Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACTUS

ACTUS, idem quod, Actio, officium, ministerium. S. Cyprianus Epist. 55: Cum... singulis Pastoribus portio gregis sit adscripta quam regat unusquisque et gubernet, rationem sui Actus Domino redditurus. In Actu publico constituti, in Appendice Sermonum de diversis S. Augustini, serm. 3. Hincmarus opusc. 29: Jussistis ut... veniret ad causas vestras, id est, ad judicia saecularia, et suum advocatum de suo capite, videlicet de suo quod ipse egit Actu... donaret. Eadem notione usurpant lex 9. ยง 2. Cod. de Bonis proscript.; l. 1. Cod. Theod. de Asses. l. 6. de Honor. l. 3. de Numerar. etc. Jul. Firmicus lib. 3. cap. 13. et 14; Concilium Carthag. 1. cap. 6; Senator lib. 6. Epist. 12. lib. 7. Epist. 7. 14. 24. etc.