Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BISSEXTUS

BISSEXTUS, Infortunium, malum superveniens, vulgo etiam nostris hac notione. Ordericus Vitalis lib. 12. pag. 882: Tunc Bissextilis erat annus, ac sicut vulgo audivimus, super proditores revera corruit Bissextus. Lib. 13. pag. 905: Hic tumultuosus annus vere Bissextilis fuit, et tunc ultimus in ordine concurrentium Bissextus cucurrit, at ut vulgo dicitur, Bissextus super Regem et populum ejus in Normannia et Anglia cecidit. Vulgaris etiamnum loquendi formula, le Bissexte est tombé sur une telle affaire, cum res illa male cessit. Joannes Molinetus in Calendario fol. 101: Pour ce que Bissextre eschiet, L'an en sera tout debauschiet, etc. Notum autem ex Macrobio lib. 1. Saturn. cap. 13, infaustum Bissextum saepius Romanae Reip. fuisse. Ammianus lib. 26: Vel videri die secundo, nec prodire in medium voluit, Bissextum vitans Februarii mensis tunc illucescens, quod aliquoties rei Romanae fuisse cognorat infaustum.

Hinc procul dubio corrupta loquendi formula inter plebeios Normannos usitata, Porter Besot vel Bisieutre, Infausti ominis esse: facile enim ibi agnoscitur vox bissestre, pro Bissexte. Vide de Brieux in Origin. Consuet. ant. et var. loquendi formul.

Bissextilis annus, Eadem notione, apud Marten. Anecdot. tom. 4. col. 247. A. in Concilio Trevir. ann. 1310: Fructus praebendarum suarum per annum unum et post eorum obitum sibi retinere et appropriare contendunt, annum talem, qui juxta hoc pro successoribus et Ecclesiis Bissextilis, (id est infelix, infructuosus) dici debet, annum gratiae nuncupantes, etc.