Close Window

Schuetz, Thomas-Lexikon, 2. Aufl. (1895): pudicitia

pudicitia

Schamhaftigkeit, Sittsamkeit, Züchtigkeit, synonym mit verecundia (←): nomen pudicitiae a pudore sumitur, in quo verecundia significatur; et ideo oportet, quod pudicitia proprie sit circa illa, de quibus homines magis verecundantur, th. II. II. 151. 4 c; pudicitia attenditur proprie circa venerea, et praecipue circa signa venereorum, sicut sunt aspectus impudici, oscula et tactus. Et quia haec magis solent deprehendi, ideo pudicitia magis respicit huiusmodi exteriora signa, castitas autem magis ipsam veneream commixtionem. Et ideo pudicitia ad castitatem ordinatur, non quasi virtus ab ipsa distincta, sed sicut exprimens castitatis circumstantiam quandam. Interdum tamen unum pro alio ponitur, ib.; virginitas condividitur viduitati et pudicitiae coniugali, ib. 152. 3 ob. 5; vgl. ib. 143. 1 c; 1 Cor. 7. 8.