Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BONA

BONA Quinta Feria, Dies Jovis sancta, feria quinta ante Pascha, in Chron. Magdeburg. Bona quinta feria in Coena Domini, in Bulla Bonif. PP. IX. Germani dicebant den guten Donnerstag. Ita etiam dies Veneris ante Pascha, Bona sexta feria, der gute Freytag vocatus. Vide Haltausii Calend. med. aevi, edit. Germ. pag. 230. et 234.