Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BONA

BONA Hora, Mature, Gallici dicimus de bonne heure. Charta Petri cardin. ann. 1402. pro fundat. collegii S. Cathar. Tolos. ex Cod. reg. 4223. fol. 154. v°.: Statuimus quod scolares ejusdem domus extra domum ipsam non audeant pernoctare; sed Bona hora debeant se recludere infra ipsam domum, et quod porta ipsius domus claudatur Bona hora.