Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BIBLIOTHECA

BIBLIOTHECA, Bibliorum liber, seu utrumque Testamentum, Vetus et Novum. Beletus cap. 60. et ex eo Durandus lib. 6. Rational. cap. 1. n. 27: Bibliotheca a Graeco nomen accepit, et est nomen aequivocum, scilicet locus in quo libri reponuntur, et volumen ex omnibus libris Veteris et Novi Testamenti a Hieronymo compositum. Ipse Hieronymus Epist. 6: Et quoniam, largiente domino, multis Sacrae Bibliothecae codicibus abundantes, etc. Versus in fronte Bibliorum Metensis Ecclesiae: Rex Benedicte, tibi haec placeat Bibliotheca, Carle,   Testamenta duo quae relegenda gerit. Necrologium Victorinum 10. Kl. Octob.: Qui Bibliothecam, quam sibi magna diligentia paraverat, libros scilicet Veteris et Novi Testamenti nobis reliquit. Charta ann. 843. ex Tabulario S. Mauri ad Ligerim: Donum autem confirmat Bibliotheca Veteris ac Novi Testamenti. Chronicon Mauriniacense lib. 1. pag. 360: Totam Bibliothecam hanc a Genesi usque ad ultimam Pauli Epistolam.... emendavit. Atque ita Avitus Viennensis et alii e vetustioribus vocem hanc usurparunt. Is enim Epist. 2: Poscunt igitur alii destructores de utriusque Testamenti corpore exemplorum similitudinem, quibus proposita tueantur, negotio huic annisus, Bibliothecae utriusque constat, ut si confirmare quod loquimur testimonio astipulante velimus, cuncta videantur in unum corpus canonicorum voluminum oracula congerenda. Etherius et Beatus lib. 2. contra Elinandum Toletanum: Quilibet carnalis potest omnem Bibliothecam legere et recitare. Paulus Emeritensis lib. de Gestis Episcopor. Emeritensium in S. Paulo cap. 3: Infra paucorum curricula annorum omne officium Ecclesiasticum, omnemque Bibliothecam scripturarum divinarum perfectissime docuit. Vide eumdem in Vita S. Fidelis. Ado Viennensis in Chron.: Eusebius Caesareae Palaestinae in Scripturis divinis studiosissimus, ac Bibliothecae divinae cum Pamphilo Martyre diligentissimus pervestigator. Eddius Stephanus in Vita S. Wilfridi cap. 16: Bibliothecam librorum eorum (leg. forte sacrorum) de auro purissimo compaginare inclusores gemmarum praecepit. Retineri potest: Librorum eorum, ut patet ex integro contextu, qui sic se habet: Quatuor evangelia de auro purissimo in membranis depurpuralis coloratis, pro animae suae (remedio) scribere jussit, necnon et Bibliothecam librorum eorum, hoc est, quatuor Evangeliorum, etc. ubi etiam per Bibliothecam intelligenda potius videtur ipsa librorum theca seu tegumentum, quam libri ipsi: quod attentus lector, quolibet tacente, facile potest deprehendere. Utuntur passim Scriptores, Althelmus Abbas Malmesburiensis in Epist. ad Eahfridum, S. Rambertus Archiep. Bremensis in Vita S. Anscharii n. 22. Joannes Abbas S. Arnulfi in Vita B. Joannis Abb. Gorziensis n. 18. Eldefonsus Episcopus de Pane Eucharistico, Alcuinus apud Baron. ann. 778. n. 27. Petrus Damiani lib. 7. Epist. 13. Sugerius de Administr. sua cap. 20. Chronicon Fontanellense cap. 16. Chronicon Mauriniacense lib. 3. pag. 360. Auctor Vitae S. Gertrudis n. 4. 5. Winwaloei Abbat. n. 3. Radulphus in Vita S. Richardi Cicestrensis Episc. n. 18. Vita MS. S. Montanae, Chartae veteres apud Browerum in Annalib. Trevir. pag. 504. 1. Edit. Adde Hondium in Metrop. Salisb. tom. 2. pag. 573. tom. 3. pag. 392. Buzelinum in Gallo-Flandr. pag. 359. Duchesnium in Hist. Drocensi pag. 245. Sammarthanos in Episcopis Parisiensib. n. 70. etc.

Bibliothecae Sanctorum, pro thecis reliquiariis sumi videntur in Vita S. Wenceslai, apud Bohuslaum Balbinum in Histor. Bohemiae pag. 55.