Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BISSEXTUS

BISSEXTUS,² Exactio, nescio quae ab Episcopis fieri solita. Synodus Pictavensis ann. 1280. cap. 111: Monemus in generali quod de Bissexto et aliis juribus Episcopalibus reddant nobis, vel mandato nostro, item de synodo, parata, et aliis juribus Archidiaconorum, Capicerii, et aliorum Prioratuum Ecclesiae nostrae sibi (sic) ab his qui ad ea tenentur satisfactum, antequam recedant (e Synodo). Litter. Fundat. Monast. Schwabenheim, ann. 1130. in Guden. cod. Diplom. vol. 1. pag. 90: Et tam a servicio nostro, quam ab Archidiaconi, quod Bissextili anno persolvitur, quod vulgariter Girlose dicitur,... libera permaneat. Charta ann. 1170. ibid. pag. 260: Heinrico, Preposito in Aschaffinburg... justitiam Bissextilis anni, que ad nos pertinet, que latine Cathedraticum vulgariter vero Kirclose appellatur in beneficium concessimus. Chart. Burchardi Ep. Wormat. ann. 1142. ap. Schannat. Ep. Wormat. probat. num. 80. et in Guden. Syllog. pag. 4: Inbeneficiavi ei... censum illum de Ecclesia Steinahe, qui respicit ad manum Episcopi in anno Bissextili, qui vulgariter dicitur Kirchlose. Vide Haltaus. Glossar. German. col. 1088. voce Kirchlose et infra Cathedraticum.