Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACIES

ACIES,⁵ Angulus, cornu, Gall. Coin. Pontif. Mogunt. Ms. fol. 87: Benedictio lapidis itinerarii. Primo episcopus facit crucem cum pollice de aqua, dominicis diebus benedicta, in medio lapidis, et per quatuor ejus Acies. Infra: Per quatuor ejus cornua.