Close Window

Neulateinische Wortliste (NLW), Johann Ramminger (www.neulatein.de/ version 09.2018, thanks to the author!): res

res, rei, f .

1) Definitionen : VALLA-L repast 1 p.123 res est vox sive vocabulum, omnium vocabulorum significationes suas complectens ( zitiert nach Moss, p.39 ). DATI-A eleg fol.fol.245 v res nomen latum diffusumque est, sed eo pulcherrime utimur adiectis possessiuis nominibus, sed praesertim huiuscemodi, ut cum dicitur 'res publica', 'res uxoria', 'res familiaris', 'res militaris', 'res domestica', et de similibus pariter, ubi aliqua ueluti significatur institutio. PEROTTI ccopiae 1,234 Res sane statum ac conditionem significat. Vnde res publica et res priuata dicitur, et res meae, res tuae bonae aut non bonae uocantur. ... Aliquando res est quae a persona distinguitur , unde loci Argumentorum sunt a rebus et a personis, nonnunquam, quae distinguitur a uerbis.


2) in Verbindungen : – a) res litteraria : GVARINO ep 578,30 ( 1430 ) nam cum tuae rei publicae legatione fungaris, et rei litterariae legationem suscipias opus est. MERVLA in hom fol.93 r in communem ... rei literariae utilitatem. ALDVS praef 8 p.15 ( 1497 ) Pisistratus de re litteraria optime meritus. praef 57A p.89 ( 1505 ) cum Ioannes Fruticenus ... istic meo nomine accurate rem literariam procuraret. CELTIS Apul praef l.2 Evocatus per vos, ... rei litterariae principes et vigilantissimi curatores. LEFEVRE praef 8 p.27 qui Trapezuntius vel maxime de re litteraria bene meritus videtur. MOLINIER Lefevre praef 37 p.115 noster Carolus ... reparandae rei litterariae cupientissimus. – b) res publica litteraria ( cf. Marc Fumaroli, "The Republic of Letters", Diogenes 36 (n. 143), 1988, 129–152; Françoise Waquet, "Qu'est-ce que la République des Lettres? Essai de sémantique historique", Bibliothèque de l'école des chartes 147, 1989, 473–502 ): BARBARO-F ep II 20 ( 1417 ) An quisquam ita invidus erit, ut vos nimium exornari a me censeat? Quos autem orno? Eos nempe, qui huic litterarie rei publicae plurima adiumenta atque ornamenta contulerunt. TIT istc id00342350 Aelii Donati grammatici pro impetrando ad rempublicam litterariam aditu novitiis adolescentibus grammatices rudimenta ( Venetiis 1491 ). OLIVERIVS ARZIGNANENSIS ctc V p.366 ( 1492 ) Nicolaus ille Ienson sive quis alius is fuerit, qui novum hunc scribendi modum invenit, boni ne an mali plus literariae reipublicae attulerit. COLLENUCCIO Plin def sig. c6 r Perottum virum bene de litteraria republica meritum. CELTIS or Ingel 4 amorem in me vestrum et in rem publicam litterariam. ALDVS praef 39 p.63 ( 1502 ) Atque utinam plurimos id genus haberemus reipublicae literariae benefactores. ERASMVS ep 905 ( 1518 ) ea res mihi voluptati est, quando mei nominis iactura lucrum est reipublicae literariae. AVENTINVS Pirckheimer ep 1333 ( 1530 ) rei publicae literariae studiosorum omnium publica ad te legatione fungor. saepe . – c) res publica litterarum : MALLARIVS Erasmus ep 2424 ( 1530/32 ) Quanta vero studiorum calamitas totam rempublicam literarum breui sit inuasura. CASAVBON-I ep II p.3 ( 1586 ) et tamen, nisi me decipit amor in illum meus, is est scriptor Strabo, quem magni intererat reipublicae literarum legi quam emendatissimum. SCHVRMAN Huygens-Con ep 6506 ( 1666 ) ut te diu ecclesiae, patriae, reipublicae literarum et tuorum omnium ingenti bono servet incolumem – d) res Latina, res publica Latina : MERVLA in hom fol.93 r ut ... recte dijudicari possit, uerius ne Galeotus and Georgius de re latina disserat. PICO-G ep 15 ( an Polizian ) excudo semper aliquid nouum quod rem Latinam adiuuet. POLIZIANO od 5,14 Olim publica res latina surget. misc praef 91 perge a situ recipere rem Latinam, ab interitu Graecam. misc 4,3 si rem iuuare Latinam studemus. BARBARO-H min. ep 130 (II 46) ( 1489 ) Atque hoc quoque in transcursu annotatum fortasse plus latinae rei prosit quam daemonis oraculum. CODRVS serm 1 sig.D1 r ( 1494 ) his addo, quantum ad res latinas spectat, Platonem Bononiensem. RHENANVS ep 13 ( 1510 ) Quam ego tum sim a te ... comiter exceptus, verum etiam liberaliter coenae admotus, difficile dictu est, ubi de re Latina deque viris eruditis ab ovo - ut aiunt - usque ad mala dissertavimus. VADIAN poet 6 p.58,1 Poetae ... , qui tum succrescente iterum re Latina floruere. poet 20 p.175,6 Laurentium Vallam, de re Latina meritissimum auctorem. poet 29 p.273,15 Sunt hodie multi qui olim nominabuntur, nec de Latio loquor, quod suos semper rei Latinae patronos habet, sed Gallis ... . CALCAGNINI imit p.206 rem latinam et egregia studia facile posse aliquando reparari. – e) res impressoria : ALDVS praef 11A p.19 ( 1497 ) mihi ... negociis familiaribus impedito et re impressoria. – f) res herbaria : RVEL nat stirp praef Siquidem et Theophrastus et cunctis a Galeno praelatus Dioscorides in re herbaria neque non apud nos Plinius tam diuersi plerunque abeunt, ut eqs . FVCHS hist stirp praef quod Hermolaus Barbarus ... primus ... nutanti tum breuique casurae rei herbariae auxiliares manus porrigere dignatus sit. BESLER Eystett sig.(:)(:) r quum ego quoque ab ineunte aetate rei herbariae studio mirificè captus essem. TIT vd17 39:156803T Johannes Theodorus Schenck ... botanicae studiosis naturam scientiarum et artium ... magistram in re herbaria contemplandam commendat ... ( Jenae 1653 ).

Lexicographica: GEORGES*

zu 1) vgl. A. Moss, Renaissance Truth and the Latin Language Turn (Oxford 2003) 39sqq. zu Valla.

GRUPPEN: (zu e) Buchwesen (zu f) bot.