Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BREVE

BREVE,¹⁴ ut mox Breviarium. Caerem. vet. eccl. Carnot.: Incipit Breve in festo sanctorum. Chartul. ejusd. eccl.: Unum missale, duo gradalia, tria psalteria, unum Breve.

Brevialis Tabula, in qua discipuli regulas a magistris acceptas scribebant. Bern. Mon. Ord. Cluniac. part. 1. cap. 27: Opus habentes codicem, vel ipsam Tabulam Brevialem accipere alio loco, quam ubi sedere solent, nunquam accipiunt sine licentia magistri.

Per Brevem suscipere, Recepta inbreviare. Statut. veter. Corbeiens. lib. 2. cap. 9. post Irminon. pag. 325: Portarius inde nullam sollicitudinem, excepto ad suscipiendum, habeat. Per Brevem tamen de singulis locis omni anno semper omnia suscipiat, ut, si necesse fuerit, etc.

Breviare, In breves redigere, describere. Gloss. Gr. Lat.: Βραχύνω, Brevio. Wippo de Vita Conradi Salici pag. 409: Haec de Regina interim Breviavi. Eckehardus Jun. de Casib. S. Galli cap. 16: Has in cartis Breviatas a me clementer audi. Charta ann. 978. inter Instrum. tomi 4. novae Gall. Christ. col. 5. E: Namque cernens... memet nullo modo evadere posse casum mortis dirae conditionis, ante me Breviare omnia jussi, quod tribuere cupiebam Deo meo Conditori ac monachis B. Petri et Pauli Cluniacensis monasterii. Ubi Breviare idem est quod agendorum chartulam seu conceptum animo testamentum perscribere, delineare, Gallice Minuter. Utuntur etiam Latini Scriptores. Fiscorum describendorum Formulae ann. 808. cap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 178: Et sic cetera Breviare debes.

Adbreviare, Idem. Ibidem: Et sic cetera de talibus rebus breviare debes. Item Adbreviandum de peculiis. Infra: Et sic de ceteris omnibus numerabis.

Inbreviare, Eadem notione. Concilium Meldense ann. 845. cap. 42: Investigent ac diligenter Inbrevient res Ecclesiasticas, etc. Hincmarus in Praefat. opusculi 55. Capitul: Habebas Imbreviatos, quot infantes sine baptismate, et quot homines sine communione obierint. Historia Ignoti Casin. cap. 6. in Diplom. Ludovic. II. Imp.: Ut cum nos hoc prospexerimus, et Inbreviare fecerimus, non negligentes appareant. Annal. Fr. Bertiniani ann. 869: Comites vassallorum beneficia Imbreviarent. Rogerus Hoved. in Ricardo I: Imbreviabuntur et numerus carucatarum terrae, et valentiae terrarum. Liber niger Scaccarii pag. 366: Inbreviare faciant omnia milliaria et centurias et libras, etc. Occurrit praeterea apud Nithardum lib. 4. pag. 379. in Capit. Caroli Mag. lib. 4. Append. 2. § 28. 29. et Capit. Aquens. ann. 810. cap. 11. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 163. in Capit. Caroli C. tit. 6. cap. 11. in villa Sparnac ann. 846. cap. 20. ibid. pag. 389. tit. 9. cap. 1. pag. 86. Synod. Suesson. ann. 853. Capitul. Missor. cap. 1. ibid. pag. 418. tit. 27. cap. 5. 7. post redit. a Confluent. ann. 860. ibid. pag. 473. tit. 31. cap. 19. 22. Edict. Pistens. ann. 864. ibid. pag. 492. in Capitulari ejusd. Caroli Compendiensi ann. 868. cap. 1. in Concilio Dusiacensi I. part. 2. cap. 29. in Concilio apud Sanctam Macram ann. 881. cap. 4. apud Lanfrancum in Decret. pro Ord. S. Bened. cap. 1. sect. 3. Udalricum lib. 3 Consuet. Cluniac. cap. 10. 18. Matth. Paris pag. 162. 179. etc.

Inbreviatura, in Statutis Venet. ann. 1242. lib. 1. cap. 36: Exigatur ab omnibus notariis sacramentum, ut quandoque rogati fuerint de aliqua charta, quam citius possint Inbreviaturam inde conficiant, in qua contineri debet quicquid dictum fuerit ab eis, vel ab eo, qui chartam rogaverunt, vel rogavit. Item contineatur in ea dies factae praecis, anni Domini et indictio. Et statim cum charta facta fuerit et completa Imbreviatura, circumducatur linea atramenti. Vide in Brolhardus. Registre ou Embreveure originelle, in Consuetud. Cameracensi tit. 3. art. 8. Charta ann. 1181. apud Ughell. in Archiep. Mediolan.: Illae terrae quae erant inbreviatae in quadam Inbreviatura. Libertates urbis Sacri Caesaris in Bitu- rigibus ann. 1327: Nullus eorum, qui quondam servientes erant, de proprietate sua, quam vendet, aliquam dabit consuetudinem, vel Imbreviaturas.

Breviatores, Qui brevia conficiebant, in Nov. Just. 105: Imbreviator sive descriptor stipendiorum regalium, mox, Descriptor et relator stipendiorum regalium, apud Hincmarum Remensem. Vide Miraeum tom. 1. pag. 679. col. 2. edit 1723.

Abbreviator, Officium in Curia Romana. Carmen de Curia Romana v. 259: Aut male narrabis narranda, vel Abbreviator Apponet factis plusve minusve tuis. Vide Abbreviator suo loco.

Breviarium rerum fiscalium, inscriptae in antiq. edit. post Capitul. de Villis Formulae de rebus conscribendis. Sed inscriptionem ex ingenio finxisse Eccardum putandum est, cum non legatur apud Pertz. vol. Leg. 1. pag. 176. Perscriptio talis post ann. 800. per missos regios in Longobardia facta ap. Guerard. post Irminon. pag. 353. Breve inquisitionis et pag. 354. nude Breve dicitur in diplomate ipso. Fragment. amplior. Polypt. Sithiens. cap. 22. ibid. pag. 404: Brevis et de substantia et censu et dispensa, etc. Vide supra, Breve 10.

Breviarium, Instrumentum Notariorum. Passim in Statutis Venetorum ann. 1242. Vide Brevis 2. et Inbreviatura.

Breviarium, Joanni de Janua, Locus ubi reponuntur vel reportantur Brevia, vel ubi aliquid continetur abbreviatum: unde quidam liber in quo est totum Officium diurnum et nocturnum, dicitur Breviarius, liber Ecclesiasticum Officium compendio complectens. Charta Ludovici Pii in Vita Aldrici Episc. Cenom. n. 11: Sicut in plenariis et Breviariis ejusdem Ecclesiae continentur. Acta Murensis Monast. pag. 32: Sunt et 2. cursinarii, et 3. benedictionales libri; ex his unus habet obsequium mortuorum, et unus Breviarius. Epistola Hugonis Lugdunensis Archiepiscopi ad Robertum Lingonensem Episcopum in Hist. de Exordio Cisterciensis Ordinis cap. 7: Praeter Breviarium quoddam quod usque ad festivitatem S. Joan. Baptistae retinebunt, ut transcribant, etc. Ceremoniale vetus MS. B. Mariae Deauratae Tolosanae: Sequitur festum S. Georgii martyris, quod est in cappis propter Reliquias, quae sunt in ista Ecclesia, et propter altare suum, et ideo licet sint plures insimul martires, de quibus secundum Breviarios deberent fieri insimul duodecim lectiones simplices; tamen propter supradicta, etc. Capitulum gener. S. Victoris Massil. ann. 1198: Breviaria quae proprie ad Abbates pertinent. Aliud ann. 1340. ex Archivis ejusd. S. Victor.: Moneta, capae et Breviaria completa. Hocce titulo donatur Breviarium Chori ad usum Monasterii Casinensis, scriptum Alexio Comneno imperante, hoc est, circa ann. 1100: Incipit Breviarium, sive Ordo officiorum per totam anni decursionem. Quod quidem breviarium totius Ecclesiastici Officii rubricas, ritus etiam et ceremonias continet tam Officii recitandi, quam Missae celebrandae, necnon peculiares praecipuarum solennitatum observantias. Ubi vir doctissimus Paschasius Quesnellus hinc colligi posse censet, primitus breviarii nomine solas rubricas, seu ordinem Officiorum olim innotuisse, quod postmodum toti officio quod sequebatur, adscriptum est.

Charta ann. 1353. in Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 140: Cum quodam calice, uno missali ac Breviariis notatis, etc.

Breviorium, Eadem significatione. Charta Lusitan. ann. 1140. ap. S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 207: De illo meo Breviorio, quem emi justo praetio ab ipsis ecclesiolae canonicis... do itaque ipsis canonicis illum, et concedo conditione tali, ut cum ego illum habere voluero ad exercendum officium ecclesiae meae, reddam vobis in unoquoque anno duas libras cerae, et post obitus mei clausulam, liberum illum habeant ipsi canonici. Sed, si priusquam mors me preoccupet, sub regimine alicujus ordinis vivere me decrevero, absque ullo impedimento recipiant illum ipsi canonici.

Breviarium de carreira, Viaticum, quod iter faciens secum gerat. Charta Lusitan. ann. 1217. ap. S. Rosa de Viterbo Elucidarii tom. 1. pag. 207: Et pro rebora unum Breviarium de Carreira de die et de nocte. Vide Carreria 1.

Breviale, Eadem notione. Testament. Garini Goujons ann. 1314: Legavit Hoduyno capellano melius Breviale quod habebat.

Brevialle, Eadem notione. Testam. Isabellis dalph. ann. 1345. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 219. col. 2: Item do et lego meum Brevialle fratribus Minoribus Bisuntinensibus et conventui ipsorum pro infirmatoria.

Breviare, Eodem significatu. Charta ann. 1252. in Chartul. Thenol. fol. 110. v°: Cum in ecclesia parrochiali dictae villae de Bouconvilla non essent Breviare et psalterium, etc. Pluries ibi.

Gemma Gemmarum: Breviarium vel Breviarius, ein abgekurtz betbuch, das ist nitt ein genugsam betbuch.

Breviarius, Idem quod Brevis. Tradit. Fuld. lib. 1. cap. 39: Sed et iste Breviarius ad ornamentum Ecclesiae pertinet, id est, turibula deaurata 2. cortinae 12. etc. Breviarium divisionis thesaurorum Carol. M. apud Baluz. post Capitular. 3. ann. 811.

Brevigerulus, Bajulus et portator brevium, apud Joan. de Janua.

Breviger, Idem qui Brevigerulus. Vide Rotlifer.

Breviculus, Indiculus, compendium, breviarium, diminutivum a Breve. Occurrit in Concilio Bracarensi II. cap. 9. apud S. Augustinum, Agobardum de Baptismo Judaeor. et in Epist. ad Proceres Palatii, Flodoard. lib. 3. Hist. Rem. cap. 22. in Definitione Synodi Dusiacensis II. ann. 874. etc. Chr. Flandr. cap. 113: Lors commencerent ceux d'Ypre à murmurer, et feirent Brieveletes, et les jetterent secretement par toute la ville pour les gens discorder.

Brevetus. Charta Philippi Regis Fr. ann. 1317. apud Argentreum lib. 5. Hist. Armor. cap. 34: Exceptis et retentis dicto Duci,... peceio seu naufragio marino, forefacturis, emolumento ex fractura navium, et ratione peceii et naufragii ob defectum Brevetorum. Charta anni 1231. ex archivo Castri Nannet.: Ludovicus D. G. Francorum Rex, etc. Promisimus Petro de Drosco alias de Brenne Duci Britanniae et ejus successoribus omnia sua jura illaesa servare.... salvas guardias dandi, portus marinos habendi, peceia seu naufragia marina, cum forefactis et emendis ex fractura navium et ratione praemissorum peceiorum ob defectum Brevetorum seu sigillorum marinorum, capiendi in havris, in portis sui Ducatus et in mari obvenient quoquomodo percipiendi: Brevetos seu sigillos Brevetorum, videlicet salvationis, salvi conductus et victualium pro navigantibus seu marcantibus per mare Britannicum, etc. Breve Salvationis, in Hist. Britan. tom. 2. pag. 1009: Quod Episcopus Macloviensis nititur habere naufragia occurrentia in mari contiguo civitati Macloviensi, quae competunt Domino Duci in navigantibus, qui non receperunt bulletas seu Brevia Salvationis. Sunt autem Brevia Salvationis seu Breveti, si bene ex allatis locis conjicio, schedulae seu litterae navigantibus necessariae, ut res suas e naufragio ereptas possent repetere. A Duce concedebantur in Britannia, resque omnes navibus impositas instar indiculi, ut probabile videtur, recensebant, ut fides esse posset eas res esse navigantium. Ubi deerant hujuscemodi Brevia seu Breveti, quidquid e naufragio eripiebatur, ad Ducem seu Dominos simili jure gaudentes pertinebat, jure scilicet naufragii. Gall. Droit de Bris.

Brevetum. Summi Pontificis Epistola, Gall. Bref. Lobinellus Hist. Britan. tom. 2. pag. 1203: A SS. Domino nostro Papa scripta sub Piscatoris annulo in modum Breveti suscepisse clausa. Vide Annulus Piscatoris in Annulus.

Brevetum, Schedula. Archivum Pontis-Levii: Anno 1473. die solennitatis omnium Sanctorum R. in Christo pater Franciscus Aurelianensium Episcopus, Commendatarius hujus Monasterii de Pontelevio visitavit capsam super majus altare, in qua invenit plura ossa et tria Breveta, in quorum uno scriptum erat: Hic sunt Reliquiae de S. Maria et de S. Petro Apostolo, etc.

Brevialis, Brevis. Ruffinus Aquileiensis in Symbolo: Sed videamus quid jam Brevialis hic sermo proponat.

Brevicellum. Testam. Bertichranni Episc. Cenoman.: Quos solidos per sacellos separatim cum Brevicellis sigillatis ad unumquemque locum... commendavi.