Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BREVIS

BREVIS, Breve, Inventarium, rotulus, chartula continens indicem, seu summariam rei cujuspiam descriptionem. Papias: Schedae, exemplaria, Brevia, etc. Gloss. Lat. Graec.: Πιττάϰιον, Pittacium, Brevis. Vetus interpres Juvenal. Sat. 7: Comites in fasce libelli: Breves significat. Lampridius in Alexandro Severo: Milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet Breves, et numerum, et tempora militum. Annales Franc. Bertiniani ann. 869: Ut Episcopi Abbates, et Abbatissae, Breves de honoribus suis, quanta mansa quisque haberet... deferre curarent. Acta Murensis Monasterii: Continentur in supradictis capsulis reliquiae aliorum quorumdam Sanctorum, cum quibus Breves non inveniuntur. Synodus Romana sub Bonifacio II. PP: Factus est autem Brevis de sacris vasis atque rebus Ecclesiasticis. Utuntur passim hac notione Scriptores. Vegetius lib. 2. cap. 19. Fragment. Vatican. § 310. Codex Theod. leg. 24. de Erog. milit. ann. (7, 4.) leg. 18. de Cursu publ. (8, 5.) leg. 7. de Falsa moneta (9, 21, const. 8.) leg. 2. de Bonis vacant. (10, 8.) leg. 2. de Incorp. (10, 9.) leg. 3. de Fisci debit. (10, 16.) leg. 13. de Annon. et trib. (11, 1.) leg. 1. de Exact. (11, 7.) et alibi saepe Add. lib. 1. tit. 10. const. 8. ib. tit. 16. const. 3.; Senator. lib. 1. Ep. 6. lib. 2. Ep. 39. lib. 4. Epist. 21. Vopiscus in Aurel. et in Bonoso, S. Augustin. lib. 3. contra Crescon. cap. 29. S. Hieronym. Epist. 5. S. Benedict. in Reg. cap. 32. 41. Regula Magistri cap. 93. Gregor. Turon. lib. 4. Hist. cap. 41. Uldaric. lib. 1. Consuet. Cluniac. cap. 52. Lup. Ferrar. Epist. 80. Capit. Caroli Mag. lib. 3. cap. 82. Ex capit. Aquensi ann. 812. cap. 7. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 174. Neutro loco Pertzius exhibet voces in breve, neque Heroldus apud Ansegisum, ubi leguntur in edit. Pith. et Baluz. Capit. Caroli Calvi tit. 9. cap. 6. tit. 31. cap. 19. Capitul. Missor. ann. 853. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 418. cap. 1. et 6. Jurament. Centenar. ejusd. ann. ibid. pag. 426. Edict. Pistense, ann. 864. ibid. pag. 492. cap. 19. Confer Hincmar. Remens. Annal. ad ann. 869. Pertz. vol. Script. 1. pag. 481. Epist. Synodal. in Concilio Constantinop. I. Concil. Toletan. IX. can. 9. Lex Wisigoth. lib. 5. tit. 5. § 3. etc. Sic βρέϐιον et βρεβεῖον, non semel usurpant Graeci recentiores. Glossae Juris: Βρεϐεῖον, ἡ ϰαταγραφή. Palladius in Vita Chrysostomi pag. 27. Edit. V. Cl. Emerici Bigoti et Anna Comn. lib. 6. pag. 156. Adde quae Marinius habet in notis ad Papyr. pag. 269. not. 27. et 373. not. 3.

Vide Forcell. in Brevis. Pro explorato non habetur utrum latini scriptores neutrali Breve absolute utantur, Gruterus enim et alii ubique brevem reponendum judicant, scilicet libellum. Ita semper scriptum est in novissima Cod. Theod. editione.

Breves, feminino genere. Capitul. ann. 793. cap. 14 Pertzio ann. 783. Leg. vol. 1. pag. 47.: De rebus quae Hildegardae Reginae traditae fuerunt, volumus ut fiant descriptae Breves, et ipsae breves ad nos fiant adductae.

Brevis capitulorum pluries in inscriptionibus Capitul. Caroli Magni, e. g. Aquensi ann. 811. ap. Pertz. vol. Leg. 1. pag. 166. An rubricae solae designantur ? Vide infra Breviarium.