Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BOTRUS

BOTRUS, Fossa, via imbribus excavata, Ital. Botro. Inquisit. ann. 1297. apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hodoepor. Charit. part. 1. pag. 115: In primis a loco Ebulae sursum versus Levantem sicut trahit et jacet quidam Botrus seu fossatellus. Et pag. 116: Sicut..... jacet quaedam vallis sita in dicto loco, quae mittit aquam in fossato seu Botro, etc.