Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACTIO

ACTIO, Officium, ministerium, munus. Gallis Comission. Senator lib. 3. Epist. 25: Amamus publicis Actionibus personas inserere morum probitate conspicuas. Victor. Utic. lib. 2: Censet primo tyrannus jussione terribili, ut nemo in ejus palatio militaret, neque publicas ageret Actiones, nisi se se Arianum fecisset. Leo PP. Epist. 77: Ut... Andream ab Archidiaconi Actione submoveris. Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 42: Poeninus vero hujus municipii Comitatum regebat, cumque ad renovandam Actionem munera Regi per filium transmisit, etc. Fortunatus in Vita S. Medardi Episcopi cap. 2: Dicit ad Eleutherium quemdam comparem, quod publica in Actione comitivam adsumeret. Charta Childeberti Reg. Fr. in Actis Episcop. Cenoman. pag. 222: Ut nullo unquam tempore Actionem Ducatus alter, nisi, ut dictum est, in ipso pago Cenomannico habere debeat. Epistola Gogi 22. ex iis, quae habentur tom. i. Hist. Franc.: Saluto Flitomerem, qui sub praeterito Sacerdote Actionem Ecclesiae laudabiliter gubernavit. Actio Comitatus, Patriciatus, Ducatus, apud Marculfum lib. i. cap. 8; Domesticorum Actiones cap. 39; Actiones domorum, in Concilio Carthag. I. cap. 6. Vide praeterea Senatorem, lib. 6. Epist. 18, 25. lib. 7, Epist. 14. 22, lib. 8. Epist. 16. 20. 31, lib. 9. Epist. 4. et alibi non semel; Gregorium M. lib. 8. Epist. 51; Gregor. Turon. lib. 5. cap. 48; Vitam. S. Bathildis num. 6; Vitam S. Sergii Mart. num. 1; Concil. Vernense ann. 755. cap. 16; Codicem Carolinum Epistola 54. etc.

Actiones, Acta, instrumenta actionum. Actiones fisci concremari jubentur in leg. 3. Cod. Theod. de jure fisci. lib. 10. tit. 1.