Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BONI

BONI Homines, dicuntur saepe qui in placitis publicis cum Comitibus et judicibus judicia exercebant, quibus justitiae studium curae erat, in qua, ut ait Cicero lib. 1. de Offic. virtutis est splendor maximus, ex qua viri Boni nominantur. Ita passim in Noticiis judiciorum, quorum formula ejusmodi erat: Ibique residebat in placito N. Comes, et ibi sedebant de judicibus N. N. ibique residebant cum eis de bonis Hominibus N. N. Pronuntiationis autem formula fuit: Et nos qui superius N. Comes, cum memoratis judicibus et Bonis Hominibus...... judicavimus.

Probi Homines, (preud-hommes, nostris) in Usaticis Regni Majoricar. MSS. ex quibus sequentia deprompsimus: Nos Jacobus Rex Majoricar. statuimus et etiam ordinamus, quod judices curiarum nostrarum, seu ipsi Curiae Bajuli et Vicarii, vel etiam locum nostrum tenentes...... ad ferendas sententias sic procedant: Videlicet quod vocent, vel vocari faciant, quilibet prout eis incumbet, octo Probos viros idoneos, et sufficientes, et omni suspicione carentes civitatis Majoric. inter quos 2. sint jurisperiti, si commode possint haberi, a quibus recipiant juramentum quod bonum, legale, et justum consilium dabunt dictae curiae sive judici secundum bonam suam conscientiam, servatis consuetudinibus et libertatibus civitatis et insulae.... et illis consuetudinibus et usaticis deficientibus, secundum jus commune: et quod teneant secretum super iis quae eis in praedicto consilio revelabuntur: et quod per se nec per alium dictis, seu factis, aut signis non faciant aliquid propter quod impediatur justitia in praedictos. Quibus peractis partibus, ubi partes fuerint, vel eorum procuratoribus praesentibus procedere voluerint cum suis advocatis, vel sine, prout partibus placuerit, negotium super quo ferenda erit sententia, seriatim et plenarie dictis Probis Hominibus exponatur, rationes etiam et allegationes vel aliter exponantur. Et consequenter partibus exclusis, dicti judices seu curiae conferant cum praedictis octo Probis viris, et consilium eorum requirant, et diligenter audiant et intelligant quod sibi duxerint consulendum. Ipsi vero judices conferendo eis suam intentionem, exprimant prius ante datum sibi consilium ab eisdem, et quid secundum jus et rationem sibi visum fuerit faciendum. Et si omnes concordaverint, ad definitionem negotii procedere non morentur, sententiam suam in personam judicum seu curiarum proferendo. Si vero octo Probi viri in unam sententiam concordarent, et judices seu curiae in aliam, et sic in suis opinionibus et consiliis essent penitus discordantes, volumus et statuimus, quod dicti judices seu curiae iterato cum aliis octo Probis hominibus, ante sententiae prolationem, eodem modo et forma consilium habeant et tractatum: quo secundo consilio habito, non differant dicti judices seu curiae sententiam promulgare secundum consuetudines et privilegia civitatis, etc. De Bonis vero hominibus, vide Marculfum lib. 2. form. 9. Formulas Regales apud Bignonium cap. 8. Capit. Car. M. lib. 1. cap. 140. Sammarthanos in Archiep. Narbon. n. 15. Testamentum Hadoindi Episc. Cenoman. apud Brisson. lib. 7. Formul. etc. Adde Haltausii Glossar. Germ. voce Erbar, pag. 354. Eichhorn. Histor. Jur. German. § 48. Savinii Histor. Jur. Roman. med. tempor. cap. 4. § 70. cap. 5. § 128. 129. cap. 19. § 49.

Boni Homines. Gall. prud'hommes, jurés, rachimbourgs: Judicum, vel aliorum Bonorum hominum (Fontjoncouse, 834. mus. arch. dep. p. 10).

Boni, Nude dicuntur Consiliarii seu Judices, Judicis principalis Assessores, in S. Ludovici Praecepto ann. 1254. tom. 1. Ordinat. Regum Franc. pag. 72: Emendas autem pro maleficiis seu delictis a Baillivis nostris, nisi in foro judiciario publice de Bonorum consilio fuerint judicate, vel estimate, quamquam antea fuerint gagiate. Illi autem Boni, quos tunc temporis Judices seu Homines judicantes, Jugeurs, Hommes jugeans, appellabant, neutrius partis esse debebant Amici, ut idem S. Ludovicus praecipit lib. 1. Stabilimentorum cap. 105: Appeller Gens souffisans, qui ne soient de l'une partie ne de l'autre. Vel ut habetur lib. 2. cap. 15: Qui ne seront mie de parties.

Boni homines de Communia, Viri probi. Gesta Innocentii III. PP. pag. 148: Eligantur quatuor boni viri super discordia et divisione quae vertitur inter ipsos, et illos qui se nominant Bonos homines de Communia, et Richardum, etc.

Annales Benevent. ap. Pertz. vol. Script. 3. pag. 179. ad ann. 1051: Reversi sunt Romam cum 20. nobiles et Boni homines in obsidatum.

Boni Homines, vocantur apud Anglos villici aliique rustici quibus est familia. Ordinatio domus regiae sub Henrico II. Angl. reg. in lib. nigro Scaccarii pag. 355: Gilebertus Bonus homo et Ranulfus in domo comedent, et iii. ob. hominibus suis.

Eadem acceptione nostri dixerunt Les bonnes gens. Registr. Corb. 21. fol. 68. v°.: Et se ly seigneurs le veult recevoir à Wally, les Bonnes gens lui portent.

Tamesti veteres, honoris causa, probos viros appellaverint Bonos homines, jam diu est nihilominus, quod apud nos male audit Boni hominis appellatio, ut discere est ex Lit. remiss. ann. 1392. in Reg. 142. Chartoph. reg. ch. 293: Laquelle Jaquete dist audit Lorens en lui presentant à boire, Tenez, Bon homme, buvez. Lors Ledit Lorens se prinst à courroucier, Tu as menti comme fausse ribaude, je ne suis pas Bon homme; car ma femme est plus prudefemme que tu n'es. Aliae ann. 1478. in Reg. 205. ch. 92: Le suppliant sans penser à aucun mal dist à icellui Belue: ..... Bon homme.... A quoy respondit icellui Belue telles paroles: Comment Bon homme, suis-je coqu ?

Boni Homines appellati viri duodecim apud Florentinos qui duobus mensibus urbi administrandae praeerant. Consule Jac. Wilhel. Imhoff in Genealogiis viginti illustrium in Italia familiarum.

Boni Homines nuncupati etiam Minimi seu Discipuli S. Francisci de Paula, qui hanc appellationem a fundatore suo, qui le Bon homme vocitabatur, acceperunt.

Boni Homines, Albigenses haeretici, qui ita se se appellitant, ut auctor est Monachus Vallis Sarnensis in Hist. Albig. cap. 4. sub fin. Concilium Lumbariense ann. 1176: Quam (fidem Catholicam) expugnare nitebantur quidam qui faciebant se appellari Boni homines, etc. Concilium Narbonense ann. 1235. cap. 29. De credentibus Valdensium: Si reverentiam fecerint haereticis, ubi credentes, orationes ipsorum implorantes, et Bonos homines profitentes, quasi adorant illos. Acta Concilii Terraconensis ann. 1242: Suspectus de haeresi potest dici... qui credit ipsos Inzabatatos esse Bonos homines, etc. Fridericus II. Imp. de Albigensib.: Hi serpentes qui latenter videntur inserpere, et sub mellis dulcedine virus evomere. Rogerus Hovedenus in Henr. II: Erant in Provincia Tolosana quidam haeretici, qui se appellari faciebant Bonos homines. Reinerus contra Vald. cap. 6. ait illos qui Consolati (Albigensium sectarii) vocantur in Lombardia, Bonos homines in Theutonia appellari. Huc etiam spectat responsum Haeretici illius Albigensis, apud Guill. de Podio Laurentii cap. 3. qui rogatus ab Episcopo ubi vellet sepeliri, respondit, se velle ad Bononios sive Bonosios, hoc est, haereticos deportari. Quo vocabulo forte Gallicum, Bonnes gens, expressit ille.

Aladaycis mater sua primo monuit ipsum testem pluries ut diligeret Bonos homines scilicet hereticos (Déposition des <abbr><hi rend="sup">t</hi>.</abbr> l'inquisition à Toulouse, an. 1256. mus. arch. dep. p. 161).

Boni Homines, praeterea dicti Fratres Ordinis Grandimontensis. Stephanus Tornacensis Episcopus Epist. 1. de iis: Hominibus placent, et servi Christi sunt, Boni homines appellantur. Nam bonitatis illorum testis est et exclusa cupiditas, et inclusa paupertas. Et mox: Si ab eis quaesieris, cujus ordinis sunt, respondent: Peccatores sumus. Si ab aliis, Bonos homines esse dicunt. Nam et in provincia illa, unde originem habent, ubi est caput et sedes eorum, cellulae ipsorum Bono homine appellantur. Jo. Brompton. ann. 1170: Boni homines Grandimontis. De Grandimontensium Ordine consulendi omnino Joannes Sarisber. lib. 7. Policr. cap. 23. Jacob. de Vitriaco in Hist. Occid. cap. 19. et Jo. Bollandus ad 8. Febr. Martenius Anecdot. tom. 1. col. 645. et seqq.

Boni Generis homines, Εὐγενεῖς, in Capitulari 2. ann. 813. cap. 12. Vide Benenati.

Boni Pueri, Pauperes Scholares. Vide Pueri et Boninfanti.

Boni cum Massa Aurei. Vide, Moneta aurea in, Moneta regia.