Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BONA

BONA Feudalia, a patrimonialibus distinguntur, in Charta Conradini ann. 1266. inter Probat. jur. domus elector. Bavar. ad regna Hungar. et Bohem. pag. 10: Universa Bona nostra, sive patrimonialia, sive feudalia, cum omnibus hominibus nostris utriusque sexus, etc. Ubi Bona feudalia ea vocat, quae Conradini pater in feudum acceperat ab ecclesia Bambergensi.