Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BREVE

BREVE,⁹ apud Provinciales, dicitur Regio, seu potius dominium, Seigneurie, districtus in quo Breve domini currit. Charta Gauffredi Aptensis ann. 1246: Breve Episcopale de Brocaria civitatis Aptensis, et Breve quod quondam fuit dominorum de Vians. Occurrit ibi non semel. Joannes de Racallero Archidiac. Vasionensis in Antiquitat. MSS. Vasion.: Adjudicavit castrum Vasionense Comiti, divisa jurisdictione inter Comitem et Episcopum, distincta civitate per partes, quarum una vocatur Breve Comitis, altera Breve Episcopi, et hoc quoad jus directi dominii. Charta ann. 1279: Vocari fecit coram ipsos dominos, et homines medietatis dicti castri, de Brevi dominae Jordanae. Charta anni 1216. ex parvo Chartulario S. Victoris Massil. fol. 157. verso: Abbas S. Victoris asserebat quod Ecclesia B. M. habebat Breve suum. Homagium anni 1480. ex Archivis D. de Mazaugues: Scilicet de ac in Brevi et juridictioni ipsius generosi Scutiferi Honorati de Castellana. In eodem Archivo exstat Cartularium commissionis officialium ac praeconisationum curiae Brevis nobilis viri Dom. Johannis de Masalgis Militis Condomini castri de Masalgis, actum, 24. April. ann. 1348. Quo in loco voce Brevis intelligenda videtur Inferior jurisdictio: superiorem enim in eo castro jurisdictionem obtinebat Raymundus de Agouto ut patet ex eodem instrumento. Adde Columbum lib. 3. de Reb. gestis Vasionensium Episcop. n. 5. 6.

Erat autem illud dominium veluti portio seu pars jurisdictionis communis, uni Dominorum speciatim concessa, in qua solus ipse jurisdictionem exercebat suam, nulla aliorum simul Dominorum habita ratione. Vassalli districtus communis quam volebant, eam eligebant regionem, in qua habitarent, tumque a solo pendebant Domino regionis quam incolebant. Vide Conventiones inter Hospitalarios et Principes Aurasiae ann. 1284.

Breviagium, Eadem notione. Chartularium commissionis mox laudatum: Sub domino et juridictione Breviagii Nobilium praedictorum, etc. Infra: Mandamentum domini Johannis de Masalgis et ejus Bajuli, quod nulla persona ejus Breviagii, seu ejus jurisdictioni subjecta, audeat, etc.