Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): argumentum

argumentum

a) Beweis im weitern Sinne des Wortes, synonym mit argumentatio (←) und locus (← sub d): argumentum dicitur, quod arguit mentem ad assentiendum alicui, verit. 14. 2 ob. 14; vgl. Hebr. 11. 1; per argumentum enim intellectus inducitur ad inhaerendum alicui vero, th. II. II. 4. 1 c; argumentum proprie dicitur processus rationis de notis ad ignota manifestanda, secundum quod dicit Boethius, quod est ratio rei dubiae faciens fidem (Gewissheit), 3 sent. 23. 2. 1 ad 4; quandoque enim (argumentum) significat ipsum actum rationis discurrentis de principiis in conclusiones, verit. 14. 2 ad 9; vgl. th. I. II. 14. 4 c; II. II. 10. 7 ob. 3; III. 55. 5 c; cg. I. 6.

Arten des argumentum in diesem Sinne sind: 1. argumentum ab auctoritate (3 phys. 6 b; vgl. th. I. 1. 8 c & ad 2) = der Autoritätsbeweis. 2. a. a maiori & a. a minori (1 Cor. 15. 2; 2 gener. 8 f) = der Beweis vom Größern und der vom Kleinern her. 3. a. a minori, → a. a maiori. 4. a. extraneum (th. I. 1. 8 ad 2) = der äußere oder von etwas Äußerlichem hergenommene Beweis. 5. a. negativum (virt. 2. 9 ob. 6) = der negative Beweis. 6. a. probabile (th. I. 1. 8 ad 2) = der Wahrscheinlichkeitsbeweis. 7. a. rhetoricum (4 sent. 16. 3. 1. 2 c) = der rhetorische Beweis. 8. a. solubile (th. I. 1. 8 c) = der lösliche oder widerlegbare Beweis. 9. a. sophisticum (4 phys. 1 b; fall. 2) = der sophistische oder Trugbeweis.

b) Anhaltspunkt, Anzeichen, Zeichen: quia tota vis argumenti (Beweis) consistit in medio termino (Mittelbegriff), ex quo ad ignotorum probationem proceditur, ideo dicitur ipsum medium argumentum, sive sit signum, sive causa, sive effectus, 3 sent. 23. 2. 1 ad 4; vgl. verit. 14. 2 ad 9; quandoque autem dicitur argumentum aliquod sensibile signum, quod inducitur ad alicuius veritatis manifestationem, th. III. 55. 5 c; multa argumenta id est sensibilia signa, 2 cael. 23 a; ex praeteritis oportet nos quasi argumentum sumere de futuris, th. II. II. 49. 1 ad 3; vgl. 1 cael. 17 c & g; 2 meteor. 14 i.

Hierher gehört: argumentum expressum (2 sent. 8. 1. 4. 1 a) = das ausdrückliche oder deutliche Zeichen.

c) kurze Inhaltsangabe, Abriss: quia in medio termino (↑ sub b) vel in principio, ex quo argumentando proceditur, continetur virtute (der Kraft nach) totus processus argumentationis, ideo tractum est nomen argumenti ad hoc, quod quaelibet brevis praelibatio futurae narrationis dicatur argumentum, 3 sent. 23. 2. 1 ad 4; librorum prooemia argumenta vocantur, in quibus est quaedam praelibatio brevis totius operis sequentis, verit. 14. 2 ad 9; praemittit glossator prologum sive argumentum, Eph. prol.

d) Mittel der Offenbar-Machung, Einsicht bewirkendes Licht: quia principium vel medium dicitur argumentum, inquantum habet virtutem manifestandi conclusionem, et hoc verius inest ei ex lumine intellectus agentis, cuius est instrumentum, quia omnia, quae arguuntur, a lumine manifestantur, ut dicitur Ephes. 5, ideo ipsum lumen, quo manifestantur principia, sicut principiis manifestantur conclusiones, potest dici argumentum ipsorum principiorum, 3 sent. 23. 2. 1 ad 4; quia per argumentum aliquid manifestatur et principium manifestationis est lumen, ipsum, quo aliquid cognoscitur, potest dici argumentum, verit. 14. 2 ad 9.

e) Überzeugung, Gewissheit: in hoc, quod dicitur argumentum non apparentium, . . . sumitur argumentum pro argumenti effectu. Per argumentum enim intellectus inducitur ad inhaerendum alicui vero, unde ipsa firma adhaesio intellectus ad veritatem fidei non apparentem vocatur hic argumentum, unde alia littera habet convictio, th. II. II. 4. 1 c; argumentum enim importat (bedeutet) certitudinem, 3 sent. 23. 2. 1 ad 8; argumentum verae fidei debilitent, cg. III. 154; vgl. Hebr. 11. 1.