Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BREVIA

BREVIA,¹ Characteres magici in Brevibus descripti, quos secum deferre solent, qui iis utuntur. Gloss. Graec. Lat.: φυλαϰτήριον, Servatorium, Amolimentum, Amoletum, Brevia perperam praemia in Edit. Capitula Herardi Archiepisc. Turon. cap. 3: De maleficis, incantatoribus, et Brevibus pro frigoribus, etc. Id est, pro curandis febribus, cujusmodi passim describit Marcellus Empiricus et Myrepsus sect. 37. cap. 66. 67. 97. Statuta MSS. Augerii Episc. Conseran. saeculo 13. edita: Nemo in herbarum collocationibus carmina, incantationes, aut alias observationes, praeter Dominicam Orationem et symbolum adhibeat: nec in Brevibus suspendendis vel ligandis aliquid praeter illa scribat. Concil. Trevir. ann. 1310. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 257: Divinationes, sortilegia, auguria.... sive in votis quas Brevia seu caracteres vocant. Usatica MSS. urbis Ambian. de Monomachia decertantibus: Il doivent jurer k'il n'ont herbes, ne Brief, ne caraudes seur aus, ne fait sor, ne sorcherie, ne art, ne caraude. Libellus Catalanicus MS. de Batallia facienda: Ne fer metzines, ne conjurations, ne posar Breus, ne altres coses, per que neguns des bataylers fos embergat de son dret à menaro defendre. Infra: Ne y mettre armes que aien vertut, ne nomina, ne pera preciosa, ne Breu, ne portare sucre candi, etc. Vide, Character, Ligatura, et, Phylacterium. Conf. Grimmii Mythol. Germ. pag. 630. Gloss. Bibl. sec. XI. ap. Graff. in Thes. Ling. Franc. vol. 3. col. 302: Brieuelvi, philacteria.

Brevium Conscriptio, Divinationis species. Vide Sortes Sanctorum.