Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): nomen

nomen

a) Namen, Nennwort, das ὄνομα des Aristoteles, welches dem verbum oder Zeitwort, dem ῥῆμα des Aristoteles, gegenübersteht und in Verbindung mit diesem einen Satz bildet, synonym mit dictio (← sub b), locutio (← sub c) und terminus (← sub e): nomen non competit voci, nisi secundum quod facit notitiam de re, nomen enim dicitur quasi notamen, 4 sent. 3. 1. 2. 1 ad 9; quinque ponit in definitione nominis. Primo ponitur vox per modum generis, per quod distinguitur ab omnibus sonis, qui non sunt voces; nam vox est sonus ab ore animalis prolatus cum imaginatione quadam . . . Additur autem prima differentia, scilicet significativa, ad differentiam quarumcumque vocum non significantium, sive sit vox litterata et articulata, sicut biltris, sive non litterata et non articulata, sicut sibilus pro nihilo factus . . . Tertio ponit secundam differentiam, cum dicit secundum placitum id est secundum institutionem humanam a beneplacito hominis procedentem . . . Quarto ponit tertiam differentiam, scilicet sine tempore, per quod differt nomen a verbo . . . Quinto ponit quartam differentiam, cum subdit cuius nulla pars est significativa separata scilicet a toto nomine, 1 perih. 4 a; vgl. Aristoteles: De interpr. 2, 16. a. 19 sq.; potest enim ipsum est dici nomen, prout quaelibet dictio nomen dicitur, 2 perih. 2 b; Catonis vel Catoni et alia huiusmodi non sunt nomina, sed solus nominativus dicitur principaliter nomen, per quem facta est impositio nominis ad aliquid significandum. Huiusmodi autem obliqui vocantur casus nominis, quia quasi cadunt per quandam declinationis originem a nominativo, qui dicitur rectus eo, quod non cadit, 1 perih. 4 f; nomina, quibus locutio componitur, sunt symbola id est signa intentionum (← sub e) intellectarum et per consequens rerum, sensu 2 h; vgl. th. I. 13. 1 ob. 3; I. II. 7. 1 c; cg. I. 22 & 30; significatio nominis non immediate refertur ad rem, sed mediante intellectu, pot. 7. 6 c; cum enim nomina sint signa intelligibilium conceptionum, illis primo imponimus nomina, quae primo intelligimus, licet sint posteriora secundum ordinem naturae, 9 met. 3 h; nomen enim proprie significat substantiam et quidditatem, pot. 7. 2 a; in significatione nominum aliud est quandoque, a quo imponitur nomen ad significandum, et id, ad quod significandum nomen imponitur, sicut hoc nomen lapis imponitur ab eo, quod laedit pedem, non tamen imponitur ad hoc significandum, quod significet laedens pedem, sed ad significandam quandam speciem corporum, alioquin omne laedens pedem esset lapis, th. I. 13. 2 ad 2; vgl. ib. 8 c; 18. 2 c; 33. 1 ad 3; III. 37. 2 c; cg. I. 30; 1 sent. 2. exp.; 22. 1. 1 ad 3; 23. 1. 2 ad 1; pot. 9. 3 ad 1; 9 met. 3 h; aliud est etymologia nominis et aliud significatio nominis. Etymologia attenditur secundum id, a quo imponitur nomen ad significandum, nominis vero significatio attenditur secundum id, ad quod significandum nomen imponitur. Quae quandoque diversa sunt, nomen enim lapidis imponitur a laesione pedis, non tamen hoc significat, alioquin ferrum, cum pedem laedat, lapis esset, th. II. II. 92. 1 ad 2; vgl. ib. 1. 31. 1 ad 1; nomen dicitur ab aliquo imponi dupliciter, aut ex parte imponentis nomen, aut ex parte rei, cui imponitur. Ex parte autem rei nomen dicitur ab illo imponi, per quod completur ratio rei, quam nomen significat, et haec est differentia specifica illius rei; et hoc est, quod principaliter significatur per nomen. Sed quia differentiae essentiales sunt nobis ignotae, quandoque utimur accidentibus vel effectibus loco earum, ut VIII. Metaph. (2, 1043. a. 2 sqq.) dicitur, et secundum hoc nominamus rem; et sic illud, quod loco differentiae essentialis sumitur, est, a quo imponitur nomen ex parte imponentis, sicut lapis imponitur ab effectu, qui est laedere pedem, et hoc non oportet esse principaliter significatum per nomen, sed illud, loco cuius hoc ponitur, verit. 4. 1 ad 8; vgl. th. I. 18. 2 c; 29. 1 ad 3; 1 gener. 8 c; 1 anim. 1 f; 7 met. 12 e; de aliquo nomine dupliciter convenit loqui, uno modo secundum primam eius impositionem, alio modo secundum usum nominis. Sicut patet in nomine visionis, quod primo impositum est ad significandum actum sensus visus, sed propter dignitatem et certitudinem huius sensus extensum est hoc nomen secundum usum loquentium ad omnem cognitionem aliorum sensuum; dicimus enim vide quomodo sapit vel quomodo redolet vel quomodo est calidum, et ulterius etiam ad cognitionem intellectus, th. I. 67. 1 c; per prius (im Sinne des Frühern) dicitur nomen de illo, in quo salvatur tota ratio (Bedeutung) nominis perfecte, quam de illo, in quo salvatur secundum aliquid; de hoc enim dicitur quasi per similitudinem ad id, in quo perfecte salvatur, quia omnia imperfecta sumuntur a perfectis, ib. 33. 3 c; vgl. 13. 6 c.

Zu casus nominis → casus sub e; zu communicatio n. → communicatio sub a; zu prius secundum n. rationem → prior sub a; zu qualitas n. → qualitas; zu substantia n. → substantia sub h.

Als Arten des nomen gehören hierher: 1. nomen absolutum & n. relativum (ib. 13. 1 ad 3; 28. 2 ad 2 & 3; III. 16. 1 ob. 4; pot. 9. 4 c) = der keine Beziehung zu etwas und der eine solche ausdrückende Name, m. a. W. der Name, welcher ein Ding bezeichnet, insofern es in keiner Beziehung zu einem andern steht, und derjenige, welcher es gerade nach dieser oder jener Beziehung zu einem andern bezeichnet. 2. n. abstractum & n. concretum sive concretivum (th. I. 3. 3 ad 1; 13. 1 ad 2 & 9 c; 32. 2 c; 39. 4 ob. 1; III. 16. 1 c & 5 c; ente 7 h) = der Name, welcher bloß die in Gedanken aus den Einzelbestimmungen eines Dinges herausgezogene (→ abstrahere sub I c)) Natur und Wesenheit bezeichnet (nomina abstracta significant aliquid non ut subsistens, sed ut quo aliquid est, sicut albedo significat ut quo aliquid est album, th. I. 13. 1 ad 2), und derjenige, welcher ein Ding so bezeichnet, wie es in Wirklichkeit existiert, also nicht bloß seine allgemeine Natur und Wesenheit, sondern zugleich auch die individuellen Bestimmungen ausdrückt, welche mit derselben in Wirklichkeit verwachsen (→ concretus sub c) sind (ad significandum vero res subsistentes utimur nominibus concretis, ib. 32. 2 c; quae compositum significant, ente 7 h). 3. n. adiectivum & n. substantivum (th. I. 39. 3 c & 5 ad 5; pot. 9. 6 c) = das Adjektiv- und das Substantivwort (nomina substantiva significant aliquid per modum substantiae, nomina vero adiectiva significant aliquid per modum accidentis, quod inhaeret subiecto, th. I. 39. 3 c). 4. n. aequivocum sive pure aequivocum, n. analogum & n. synonymum (ib. 13. 4 ob. 1 & ad 1; cg. I. 35; 1 sent. 2. 1. 3 c & 4 ad 2; 22. 1. 3 c; 23. 1. 1 c; pot. 7. 6 ob. 1 & 2 & c; verit. 2. 11 ad 7 & 8; 1 perih. 2 c & 8 g) = der zweideutige, weil etwas Ungleichartiges, was auch in keiner Beziehung zueinander steht, bezeichnende, der etwas zueinander in Beziehung Stehendes und der etwas Gleichartiges oder das Nämliche bezeichnende Name (possibile est, ut nomen non imponatur illis speciebus diversis secundum considerationem alicuius convenientiae, quae sit inter ea, et tunc erit nomen pure aequivocum, nomen vero, quod convenit substantiae et accidenti, potest esse impositum secundum considerationem alicuius convenientiae inter ea, unde non erit aequivocum, sed analogum, verit. 2. 11 ad 7; synonyma enim nomina dicuntur, quae omnino idem significant, pot. 7. 6 ob. 1; nomina significantia unum sunt synonyma, ib. ob. 2). 5. n. analogum, → n. aequivocum. 6. n. appellativum & n. proprium (th. I. 13. 9 ob. 2 & ad 2; 27. 4 ad 3; 33. 2 c; cg. I. 22; regim. 3. 21) = der Bei- oder Zuname und der Eigenname (nomen proprium cuiuslibet personae significat id, per quod illa persona distinguitur ab omnibus aliis, th. I. 33. 2 c). 7. n. collectivum & n. singularis designati (ib. 30. 4 c; 31. 1 ob. 2 & ad 2; 39. 5 ad 6; 1 sent. 24. 2. 2 ad 3) = der Sammelname (nomen collectivum duo importat, scilicet pluralitatem suppositorum et unitatem quandam, scilicet ordinis alicuius; populus enim est multitudo hominum sub aliquo ordine comprehensorum, th. I. 31. 1 ad 2) und der Einzelname oder der Name eines bestimmten Einzeldinges. 8. n. commune & n. speciale (ib. 27. 4 ob. 3; II. II. 9. 2 c; Is. 8 a) = der allgemeine oder gemeinsame und der besondere Name. 9. n. communicabile & n. incommunicabile (th. I. 13. 9 c & 11 ob. 1) = der mitteilbare und der unmitteilbare Name. 10. n. compositum & n. simplex (1 perih. 4 b & c) = der zusammengesetzte und der einfache Name. 11. n. concretivum sive concretum, → n. abstractum. 12. n. confusum & n. distinctum (2 sent. 9. 1. 4 c) = der verschwommene oder unbestimmte und der bestimmte Name. 13. n. Dei sive divinum (th. I. 13. 7 ad 1 & 11 ob. 3; orat. 1) = der Name Gottes (est autem nomen Dei primo mirabile, . . . secundo est amabile, . . . tertio est venerabile, . . . quarto inexplicabile, orat. 1). 14. n. differentiae, n. generis & n. speciei (th. I. 30. 4 c; 10 met. 10 a) = der Name der Wesensdifferenz (quo nominatur aliquid a principio formali, . . . sicut homo nominatur animal a natura sensibili, rationale vero a natura intellectiva, 10 met. 10 a), der Name der Gattung und der der Art eines Dinges. 15. n. diminutivum (2 Cant. 1) = der Verkleinerungsname. 16. n. divinum, → n. Dei. 17. n. essentiale sive naturae & n. personale sive personae (th. I. 29. 4 c; 30. 4 c; 31 pr.; 39. 6 c; II. II. 14. 1 c; 1 sent. 2. exp.; 4 div. & 27 div.) = der Wesens- und der Personenname oder der Name, welcher die Natur und Wesenheit eines Dinges, und derjenige, welcher eine Person bezeichnet. 18. n. finitum & n. infinitum (1 perih. 4 e; 2 perih. 1 a-d & 2 c) = der in seiner Bedeutung begrenzte oder bestimmte (omne enim nomen [finitum] significat aliquam naturam determinatam, ut homo, aut personam determinatam, ut pronomen, aut utrumque determinatum, ut Sortes, 1 perih. 4 e) und der (darin) unbegrenzte oder unbestimmte Name (vocans eam nomen infinitum propter indeterminationem significationis, ib.). 19. n. generis, → n. differentiae. 20. n. incommunicabile, → n. communicabile. 21. n. infinitum, → n. finitum. 22. n. intelligibile (th. I. 67. 1 ob. 2; nom. 1. 3 & 4. 4) = der übersinnliche Name (id est quae non sumuntur ex rebus sensibilibus symbolice, sed ex intelligibilibus perfectionibus procedentibus ab eo in creaturas, sicut esse, vivere et huiusmodi, nom. 1. 3). 23. n. intentionis sive intentionem significans & n. rei sive rem significans (th. I. 29. 1 ob. 3 & ad 3 & 2 c; 30. 4 c; 1 sent. 25. 1. 1 c & ad 8; 2 anim. 12 b) = der die Beziehung oder den Begriff einer Sache und der die Sache selbst bezeichnende Name. 24. n. intentionem significans, → n. intentionis. 25. n. metaphorice dictum sive symbolicum sive translativum (1 sent. 22. 1. 2 a & 34 div.) = der in übertragenem Sinne gebrauchte oder bildliche Name. 26. n. naturae, → n. essentiale. 27. n. negationis sive negativum & n. privativum (th. I. 30. 4 c; nom. 4. 2; 2 perih. 2 c) = der eine Verneinung und der einen Mangel bezeichnende Name. 28. n. negativum, → n. negationis. 29. n. notionale (th. I. 39. 6 c) = der eine göttliche notio ausdrückende Name. 30. n. obliquum (2 perih. 1 d) = der abgewandelte Name. 31. n. partitivum (th. I. 29. 4 c) = der eine Teilung ausdrückende Name. 32. n. personae, → n. essentiale. 33. n. personale, ≈ . 34. n. potestatis (ib. 13. 7 ob. 1) = der die Macht oder Gewalt eines Wesens bezeichnende Name. 35. n. primae impositionis sive intentionis & n. secundae impositionis sive intentionis (1 sent. 2. 1. 3 c; 23. 1. 3 c; 26. 1. 1 ad 3; 3 sent. 6. 1. 1. 1 c; unio. 2 c) = der Name der ersten Beilegung oder eines ersten Begriffs (quod significat rem, cui convenit intentio particularitatis, 1 sent. 23. 1. 3 c) und der Name der zweiten Beilegung oder eines zweiten Begriffs (sicut hoc nomen individuum vel singulare, quod non significat rem singularem, sed intentionem singularitatis, ib.). 36. n. primae intentionis, → n. primae impositionis. 37. n. privativum, → n. negationis. 38. n. proprium, → n. appellativum. 39. n. rei, → n. intentionis. 40. n. relationis (th. I. 28. 2 ad 2) = der Name für die Beziehung eines Dinges zu einem andern. 41. n. relativum, → n. absolutum. 42. n. relativum secundum dici & n. relativum secundum esse (ib. 13. 7 ad 1) = der Name, welcher etwas bezeichnet, was seinem sprachlichen Ausdruck bzw. seinem Sein nach eine Beziehung zu etwas Anderm besitzt, m. a. W. der Name, welcher direkt eine Person oder Sache und indirekt eine sie begleitende Beziehung zu etwas, und derjenige, welcher direkt die Beziehung einer Person oder Sache und indirekt diese Person oder Sache selbst bezeichnet (relativa quaedam sunt imposita ad significandum ipsas habitudines relativas, ut dominus, servus, pater et filius et huiusmodi, et haec dicuntur relativa secundum esse. Quaedam vero sunt imposita ad significandas res, quas consequuntur quaedam habitudines, sicut movens et motum, caput et capitatum et alia huiusmodi, quae dicuntur relativa secundum dici, ib.; vgl. 1 sent. 30. 1. 2 c; pot. 7. 10 ad 11; verit. 21. 6 c). 43. n. rem significans, → n. intentionis. 44. n. secundae impositionis, → n. primae impositionis. 45. n. secundae intentionis, ≈ . 46. n. simplex, → n. compositum. 47. n. singularis designati, → n. collectivum. 48. n. speciale, → n. commune. 49. n. speciei, → n. differentiae. 50. n. substantivum, → n. adiectivum. 51. n. symbolicum, → n. metaphorice dictum. 52. n. synonymum, → n. aequivocum. 53. n. tetragrammaton (th. I. 13. 9 c & 11 ad 1; cg. IV. 7) = der aus vier Buchstaben bestehende hebräische Name Jahweh oder Jehova. 54. n. translativum, → n. metaphorice dictum. 55. n. verbale (1 sent. 11. 1. 4 c; 2 gener. 2 f) = das Zeitwort (actionem et passionem consignificans, 2 gener. 2 f).

Nomen et verbum magis interpretationis principia esse videntur, quam interpretationes (1 perih. 1 a) = Nennwort und Zeitwort scheinen mehr Prinzipien der Auslegung oder Erklärung, als diese selbst zu sein (ille enim interpretari videtur, qui exponit aliquid esse verum vel falsum. Et ideo sola oratio enuntiativa, in qua verum vel falsum invenitur, interpretatio vocatur, ib.). Nominibus utendum est, ut plures sive secundum quod plures utuntur (pot. 1. 4 ob. 5; verit. 17. 1 c; 1 anal. 4 c; 1 cael. 5 b & 20 b; 2 cael. 12 a; 3 cael. 8 e), die Übersetzung der aristotelischen Stelle: ταῖς μὲν ὀνομασίαις τὰ πράγματα προσαγορευτέον καθάπερ οἱ πολλοί (Top. II. 2, 110. a. 16-17) = man soll die Namen oder Benennungen der Dinge gebrauchen, wie es die Meisten tun (usus maxime est aemulandus in significationibus nominum, verit. 4. 2 c). Ratio, quam significat nomen, est conceptio intellectus de re significata per nomen, → conceptio sub c. Ratio, quam significat nomen, est definitio, → definitio sub b.

b) Vorname: illos enim ex nomine vocamus, quos familiariter cognoscimus, Ioan. 10. 1 c.