Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BREVE

BREVE,¹⁰ Annuus reditus qui ex praediis aut rebus aliis provenit, qui in brevibus describi solet. Charta Joannae Comitissae Flandriae pro Marquetano Monasterio, apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Flandr. cap. 30. § 26: Ad opus quoque unius Hospitalis, quod infra ambitum ejusdem Monasterii inchoavimus, 200. librarum reditus in eleemosynam contulimus... sumendos annuatim de paratioribus proventibus, ad Brevia nostra Insulensia pertinentibus, etc. Infra: 40. libr. reditus assignavimus solvendos ad nostra Brevia de Gandavo. Alia Margaretae-Comitissae apud eumd.: Sexaginta solidos singulis annis de Brevibus, quae Majus officium appellantur, Brugis in S. Christophoro recipiendos. Adde Marchantium lib. 1. Flandriae, Novam Gall. Christ. Instr. tom. 4. col. 304. D. Miraeum tom. 1. Diplom. Belg. pag. 556. col. 1. pag. 577. col. 2. et 1323. col. 1. edit. 1723. Vide infra Breviarium rerum fiscalium.

Breves, Alia notione, in veteri Charta apud Puricellum in Ambrosiana Basilica pag. 369. 370.