Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BONA

BONA Persona, Capitular. Caroli M. lib. 5. c. 10: De Ecclesiasticis vero qui supradicta facinora commiserint, si Bona Persona fuerit, perdat honorem suum; minores vero, etc. id est, in dignitate constituta. ed. Pith. cap. 8. Omnes legunt Honorabilis persona, at in Capit. Pipin. incerti anni cap. 2. Pertz. vol. leg. 1. quod Benedictus exscripsit, est Bona persona.