Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): BREVIS

BREVIS,² Acta Notariorum. Lampridius in Alexand. Severo: Eum notarium qui falsum causae Brevem in Consilio Imperatorio retulisset... deportavit. Capitulare Adelchisi Principis Beneventani, apud Camillum Peregrinum cap. 8. ap. Cancian. vol. 1. pag. 275.: Inconveniens usque modo consuetudo extitit, ut jam quisquis voluisset, si nosset scribere, Brevem undecunque opportunitas exegisset: amodo autem decernimus, ut soli Notarii Brevem scribant, sicut cetera munimina: et quiscunque deinceps Brevis fuerit absque Notarii subscriptione ostensus, nullam retineat firmitatem.