![]() |
wiedererstehen : 1) litterae: ERASMVS ep 337 p.99 ( 1515 ) si renascantur bonae litterae et si resipiscat mundus. RHENANVS ep 207 ( 1521 ) in hoc vere aureo renascentium literarum seculo. MOSELLANVS Capito ep 100 ( 1521 ) Da operam ut apud hunc heroem, i. principem Albertum , litteris renascentibus prosis. SCHEDE schediasm I p.377 Franciscus quoque rex Galliae,
Plurima cui merito bonarum
Renata litterarum
Debet seges. 2) varia : GVARINO ep 344,15 ( 1426 ) Quid nuntius renascentium virorum et lucem prolatorum, quem mihi ... affers? O si Cornelium Tacitum ipsum ... coram affari detur. DECEMBRIO-A pol 3,29,58 Ergo 'multa renascentur', per eruditorum nempe successionem, quibus vetera magis magisque propria quam nova plebeiaque conveniunt, 'quae iam cecidere', ex stultorum, inquam, ingruentia, 'cadentque, quae nunc sunt in honore vocabula', apud plebeios scilicet a politia litteraria remotissimos. MAXIMVS-Pacificus hecat 7,5 Resque nouas semper uideo semperque renascor.
Mutato fio semper in orbe nouus. CELTIS od 1,2,34 Caesarem nostrum cupiunt movere,
Qui renascentis caput extat orbis,
Consulat nostris latiisque rebus
Iam prope lapsis. REVCHLIN ep 309 ( 1517 ) Florentia illo aevo nihil erat floridius, in
qua renascerentur optimarum artium, quae ante cecidere, omnia. VIVES disc I 3,6 p.142 hoc tempore, renato sermone Latino ... facilior erit eorum confutatio. ARCO num 239,112 (elegia in Marcum Antonium Turrium Veronensem) Marce, renascentis unica spes Latii. HESSVS op farr II fol.1 v Ni sua forte bona incipiant agnoscere, et isthaec
Longa renascentum studiorum taedia ponant. GIRALDI-LG dial I 2 Eadem fere aetate, vel paulo ante, in aliquo habitus est poetarum numero Ioannes Pannonius Quinque ecclesiarum ... pontifex; huius carmina aliquam prae se ferunt indolem renascentis poetices, quae ante hos, ut plane nostis, permulta secula pene extincta iacuerat. GRVTERVS-J carm p.157 Scaliger, Europae florentis adorea princeps,
Tuque renascentis, Juste, pater Sophiae. BARLAEVS poem I p.100 Ecce renascentes regum clementia Musas
Erigit, et multo rector sublimis in ostro
Ad sua signa jubet spretas revirescere lauros,
Claraque Pegaseis donat suffragia curis. poem I p.496 Ecce renascentes meliori fenore Musas
Excipit argenti locuples possessor, et illa
Sueta manus pelagi spoliis auroque gravari,
Versat Aristotelem, grandisque volumina Livī
Ponderat, et Tacito multum doctore superbit.
Lexicographica: GEORGES; vgl. HOR. ars 70-71 multa renascentur quae iam cecidere cadentque
quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus ( of zitiert seit PETRARCA., u.a. PEROTTI ccopiae 2,85).