Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BESTIA

BESTIA, Equus vel jumentum quo quis vehitur: quomodo Beste etiamnum usurpamus, Equitatura. Hugo Flaviniac. in Chron. pag. 245: Quid enim referam.... fulmen ante conspectus nostros cecidisse, ita ut Bestia cui sedebam igne ipso ustulata, etc. Utitur ibi semel ac iterum.

Hinc Marcheant de Bestes, Equorum negotiator, in Charta ann. 1296. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 247. v°. col. 1.

Bestia Bisa, Fera venatica cinerei coloris, ut aper, etc. Charta anni 1350. in Reg. 103. Chartoph. reg. ch. 316: Excipiendo captionem grossorum animalium seu ferarum, quae communiter Bestiae bises vocantur. Vide Bisus.

Bestia Blancha, Lanigera, ut ovis, agnus. Chartul. Corb. sign. Caesar fol. 101. r°: A esté donné congié.... pour mener pasturer leurs blanches Bestes à laynes en prez de messieurs de Corbie.

Bestia Bovina, in Charta ann. 1299: Pro qualibet Bestia bovina de die solvat denarios duos, et de nocte quatuor.

Bestia Ferri, Beste de fer, dicitur quae domino non perit. Belloman. MS. cap. 68: Mes se je baille ma vaque ou mes brebis en cel maniere, que tout li fruits fussent mien, pour prest de deniers ou d'autres chozes, et les bestes moroient sous le coupes de chelui, qui de par moi les avoit en warde, et je les voloie ravoir par che que il fu convenanchié, che seroit usure; et de celes usures appele on Bestes de fer, pour che que elles ne pueent morir à leur seigneur. Dicitur etiam Socida ad salvum capitale vel ad caput salvum. Vide in Socida Andr. Sunes. Leg. Scan. lib. 16. cap. 17. Confer Rosenwing. Histor. Jur. Dan. § 60. et Mittermaier. Princip. Jur. Germ. § 293. Germ. Eisernviehvertrag.

Bestia Grossa, in Historia Arvern. tom. 2. pag. 86: De qualibet Grossa Bestia, quae portabit trussellum vel mercaturam levabuntur xv. Claromontenses.

Jumentum. Occurrit praeterea in Stat. crimin. Saonae cap. 42. pag. 91.

Bestia Maja. Vide Bestemiae.

Bestiae Tragini, Veterina, ab Hispano Tragin, Vectura, Gall. Bête de Voiture. Concil. Hisp. tom. 3. pag. 382. ex Epistola Alexandri III. PP. ad Episcopos Hispaniae.

Bestia Trahens, Aratoria praecipue, quae et Animal de labore nuncupatur; tametsi potest intelligi de ea, quae currum trahit. Charta ann. 1240. in Chartul. Campan. fol. 365. col. 1: Praeterea statuimus, quod si de singulis Bestiis trahentibus nobis et domino regi xij. denarios annuatim in festo S. Remigii persolventur: homo vero qui pecudem trahentem non habuerit, xij. denarios eadem die similiter persolvet. Comput. de bladis comitat. Campan. ann. 1348: Des cornages de Bestes traihens de Montigny, 10. razeaux, 2. bichots. Vide in Cornagium.

venari ad magnam Bestiam, nemque cervos, damas, apros, etc. Vetus Inquisitio de foresta, in Regest. Philippi Aug. f. 114: Viderat dictum Robertum venari in eadem foresta ad Magnam Bestiam. Vide Ferae forestae in Fera 3. et Mittermaier. Princip. Jur. Germ. § 216.

Bestia Mortua. Charta Will. de Calviniaco ann. 1212. in Regest. Philippi Aug. f. 74: Praeterea eidem Domino Regi et haeredibus ejus quito in perpetuum omnem chaceiam ejusdem forestae, et Bestiam mortuam.