Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACIES

ACIES, Lanx trutinae. Anastasius Bibliothec. in versione Vitae S. Joannis Eleemos. a Leontio Episcopo scriptae cap. 7. n. 37: Vidit in somnis seipsum rationem ponentem, et omnes actus suos super stateram appendere. In una quidem Acie congregabantur Mauri quidam deformes: in alia vero Acie aliorum quorundam erat candidatorum, etc. Ubi indubie in Graeco Leontii, vox φάλαγξ usurpata, quae Graecis trutinam, seu lancem, et aciem exercitus significat.