Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ACTUS

ACTUS,⁶ Via apta curribus et jumentis. Dief.

Actus quadratus undique finitur pedibus 120: hunc Baetici aripennem dicunt, ab arando scilicet. Isid. Papias: Actus, mensura quae habet centum viginti pedes in latitudine. Haec arpennum dicitur.

Actus duplicatus jugerum facit. Isid.

Actum intervicinale, quatuor pedes latum, qua jumenta agi possunt. Papias ex Festo. Jurisconsultis Actus, est jus agendi vel jumentum, vel vehiculum. Ebrardus Bethuniensis: Est actus via quae currus jumentaque ducit Sed per iter sine jumentis et curribus ibis. Vide Rigaltium ad Gromaticos.

Legis Burgund. Additam. 1. tit. 1. c. 4. tom. 4. Collect. Histor. Franc. pag. 278: Viam in Actum, hoc est, ubi carpenta vel carra ducuntur, similiter biennio amitti et adquiri posse.

Actus Apostolorum, Liber Ecclesiasticus, qui vulgo Acta Apostolorum, apud Anastasium in sancto Silvestro PP. et in Chron. Besuensi pag. 514. etc. Ita apud Thuribium Astoricensem Episcopum in libris apocryphis recensentur: Actus S. Thomae, Actus S. Andreae, Actus S. Joannis, quos sacrilego ore Leucius conscripsit.