Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): articulus

articulus

a) Gelenk, Glied, Teil: nomen articuli ex Graeco videtur esse derivatum; ἄρθρον enim in Graeco, quod in Latino articulus dicitur, significat quandam coaptationem aliquarum partium distinctarum. Et ideo particulae corporis sibi invicem coaptatae dicuntur membrorum articuli. Et similiter in grammatica apud Graecos dicuntur articuli quaedam partes orationis coaptatae aliis dictionibus ad exprimendum earum genus, numerum vel casum; et similiter in rhetorica articuli dicuntur quaedam partium coaptationes, unde et credibilia fidei christianae dicuntur per articulos distingui, inquantum in quasdam partes dividuntur, habentes aliquam coaptationem ad invicem, th. II. II. 1. 6 c; articulus nomen Graecum est et importat (bedeutet) indivisionem. Unde membra, quae non dividuntur in alia membra, dicuntur articuli; et secundum istum modum conclusiones, quae inquiruntur in aliqua scientia vel aliquo tractatu, dicuntur articuli, quia ex eis sicut ex quibusdam principiis indivisibilibus consurgit collectio, quae tractatum perficit; et sic in iudiciis ea, quae per testes probata sunt vel probanda, dicuntur articuli, 3 sent. 25. 1. 1. 1 c; in nullo membro tantae sunt distinctiones articulorum, quantae in digitis, 1 Cant. 5; suscipiunt additionem articulorum sicut et nomina, 1 perih. 5 a.

Articulus fidei (th. I. 1. 2 ob. 1; 32. 4 a; 4 sent. 17. 3. 2. 3 ob. 4 & ad 4) = der Glaubensartikel.

b) Zeitpunkt, Augenblick: absque articulo necessitatis, th. II. II. 25. 8 c; in articulo mortis, cg. III. 146; vgl. 4 sent. 18. 2. 5. 1 c.

c) Lage, Situation: qui est in tali articulo constitutus, th. III. 83. 6 ob. 2; de virginitate servanda in isto articulo, quodl. 10. 5. 9 c.