene sensu Latini hanc vocem usurparunt, et praedia quae Principes militibus, aut aliis largiebantur, Beneficia appellarunt, et librum in quo ea describebantur, Librum Beneficiorum. Hygenus de Limitib. agror. pag. 193. Goes.: Si qua Beneficia concessa aut assignata coloniae fuerint, in libro Beneficiorum ascribemus. Dolobella: Quaeris si in libro Beneficiorum regionis illius Beneficium alicui Augustus dedit. Atque hic liber erat penes Primiscrinium Beneficiorum, sub dispositione Comitis Rerum privatarum domus divinae, de quo Notitia Imp.; vel penes eum qui a commentariis Beneficiorum appellatur in veteri Inscriptione. Grut. 578. 1. Ad ejusmodi beneficia spectavit S. Augustinus Serm. 1. in Vigilia Pentecost.: Notum est.... quod milites saeculi Beneficia temporalia a temporalibus dominis accepturi, prius militaribus sacramentis obligantur, et dominis suis fidem se servaturos profitentur.

Certe ea fuit apud nostros Beneficiorum conditio, ut qui ea impetrabant, aut quibus conferebantur, et fidem praestarent, seu, ut tunc loquebantur, se in Vassaticos commendarent, et servitium militare facerent iis qui ea conferebant. Ludov. Pii Capitul. pro Hispan. cap. 6. Hinc Beneficiarii honores, praedia in Beneficium, seu feudum concessa. Annales Franc. Bertiniani ann. 839: Suorum quoque complures non solum proprietatibus, verum etiam Beneficiariis donavit honoribus. Reginon. Chronic. ad ann. 903. Pertzio vol. Script. 1. pag. 610. lin. 19. et 20. Beneficia publica, quae et Regia, nempe quae ex regalibus praediis conferebantur, apud Monachum Sangallensem in Carolo Mag. lib. 1. cap. 32. Beneficia regalia, in Capitul. 2. ann. 813. cap. 4. Accipere Beneficium a seniore suo, in Concilio Compendiensi ann. 757. cap. 6.

Ad id autem Principes conferebant beneficia, ut fortiori vinculo fide praestita, et fidelitatis interposito sacramento, suis partibus vassallos abdicarent. Annales Fr. Fuldenses ann. 881. Pertz. vol. Script. 1. pag. 394.: Et ei Abbatias et Comitatus in Beneficium dedit, ut ei fidem servaret. Praeterea conferebantur Beneficia, ut qui iis donati erant, servitium militare praestarent, si bella ingruerent. Unde Beneficia Militaria dicuntur in Charta Ragenfredi Episcopi Carnotensis ann. 954. Vide Leges Longobard. lib. 3. tit. 9. § 9. Lothar. II. ann. 1136. et Capitulare ann. 807. cap. 1. et in voce Militia. Adde Eichhorn. Histor. Jur. German. § 167. 201. 344. not. s.

Erant autem Beneficia ad vitam. Tabular. Angeriacense apud Beslium pag. 257: Praefatam Ecclesiam cum omni integritate, quandiu advixerit, teneat. Unde proprietatibus passim opponuntur. Codex Carolinus Epist. 62: Tam de propriis, quam de Beneficiis per testamentum.... concessis. Charta Conradi Burgundiae Regis pro Monasterio Grandis-Vallis ann. 957: Cuidam Luitfredo nomine praedictum Monasterium concessum est in Beneficium: sed non post longa tempora, non per Beneficium, sed per proprietatem in posteram ejus progeniem divisum, etc. Charta Odonis Regis in Tabular. S. Cyrici Nivernens: Si ea quae inter se fideles loci temporisve commoda opportunitate ex rebus propriis, aut jure Beneficii sibi commissis, causa augmenti vel meliorationis juste ac legaliter agendum deliberaverint, nostris confirmamus edictis. Ditmarus lib. 5: Hujus vitae cursum quam probabiliter egit, hoc etiam testificatur, quod apud dominum suimet Beneficii maximam partem acquisivit in proprietatem. Capitul. Caroli Calvi tit. 6. § 20. Convent. in villa Sparnaco ann. 846. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 389.: In Beneficiario jure, aut in alode adsumptum habetur. Ita tit. 31. cap. 22. Edict. Pistense ann. 864. ibid. pag. 490. in Capitul. Carlomanni tit. 2. cap. 6. ap. Vernis Palat. ann. 884. ibid. pag. 552. in Lege Longobard. lib. 3. tit. 8. § 3. Ludov. Pii cap. 32. ex Capit. quae per se scribend. Baluz. ann. 819. Pertz. ann. 817. ibid. pag. 214. 4. Conrad. II. Imper. ann. 1037. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 39. in Annalibus Francor. Bertinianis ann. 836. 839. et in Capit. Caroli Mag. lib. 1. cap. 132. 126. ex Capit. II. Niumag. ann. 806. cap. 8. adde I. cap. 9. Pertz. vol. 1. pag. 145. lib. 3. cap. 19. 20. ex Capit. I. Niumag. cap. 6 et 7. Adde Prudent. Trecens. annal. ad ann. 836. ap. Pertz. vol. Script. 1. pag. 430. lin. 6. Qui porro hac conditione tenebant ejusmodi beneficia, dicebantur ea

Beneficiario Jure Possidere, id est, per usumfructum. Charta Caroli Calvi ann. 865. in Tabulario Bellilocensi in Lemovic. num. 4: Quandam nostri juris villam, quam ipse hactenus jure Beneficiario per nostram largitionem obtinuisse visus est. Alia ejusdem Caroli ann. 877. ibidem: Quidam fidelis noster Hildebertus culminis nostri adiens serenitatem, deprecatus est, ut quasdam villas,.... quae sitae sunt in Comitatu Lemovicensi, jure usufructuario et Beneficiario omnibus diebus vitae suae, et filio suo post eum, per hoc praeceptum nostrae auctoritatis concederemus, etc. Alia ejusdem Principis: Ut eis quandam villam.... usufructuario et jure Beneficii omnibus diebus vitae suae concederemus. Marculfus lib. 2. form. 5: Nobis ad Beneficium usufructuario ordine excolendum tenere permisistis. Cod. MS. Irminonis Abb. San-German. fol. 2. verso col. 1. (** Br. 1. c. 39.): Ratgis habet in Beneficio mansos ingenuiles iii. habentes de terra arabili bun. xxxviii. Ibid. fol. 107. verso col. 2. (** Br. 21. c. 93.): Sunt mansi ingenuiles xlviiii. et duo dati in Beneficio. Vide Acta SS. Benedict. saec. 1. pag. 413. saec. 3. part. 1. pag. 124. saec. 4. part. 1. pag. 602. In Beneficio tenere et precario more, in Pancharta nigra Turon. cap. 97. Beneficiali more, in Synodo Ravennensi ann. 877. cap. 17. Baldricus Noviomensis lib. 1. cap. 85: Villam... quam Hasbanienses more Beneficiali tenebant. Jure Beneficii tenere, in Annalib. Franc. Fuld. ann. 850. et apud Aimoin. lib. 1. Hist. cap. 14. Adde Capitula Caroli Calvi tit. 10. cap. ult. ap. Vermeriam ann. 853. cap. 2. Pertz. pag. 420. tit. 43. cap. 5. ap. Carisiac. ann. 877. ibid. pag. 538. Aimoinum lib. 2. Mirac. S. Benedicti cap. 5. et Petrum Damian. lib. 4. Epist. 12.

Chart. ann. 1097. apud Schoepflin. in Alsat. Diplom. tom. 1. num. 230. pag. 178: Liutfrit..... quicquid predii habuit in Eichhohe marchia..... monasterio S. Cyriaci ad Aldorph... tradidit... ea videlicet ratione, ut ipse et ejus uxor idem praedium in sua potestate et utilitate Jure Beneficiali retinerent et annuatim quatuor denarios inde ad prefatum monasterium persolverent, quandiu viverent, post obitum vero illorum in potestatem et utilitatem fratrum nullo contra dicente rediret. Idem autem Liutfrit a domno.... abbate.... viniferos agros duos lege precaria recepit. Adverte Beneficium oblatum, precariam concessam.

Nec tantum erant ad vitam, sed ea pro libitu auferebantur. Charta ann. 794. ap. Lacomblet. Rhen. infer. 4: Agrum quem H. liber homo in meo Beneficio ante habuit. Epistola Episcoporum Galliae ad Ludovicum Regem cap. 15: Ecclesiae siquidem nobis a Deo commissae non talia sunt Beneficia, et hujusmodi Regis proprietas, ut pro libitu suo inconsulte illas possit dare, vel tollere. Non temere tamen, nec sine legali judicio auferebantur. Synodus Ticinensis ann. 855: Denique quia Christi custodiente clementia neminem injuste privavimus, sed neque privari absque legali sanctione aliquem nostrorum fidelium voluimus Beneficio: jubemus ne quis suum depravet ullo modo, sed instauret securiter, etc.

Transibant etiam interdum ad posteros, sed Principis interveniente consensu. Nithardus lib. 3. de Bernardo Duce Septimaniae: Victoriam ut Caroli esse dedicit, filium suum Willelmum ad illum direxit, et si honores quos idem in Burgundia habuit, eidem donare vellet, ut se illi commendaret, praecepit. Regino ann. 940: Uto comes obiit, qui permissu Regis quidquid beneficii aut Praefecturarum habuit, quasi haereditatem inter filios divisit. Continuat. Reginon. ad ann. 949. ap. Pertz. vol. Script. 1. pag. 620. Annal. Fuldens. ad ann. 883. ibid. pag. 398: Imperator... in Italia.... nonnullos exauctoravit, et Beneficia, quae illi et patres et avi et atavi illorum tenuerant, multo vilioribus dedit personis. Consule Eichhorn. Hist. Jur. Germ. § 141. Atque inde origo consensus dominorum in feudis vassallorum adhibiti, cum ea ad posteros transeunt, qui vulgo laudimii, interdum consensus et consilii nomine donatus legitur. V. Feudum. Hac porro conditione dabantur beneficia, ut ea sarta tecta servarentur et integra, nec ea distrahi possent: quod si aliter evenisset, iis privabantur possessores, ex Lege Longobard. lib. 3. tit. 8. § 1. Carol. Magn. 119. ex Capit. per se scribend. ann. 817. cap. 3. et Capit. Caroli Mag. lib. 3. cap. 19.

Atque primitus ad vitam dabantur beneficia, et usufructuario jure possidenda: postmodum ad filios, et ex filiis nepotes, atque adeo ad fratres ex parte patris transiere, Constitutione Conradi Imperat. quae in Legib. Longob. lib. 3. tit. 8. § 4. descripta legitur. Vide Feudum.

Qui vero ejusmodi beneficia Militaria a Rege consequebantur, Vassi aut Vassalli dominici dicebantur. Annales Franc. Bertin. ann. 837: Episcopi, Abbates, Comites, et Vassalli dominici in memoratis loci Beneficia habentes. Ita ann. 869. pag. 234. et in Capit. Caroli M. lib. 3. cap. 73. e Capit. Bonon. ann. 811. cap. 7. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 173. in Capit. Caroli C. pag. 49. In villa Sparnac. ann. 846. cap. 20. etc. Interdum Milites, ut in Legib. Longob. lib. 3. tit. 8. § 4. Sed de horum vocabulorum notionibus agetur suis locis. Vide Murator. Antiq. Italic. Diss. XI.

Cum igitur ea Beneficia, seu praedia, beneficii jure Nobilibus darentur a Rege vel Principe, Regalia appellata sunt. Capitula Caroli M. lib. 1. cap. 132: Ut omnes Episcopi, Abbates, Abbatissae, Optimates et Comites seu Domestici, et cuncti fideles qui Beneficia Regalia, tam de rebus Ecclesiasticis, quam quae et de reliquis habere videntur unusquisque suo beneficio suam familiam nutricare faciat, et de sua proprietate propriam familiam nutriat. Ex quibus patet Beneficia Regalia, non modo dicta fiscalia Regum praedia quae concedebantur, sed etiam Ecclesiastica, quae viris militaribus, ita invalescente hacce tempestate usu, vel potius abusu, ab ipsis Regibus dabantur in Beneficium, ratione quorum militia et servitium militare Regi praestabatur. Rursum ex his eruitur Beneficia Regalia Episcopis et Abbatibus concessa fuisse: unde cum postmodum ea in proprietatem transissent, Regalia appellari coepere quaevis Ecclesiarum praedia ac dominia, utpote a Regibus primitus in beneficium concessa, ac temporis successu proprietatis jure retenta. Id firmat Radulfus de Diceto ann. 1093. ubi ait Willelmum II. Regem Angl. praecepisse ut investiretur Anselmus omnibus ad Archiepiscopatum Cantuaricensem pertinentibus, atque ut civitas Cantuariae, quam Lanfrancus suo tempore a Rege in beneficio tenebat, et Abbatia S. Albani, quam non solum Lanfrancus, sed et antecessores ejus habuerant, in alodium Ecclesiae Cantuariensis pro remedio animae suae perpetuo jure transirent.

Quemadmodum autem Beneficia morientibus possessoribus ad regem redibant; ita Beneficia, quae Episcopis et Abbatibus dabantur, iis perinde decedentibus, ad Regem revertebantur, qui iis gaudebat, quousque successores eorum iisdem beneficiis investirentur. Atque haec fuit, ni fallor, Regalium Ecclesiasticorum origo, quibus vacante sede Episcopali Reges gaudere solent. Beneficiorum regalium occurrit praeterea mentio in iisdem Capitulis Caroli Mag. lib. 3. cap. 19. 20. 71. e Capit. Bonon. ann. 811. cap. 5. 81 e Capit. Aquens. ann. 812. cap. 6. Beneficiorum vero quae Episcopis et Abbatibus concedebantur, lib. 3. cap. 82. ibid. cap. 7. Adde Formulas Beneficiorum describendorum ap. Pertz. vol. leg. 1. pag. 175. inter Capitul. ann. 812.

Quod autem Beneficium primitus appellatum est, postmodum feudi nomen accepit. Charta Ottonis Comitis Viromandensis apud Hemereum in Augusta Viromand. ann. 1025: Tenebat, inquam, aquam illam ex me loco Beneficii, sub nomine feodi. Charta Balduini Hierosol. Comitis Hannoniae ann. 1078. apud Miraeum in Donat. Belg. lib. 2. cap. 28: Excepto quod Abbas vel successor suus pro molendino suo unoquoque anno solvat Militibus quibus contingit Beneficium, quod vulgo dicitur Feodum, 5. modios... annonae, etc. Hadrianus PP. apud Radevicum lib. 3. cap. 32: Licet enim hoc nomen quod est Beneficium, apud quosdam in alia significatione, quam ex impositione habeat, assumatur; tunc tamen in ea significatione accipiendum fuerat, quam nos ipsi posuimus: hoc enim nomen ex bono et facto est editum, et dicitur Beneficium apud nos, non feudum sed bonum factum. Ita Beneficium et feudum promiscue usurpantur in libris feudorum. Eadem Honores dicuntur. Vide supra.

Beneficium Castrense. Vide Feudum Castrense.

Beneficiolum. Charta Caroli III. Imp. et alia Ludovici Regis ann. 892. ex Tabulario Ecclesiae Gratianopol... Videlicet foris murum ipsius civitatis (Lugdunensis) Ecclesiam S. Laurentii (cum) Beneficiolo ad illam pertinente.

Beneficium, Precaria, Praestaria. Tabularium Monasterii S. Andreae Viennensis: Itaque praedictas res sub Beneficio praestariae cum omni integritate eo tenore concedimus, ut quamdiu praefatus Artoldus et Adalaia futura ejus uxor, et nascituri ex eis haeredes vixerint, usumfructum exinde percipiant, etc. Gesta Abbat. Fontanell. cap. 17. ap. Pertz. vol. Script. 2. pag. 293: Ansigisus Flaviacum monasterium... a domno rege Carolo in precarium accepit anno 807.... Dum praedictum Flaviacense coenobium jure precarii ac Beneficii teneret, etc. Formul. Goldastin. 78: In Beneficium et in censum concessimus. Conf. Eichhorn. Hist. Jur. Germ. § 194. Bignon. ad Marculf. lib. 2. cap. 5.

Beneficium, Charta, qua quid in beneficium datur, ut monent post Maffeum Istor. Diplom. pag. 84. Auctores novi Tract. de Re diplom. tom. 1. pag. 353. Rescript. Constant. imper. in Cod. lib. 1. tit. 23. lib. 4: Si qua Beneficia personalia, sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant. Adde Cod. Theodos. lib. 6. tit. 2. leg. 15. Vide mox Beneficiaria.

Beneficiare, Praedia in beneficium dare. Arno Salisburgensis Episcopus: Quod fuit eis ex causa dominica Beneficiatum. Formulae veteres cap. 38: Ad tuam petitionem nostra decrevit voluntas, ut tibi res nostras vel Sancti illius in pago illo Beneficiare usufructuario ordine deberemus, etc. Concil. Rotomagense ann. 1050. cap. 10: Ut Episcopus Clericorum Ecclesiae stipendia, aut terras laïcis Beneficiare minime praesumat. Res Beneficiatae, in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 3. Est in Epist. Episcop. ad Ludov. Reg. ann. 858. ap. Sirmond. inter Capit. Car. Calvi pag. 183. Editor margini adscripsit locum Benedicti, ubi de eadem re, aliis tamen verbis, agitur. Tabul. Abb. Bellilocensis in Lemovicibus Ch. 43: Pro qualicunque occasione seu donandi, seu Beneficiandi ipsas res. Ch. 135... Quas uxori meae quandiu vivet, ego Galfredus Beneficiavi. Wolfardus Hasenrietanus de S. Walpurga: Caeteri omnes Beneficiati sunt ex hujus Abbatiae bonis. Vide formulas secundum Legem Roman. cap. 38. Chronicon Laurisham. pag. 89. Hincmarum tom. 2. pag. 603. Concil. Dusiac. I. pag. 268. Burchardum de Casib. S. Galli cap. 3. pag. 115. Chronicon S. Benigni pag. 422. Sigebertum ann. 1007. tom. 2. Hist. Franc. pag. 665. Doubletum in Hist. Sandionys. pag. 712. Bibliothecam Sebusian. lib. 1. cap. 1. Chiffletium in Probat. Hist. Tornut. pag. 285. Flodoard. lib. 3. cap. 4. Baldricum lib. 1. Chron. Camerac. cap. 8. 92. 112. 114. 115. lib. 2. cap. 10. lib. 3. cap. 2. Harigerum in Vita Landoaldi num. 14. Wolfardum de Miracul. S. Walpurgae, Leonem III. PP. Epist. 9. etc.

Beneficiaria, Charta, qua quid in beneficium seu feudum datur. Tabularium Conchensis Abb. in Ruthenis Ch. 35: Facta est Beneficiaria ista in mense Januar... anno 12. quod Lodoïcus Rex coepit regnare.

Beneficiati, Feudati, vassalli, apud Ottonem Frisingensem de Gest. Friderici I. lib. 1. cap. 11. 12. Ejusd. Imper. Curia ann. 1154. ap. Pertz. vol. Leg. 2. pag. 96. lin. 19. Plura in indice ejusd. volum. hacce, et voce Inbeneficiati.

Inbeneficiare, Idem quod in beneficium dare, in Charta Ludovici Pii apud Beslium in Regibus Aquitan. pag. 19. Burchardus de Casib. S. Galli cap. 3: Simoniace Ecclesias vendidit, res Ecclesiae Inbeneficiavit, etc. Cap. 4: Omnia antiquitus Inbeneficiata exosus plurima de sua diligentia ad se retraxit. Charta Hattonis Episcopi Moguntini ann. 910. apud Browerum lib. 3. Antiquitat. Fuldens.: Deprecor... ut nunquam alicui hominum Inbeneficientur, sed ad generales usus Fratrum perpetuo conserventur. Alia Eberardi Episcopi Bambergensis in Chronico Reichersperg. ann. 1151: Ita ut alveus ejus per terram praenotatam praedicto Marchioni Inbeneficiatam transeat. Alia ejusdem Episc. ann. 1160: Eumdem locum laicis Inbeneficiando. Adde Monachum Pegaviensem ann. 1040. 1112. Bertholdum Constantiensem ann. 1077. Acta Murensis Monast. pag. 65. Arnold. Lubecens. lib. 3. cap. 12. Chronicon Constantiense pag. 624. 625. Librum de fundatione Monasterii Gozecensis pag. 225. 229. Libr. de fundat. Coenobii Bigaugiensis pag. 251. etc.

Beneficium, Commodatum, datum mutuo. Leges Rotharis apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 42. Roth. 332.: Si quis praestitum aut conductum habuerit caballum, vel bovem, aut canem, vel quodlibet peculium, et dum in ipso Beneficio et conductura est, homicidium fecerit, etc.

Beneficia Ecclesiastica, dicebantur universim res Ecclesiae in beneficium datae, sive a Principibus, sive ab ipsis Ecclesiis, et earum Praelatis in Beneficium datae essent, ut in Synodo Suessionensi sub Carolo C. cap. 11. et in Lege Longob. lib. 2. tit. 44. § 2. Car. M. cap. 100. Baluz. ann. 801. cap. 2. Pertz. ann. 803. cap. 16. pag. 110. in Capitul. Car. M. lib. 5. cap. 92. 158. ex excerpt. Canon. post Capit. Aquens. ann. 813. cap. 24. Beneficia Ecclesiarum, lib. 1. cap. 163. 157. ann. 809. Capit. de Presb. cap. 18. Capellae et Casae Dei in Beneficium datae, in eadem Synodo. Monasterium in Beneficium concessum, in Charta Conradi Regis Burgund. ann. 957. tom. 7. Spicileg. Acheriani pag. 187. Res Ecclesiae in Beneficium retinere, habere, in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 146. 277. ex Capit. Wormac. ann. 829. Gener. cap. 8. Pertz. pag. 351. in Capit. Calvi tit. 6. ann. 846. in villa Sparnaco. cap. 55. Petrus Damian. lib. 4. Epist. 12. ubi de alienationibus rerum Ecclesiae: Sed quid de venditione loquimur ? cum non modo ea quae emphyteoseos sunt locata contractu, vel jure proveniant, sive etiam quae libellario nomine pensitantur: sed illa quoque quae sub nudo Beneficii vocabulo saeculares accipiunt, revocari de caetero atque restitui Ecclesiis nullo modo possunt. Ratpert. Casus S. Galli, cap. 2. ap. Pertz. vol. Script. 2. pag. 63. lin. 13. Chartae ann. 1104. et 1152. ap. Guden. in Syllog. pag. 454. 456. 461. Quod quidem toleratum, id exigente reipublicae necessitate, a Concilio Aquisgranensi II. ann. 836. cap. 3. can. 19. quousque opportunitas id permitteret plenius emendari. Horum vero beneficiorum Ecclesiasticorum possessores tenebantur nonas et decimas iisdem Ecclesiis quotannis persolvere, et restaurationes earum facere, ut ex Capitulis Caroli M. colligitur lib. 5. cap. 145. 146. 276. 277. 192. leg. 92. rec. 158. et Capitul. Caroli C. tit. 6. cap. 55. Atque hic mos res Ecclesiae Laicis ad beneficium dandi adeo invaluerat, ut in donationibus Ecclesiae factis, quo eae ab omni alienatione deinceps tutae essent, id potissimum caveretur, ne in beneficium darentur. Charta Hildegardae Francorum Reginae apud Meurissium: Ideo interdicimus omnibus Abbatibus seu Custodibus ejusdem venerabilis loci,... ut jam dictas res nunquam praesumant alicui Beneficio tribuere, nec per precariam, ut fieri assolet, praebere. Tradit. Fuld. lib. 1: Ut nulli Clericorum aut Laïcorum quae tradidi in Beneficium praestentur, etc. Adde Chron. S. Benigni pag. 422. Chron. Mindense pag. 745. Bibliothecam Sebusianam lib. 1. cap. 1. pag. 5. Chiffletium in Probat. Hist. Tornut. pag. 285. Catellum in Hist. Tolosanorum Comitum pag. 69. etc. Chart. ann. 1123. ap. Guden. in Cod. Diplom. vol. 1. pag. 58: Si quod Beneficium Archiep. sive Abbas cuidam prestiterint omnino irritum sit, nisi solis ministerialibus.

Neque tantum Laicis, sed et ipsis Clericis praedia Ecclesiastica in beneficium dabantur ab Episcopis et Praelatis. Exstat Symmachi PP. ad Caesarium Arelatensem Episcopum Epistola tom. 1. Epistolarum Summorum Pontificum, qua in primis vetat possessiones Ecclesiae distrahi, nisi forte Clericis, ac Monachis, aut peregrinis concedantur reversurae ac Ecclesiam. Meminit etiam Hincmarus Opus 29. Clericorum habentium Beneficia. Quae quidem possessiones Ecclesiarum ita ad vitam Clericis concessae, Beneficia dici coeperunt, inquit Baronius ann. 502. n. 36. eo quod, ut habet Symmachus in hac Epistola, bene meritis tantummodo concedi liceret: ea quippe tempestate, in Galliae provincia ab aliquibus personis Ecclesiastica praedia diversis titulis alienabantur, ut ait idem Pontifex in alia Epistola, quam descripsit idem Baronius. Ex quibus patet morem in beneficiandi praedia Ecclesiastica viguisse, stante etiam prima Regum nostrorum stirpe: quod praeterea colligitur ex Testamento Hadoindi Episcopi Cenomanensis sub ann. 652. quod descripsit Brissonius lib. 7. Form. Verum etsi id caverit Symmachus, aut ab eo Caesarius obtinuerit, ut praedia Ecclesiarum non aliis distraherentur quam Clericis ad vitam; mos tamen is invaluit, ut Laicis perinde ac Clericis distraherentur, ex seculi labentis abusu. At cum in beneficium Laicis data Ecclesiarum praedia temporum successu ad easdem Ecclesias redirent, sive ex beneficii usufructuaria conditione, sive ex possessorum voluntaria restitutione, eadem postmodum Clericis ad vitam perinde concessa sub servitii Ecclesiastici onere, Beneficii nomen retinuere. Unde etiamnum videmus praedia quaedam ex Ecclesiasticis, certis et denominatis beneficiis seu personatibus attributa, quia videlicet primitus ejusmodi beneficiariis ad vitam utenda concessa fuerant, quod postmodum in successores transiit. Charta anni 1031. apud Barthol. Fizen in Hist. Leod. pag. 318: Additis ad supradictum numerum Canonicorum, quinque Clericis, praeter beneficium Praepositi, Decani, et Scholastici. Et pag. 319: ... Quibus viverent 10. Fratres cum caeteris 20. qui ibidem ad explenda Ecclesiastica beneficia fuerunt ordinati. Vide Eichhorn. Histor. Jur. German. § 187. Nec scio an huc pertineant

Beneficia Presbyterata, in veteri Charta apud Sanjulianum in Masticone pag. 236: Ad ultimum decreverunt ut has Ecclesias cum rebus et decimis, cum Beneficiis Presbyteratis, et omnibus ibi adjacentibus, in usus praenominatorum Fratrum... condonare deberent. Vide, Feudum Presbyterale.

Beneficium Curatum, Cui annexa est cura animarum, Gall. Benefice à charge d'ames. Vox nota, ut et

Beneficium Simplex, Cui non est annexa animarum cura, Gall. Benefice simple.

Beneficium Simplex Servitorium. Synodus Oriolana ann. 1600. inter Hisp. tom. 4. pag. 740. col. 1: In his Ecclesiis in quibus instituta sunt Beneficia Simplicia, Servitoria nuncupata, et cura animarum per tot Vicarios administrari solet, quot in eo loco Beneficia simplicia Servitoria existunt, quorum Beneficiati vel per se, si volunt, vel per interpositam personam Sacramenta administrare debent, ne animarum cura, ut plerumque in nostris visitationibus consistit, negligatur, aut ob tenuitatem reddituum obsequia et functiones Sacramentorum per parum aptos et idoneos Sacerdotes, ut saepe accidit, administrentur: propterea ipsismet Vicariis, qui nunc sunt, et futuris temporibus curae animarum praeerunt, decimam partem omnium fructuum decimarum et primitiarum praedictorum Beneficiorum Simplicium Servitoriorum in quota pecuniae, pro congruae portionis assignatione deputamus, designamus, applicamus, et ipsismet Vicariis jus exigendi hujusmodi decimae partis fructus pro congrua portione concedimus.

Praebendae generali Beneficiorum nomine continentur, cap. 32. de Reg. Jur. Guibertus lib. 1. de Vita sua cap. 7: Contendebat denique mater mea Ecclesiasticis me beneficiis quoquo pacto inserere. Synodus Beneventana ann. 1091. cap. 2. de Capellanis: Ab officio et Beneficio interdicimus. Alexander II. PP. apud Ughellum tom. 1. part. 1. pag. 864: Beneficium Ecclesiae, quod quidam Canonicam, vel Praebendas, vel etiam Ordines vocant. Vide Praebenda. Caeterum Clericatus et dignitates Ecclesiasticas tanquam terrenae militiae officia, indignis ab Episcopis olim concessas queritur S. Hieronym. adversus Jovinianum lib. 1. cap. 19: Dicam aliquid, quod forsitan cum multorum offensa dicturus sum; sed boni mihi non irascentur, quia eos peccati conscientia non remordebit. Interdum hoc et Pontificum vitio accidit, qui non meliores, sed argutiores in Clerum allegunt, et simpliciores quosque, atque innocentes inhabiles putant, et affinibus vel cognatis quasi terrenae militiae officia largiuntur, sive divitum obediunt jussioni; quodque his pejus est, illis Clericatus donant gradum, quorum sunt obsequiis deliniti. Vide Glossar. med. Graecit. voce Ιδιάριον, col. 506.

Eodem Beneficii nomine, regnante secunda Regum nostrorum stirpe, viris Ecclesiasticis attributa sunt ab ipsismet Regibus praedia monastica, concessae etiam Abbatiae: testis hac de re locuples Charta Caroli Simplicis ann. 907. tom. 2. Hist. Meldens. inter Instr. pag. 6. qua Resbacensem Abbatiam, quam Episcopus Parisiensis in Beneficium hactenus habuisse dicitur, ipsi Episcopo ejusque successoribus sub eodem Beneficii titulo confirmat, quo facilius possit debita Regi servitia explere; cujus quidem rei an antiquius exstet exemplum nescio: neque enim vox Beneficium occurrit in Chartis sive Ludovici qui Abbatiam Anianam Ecclesiae Arelatensi, sive Karlomanni qui Abbatiam S. Laurentii Ecclesiae Narbonensi concedunt: Abbatiam S. Petri Resbacis nomine dictam, et quondam Hierusalem cognominatam in Comitatu *** sitam, quam isdem Episcopus (Parisiensis) in Beneficium hactenus habuisse dinoscitur, per nostrae auctoritatis Praeceptum concedere dignaremur, quatenus eidem Praesuli, suisque foret augmentum successoribus, quo nostrae liberius possint servitutis explere negotia.

Id autem discriminis erat inter beneficia ecclesiastica, quae a principibus, vel praelatis concedebantur, ut illa ad ecclesias revocare, nisi interveniente principis consensu, non liceret; haec vero pro libitu praelatorum ad partes ecclesiae reverterentur. Capitul. Caroli M. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 7: De rebus vero ecclesiarum, quae usque nunc per verbum domni regis homines saeculares in beneficium habuerunt, ut inantea sic habeant, nisi per verbum domini regis ad ipsas ecclesias fuerint revocatae: et si inde usque nunc a parte ecclesiae decima et nona exivit, et nunc inantea faciat. Et insuper illas ecclesias de quinquaginta casatos solido uno reddat: de triginta medio solido uno reddat; de viginti tremisse, et quisque nunc alium censum dedit, inantea, sicut prius fecit, ita faciat: et usque nunc nullum censum exivit, et ipsae res ecclesiae ubi sunt censentur, et ubi non sunt scribantur: et sit discretio inter precarias de verbo dominico factas, et inter eas quas episcopi, et abbates, et abbatissae eorum arbitrio vel dispositione faciunt: ut liceat eis, quando quidem eis placuerit, res quas beneficiaverint, ad partes ipsius ecclesiae recipere, facientes ut unusquisque homo ad causam Dei in honore fideliter et firmiter deserviat. Conf. Capit. Franc. ann. 779. cap. 13.

Beneficia Manualia seu victualia, quorum distributiones quotidianae tantum residentibus tribuuntur, c. unic. de Praebend. in Sexto.

Beneficium Manuale, Quod ad libitum dantis committitur. Glossar. jurid. Anonymi ex Cod. reg. 4611: Qui (Itali) cum talia Beneficia manualia committunt, quod eis liceat nuda voluntate revocare.

Beneficium Quadragesimale. Litterae Mauricii Episc. Parisiensis pro Canonicis S. Clodoaldi in ejusd. Ecclesiae Tabulario: Decanus et Canonici S. Clodoaldi quoddam Beneficium Quadragesimale in pane et vino et nummis consistens et de corpore praebendarum antiquitus institutum habebant, quod in tempore Quadragesimae juxta ordinem suum inter se, pauperibus exclusis, distribuebant. Nos vero considerantes... quia dignus est operarius cibo suo, ab ipsis postulavimus ut cujusdam partis praedicti Beneficii panis et vini videlicet, et quorumdam minutorum reddituum, quos stationes vocant, caritatum etiam deffunctorum pauperes Clericos ejusd. Ecclesiae participes facerent... Et nos cum ipsis instituimus, quod de jam dicto Beneficio Decanus in duplo, Canonici et Canonicus in duplo pauperis Clerici acciperet, et nullus de eo aliquid habebit, nisi qui in tempore distributionis hiis tribus horis, Matutinis videlicet et Prime et magne Misse, aut saltem duabus istarum intererit... Ad hoc autem Beneficium ampliandum Abbas S. Victoris et totus illius Ecclesiae Conventus manum suam extendentes, quoddam sextarium annone et unum modium vini, quo duo pro sua parte Quadragesimalis Beneficii eis annuatim reddebantur. Ibidem aliae sunt Litterae Petri Episc. Paris. de eadem re, anni scilicet 1216. In litteris Odonis Episc. Paris. ann. 1203. legitur: Residuum vero totius magnae decimae ad Quadragesimale Beneficium devolvetur. Exstat quoque Decretum Capituli S. Clodoaldi ann. 1236. in quo nonnulla statuuntur Beneficium Quadragesimale spectantia.

Beneficium, Personale, Idem quod Personatus. Vide in Persona. Charta ann. 1268. ex Tabul. S. Vict. Massil.: Guillelmus sola Dei patientia monasterii S. Victoris Massiliensis abbas, de consilio et consensu devoti conventus dicti monasterii,... confert Beneficium personale, scilicet ecclesiam de Salagrifon, Glandensis dioecesis, tibi Guillelmo Grasseto clerico accipienti, etc.

Beneficium Caducum, Idem quod Vacans, in Compendiosa beneficiorum Expositione fol. 36.

Beneficium Patronatum, ibidem fol. 30. dicitur illud, ad quod Patronus praesentat.

Beneficium Sacerdotale, Idem quod Curatum, ibid. fol. 30. verso.

Beneficiare, Beneficium Ecclesiasticum conferre, apud Petrum Blesens. Epist. 70.

Beneficia, Oblationes quae a Christianis fiunt Ecclesiis, in Concilio Autisiodor. ann. 578. cap. 1.

Beneficium, Merces. Lex Wisigoth. lib. 9. tit 5. § 5: Si compulsores exercitus beneficio accepto, aliquem sine aegritudine domi stare permiserint. In ipsa Lege merces exponitur.

Beneficiati Chori in Ecclesia S. Petri Romae, Clerici diversi a Canonicis, de quibus consule Bullam Nicolai PP. III. apud Bzovium ann. 1280. num. 5.