Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BONA

BONA, -Gratia, in Gloss. Basilic., Βόνα γράτζια, χάριτι ϰαλῇ, ἄνευ μέμψεως, ϰαὶ αἰτίας εὐλόγου. Formula usitata in divortiis quae ex mutuo consensu inter conjuges invicem dissidentes interveniebant fierique dicebantur bona gratia, (nos diceremus, de bonne grace) nullo facto repudio: quae quidem verba ut formalia Latinis verbis, non semel leguntur in Novellis Graec. Justiniani 22. et Justini 2. Adde Julianum Antecess. cap. 132. et Constitutionem Justiniani ad Julianum P. V. Ut possit ex consensu dissolvi matrimonium. Confer Dirksen. voce Gratia, § 3. Huc pertinent Capitula ad Legem Alamannor. cap. 29: Si voluntaria se partire volunt, tollant quod eam per legem obtinget.