Close Window

Latinitatis medii aevi lexicon Bohemorum (thanks to the Centre for Classical Studies at the Institute of Philosophy of the Czech Academy of Sciences (www.ics.cas.cz/en)) (2017): de

de de praep. c. abl.

1 a de loco: separationem designat, ad quaestionem ,unde‘ respondet, ap. verba sumendi (e. g. capere, sumere, petere) ponitur, i. q. a, ab, ex – z, s, od

b de tempore: spatium temporis (e. g. noctem, diem), in quo alqd exortum est et procedit, vel sequentiam immediatam designat, i. q. in c. abl., per, statim post – (ještě) během, (ještě) ve, bezprostředně po

c originem (in qua significatione quandoque pro adi. adhibetur), totum, ex quo pars sumitur, multitudinem (e. g. genus, societatem), ad quam quis pertinet, designat, persaepe pro gen. partitivo ponitur – z (jako označení původu, celku, z něhož se bere část, skupiny, k níž někdo náleží)

d materiam, ex qua alqd factum est, unde alqd (e. g. sumptus) suppeditatur, in posteriore latinitate instrumentum designat – z (jako označení látky, nástroje)

e causam efficientem designat, i. q. ob, propter – pro, kvůli

f i. q. secundum – podle

g relationem (ap. subst., sed saepius ap. verba, spec. ap. verba sentiendi et declarandi) designat, i. q. gr. περί – o, pokud se týče, vzhledem k

h c. adi. et adv. coniungitur, e. g. ,de improviso‘, ,de longe‘ – s adjektivy a adverbii tvoří adverbiální spojení

+ constr.: c. gen.: dummodo de eius, que ipsi monasterio prefuerit, ad id accedat assensus |(1377) MonVat IV 692|; duo angulares de linei mixti de rubeo colore |(1380) TopTg II 73b|; al. c. acc. (cf. ThLL V/1 43,30): de ipsius Henrici obitum...vicaria...vacavit |CapPr P 1144 f.66v| c. inf. (ad 1f, g; cf. ThLL ib. 45): sunt doctores solum de dicere, sed non de facere |JanovReg II 59|; que (circumstancie) non sunt...de esse sacramenti |IacMisVind 572| iunct.: (ad 1c): de ibidem ex eodem loco, indidem – rovněž odtamtud: testes...sunt hii: ...Wolfhardus de Cubito, Coiata de ibidem |(1239) CodDiplBoh III 276|; Fricz de Liblicz et Iessko de ibidem |(1361) RelTab I 428|; in villa N. Petrus et Czieczo de ibidem decesserunt |(1411) TabCur III 4|; per mortem Elsscze de Nova Plzna...et Michalis filii eiusdem de ibidem |(1461) DocPlz II 77|; al. (ad 1h): de mane (cf. ThLL VIII 279,37), de sero mane, vesperi – ráno, večer: quando surrexit (Adilheta) de mane |PetrZittChron 221b|; herbas de sero manducabat (Yndus) |IohMarign 509a|; vigilias 9 leccionum in sero et in crastino sequenti de mane missam defunctorum...cantare |(1363) RegDipl VII 892|; que (Iana) heri de sero recessit |VisitArchid f.51r|; al. de manu (cf. ThLL VIII 348,81) ex manu alcis, ab alqo – z něčí ruky, od někoho: martyrii exoptabat (Wenceslaus) adipisci glorie palmam, verumtamen minime fratris sui de manu |Christ 111|; si bona suscepi de manu Domini sine meritis |PetrZittChron 95b|; habet (plebanus) quandam cartham de manu Petri |VisitArchid f.38r|; renunciacio autem fieri debet superiori, de cuius manu habetur institucio |(1500) StatMor 78|; al. de necessitate necessitate cogente, necessario – z nezbytnosti, nutně: utrum peccata venialia sint confitenda de necessitate salutis |Malogr f.a 3rb|; sufficit (panis) de necessitate sacramenti |IohMarign 591a|; quod oportet de necessitate, ut fiat |DocWaldh 33|; credimus argumenta pro parte affirmativa de necessitate concludere |StanDeUniv 2|; saepe de necessitate esse necesse esse – být nezbytný: qui (Nicolaus) dicit expresse, quod sub utraque specie sumere est de necessitate et precepto Cristi |PetrZat 320|; est enim confessio fidei vocalis quoque de necessitate salutis |(1459) VarGeorg 385|; al. de se, de per se i. q. per se – sám o sobě, svou podstatou: stelle de se nichil agunt |ClarAstr gl. ad v. 56|; utraque pars antecedentis est de se nota katholico |HusSang 5|; de per se aliud est obiectum temperancie et aliud fortitudinis |HusQuodl 67|; non plus...gracie confertur per hoc sacramentum, quantum est de se, sumentibus id sub duabus speciebus, quam sub una tantum |EpCapistr I 769|; al. de per accidens i. q. per accidens – nikoliv svou podstatou, případkově: de per se risibilitas unitur homini, albedo autem non, sed de per accidens |StanDeUniv 72|; sperma principaliter venit...ab epate, corde et cerebro, sed ab aliis membris venit de per accidens |CapPr P 1252 f.127ra|; al. de quanto in quantum – nakolik, pokud: ego autem ad presens non video necessitatem convertendi proposiciones, nisi de quanto per syllogismum expositorium conversio fundari poterit |StanDeUniv 19|; sic „esse coloratum“, de quanto est communius predicacione formali quam species humana, de tanto est melius |ib. 97| iunct. c. alia praep. (aliis praep.) vel c. adv.: de cum: anni prioris...consulibus gracias de cum diligencia et fideli labore agentes |(1477) TopTgApp 58b| de extra, extra de: Nicolaus debet brasea...extra de domo...vendere, sed in domo non propinare |(1444) TopTg III 17a|; gravia vero crimina non debent clausis oculis preteriri, de extra cap. „Conquestii“ |(1500) StatMor 59| de insimul: omnes (nos fratres) de insimul...molendinum nostrum...vendidimus |(1359) RegDipl VII 125| de inter: non auferetur sceptrum de Iuda et dux de inter pedum eius (= Vulg. gen. 49,10, ubi: de femore eius ) |IohMarign 514a| de post: nos hortamur omnes et de post volumus adhortari |SynodKutn 33| de sub: erga...Iaxonem, cerdonem de sub Zderaz |(1423) TopTg II 600a|, cf.: z Podzderazie |ib. 600b| de et ab: nulli petenti...presumis absolucionem denegare...de et ab omnibus...absolvis |PalEccl 251*| de et contra: prophete sancti prophetantes, predicantes et scribentes de et contra sacerdotum maliciam |HusStan 323| de et cum: Cunczo et heredes sui habent...potestatem de et cum ipsa domo...faciendi...tamquam de rebus suis |(1359) RegDipl VII 102| de et ex: testamentum meum ultimum de et ex omnibus bonis meis...facio |(1430) TopTg II 155a| de et in, in et de: quid sibi de et in predicta summa...deficeret |(1362) TadCanc 331|; cum...Iohannes, marchio Moravie...in et de principatu...quasdam divisionem...et ordinacionem fecerit |(1371) CodIurBoh II/1 579|; nonaginta grossi...plebano...de censu suo, qui in et de dicta area...solvi debet, ...persolvantur |(1391) DocWenc I 106| in, de et super: quem quidem censum...Iacobus dicebat se habere in certis bonis et censibus census annui...in, de et super bonis ville L. |(1413) TopTg II 811a| de et pro: computo facto cum...campsore...de et pro factura 4 annullorum |(1372) MonVat IV 285|; precipimus...de et pro illis residuis mille florenis auri...duodecim naves...comparare |DocBelHus II 476|; al. de et super: quasdam ligas...cum eodem rege de et super inter nos mutuo adiutorio duximus ineundas |(1348) ArchCor II 71|; causa questionis de et super altari b. M(arie) |(1394) TopTg II 75b|; Onsso...octo sexagenas...dedit...de et super bonis...infrascriptis |(1409) DocAltov I 250|; Pržibislaus et ipsa Braxedis...de et super huiusmodi decisionibus...decreverunt |(1434) ArchZnoym II 276/1 p.171|; saepiss.

spec. (ad 1c): α ap. nom. propr. personarum insigne nobilitatis, signum domus indicat – v označení osob šlechtickým přídomkem nebo podle domovního znamení: per...dominum Petrum de Rosis |CancArn 461|; Lucas de maleis |(1393) LibIudIgl III f.122ra|; super Iohannem de alba campana |(1416) ArchPr 998 f.164v|; saepe in agnomine Mariae Virginis – v přídomku P. Marie („Sněžná“): datum Bude in prophoesto b. Marie Virg(inis) de nive |(1501) AČ 18,265| in nomine ordinis ecclesiastici – v názvu církevního řádu: monasterium in P. ord(inis) De penitencia |(1349) RegDipl VII 381|; testamentum...fratris Iohannis P. ordinis s. Francisci de observancia |(1470) LibCivBrun f.401v|; al. β pro adi. a nom. propr. loci derivato adhibetur – místo adjektiva odvozeného od vlastního jména místa: marchio...ecclesiam de Tassowice contulit monasterio...possidendam |(1238) CodDiplBoh III 244|; fratres minores de Zitavia |FormThob I 160|; post discessum...Iacobi, plebani de Trutnaw |InventTrutn 124|; al. γ ap. subst. mensuram designantia ponitur – u substantiv označujících míru: preter...aratrum de terra |(1197) CodDiplBoh I 326|; decima urna de melle |(s. XII) ib. 386|; ibidem sunt 15 lanei de silva |RegBonStrah 321|; Dyna reposuit...cantarum stagneum de una pinta |(1413) LibIudPlz II f.33v|; Margaretha bernam de XXX s(exagenis) gr. ...solvere...debebit |(1479) TopTg II 715b|; al.

nota varias locutiones verbales: (ad 1a): scabellum de pedibus Cesaris...subtraxit (cf. ThLL V/1 53,34) |BrunAdalb 277|; malivoli accurrentes de latebris |CrescZ 61|; Adalbertus translatus est (cf. ThLL ib. 49,33) de Polonia in Boemiam |AnnPr 377|; fidelesque omnes...de terra expulistis (cf. ThLL ib. 48,44) |VitaWencUt II 10|; de aratro levatus est (Premysl; cf. ThLL ib. 46,76) ad regnum |IohMarign 525b|; libellus continens excerpta (cf. ThLL VII 1227,71; 1228,5) de libro institucionum |InventTrutn 127|; al. (ad 1c): frater Colda...de nobilibus regni mei...trahens originem (cf. ThLL V/1 54,55) |CapPr P 1145 f.219r| (ad 1d): nec enim tam lepidum viri caput mordaci debuit scatere de verme |Lic 387|; obtinent dicti fratres unum cingulum, de quo ipsius (Agnetis) corpus post mortem tactum fuit (cf. ThLL V/1 62,49) |VitaAgn 129|; nos fecimus sigillari has litteras de sigillo nostro |(1347) ArchCor II 8|; de...hereditate domina Ossana...debebit...contribuere seu collectare de una marca |(1413) LibLun V f.9v|; al. (ad 1g): si fuerit (homo) culpatus (cf. ThLL IV 1313,59) de homicidio |(1278) CodIurMun II 64|; concedentes eis...de ipso rubeto...disponendi (cf. ThLL V/1 68,79) plenam...potestatem |(1343) ib. 382|; regem...de ducatu...investivit (imperator) |(1348) CodIurBoh II/1 305|; coram eodem bedallo de hoc protestetur |OrdoIud 251|; fratribus...condescendo de uno homine |(1355) DocPlz I 81|; postquam de hoc convictus fuerit (cf. ThLL IV 877,57) |(1362) DocZat 31|; de aliquibus eciam sanctis...breviter tangam (cf. ThLL V/1 72,34) |NeplChron 457a|; cumque...Stephlinus...de ipsis (pecuniis)...nollet carere |(1367) DocBudv 96|; in causis matrimonialibus, ubi iuratur (cf. ThLL ib. 70,5) de veritate |CapPr P 1145 f.43v|; si homines naturali amicicia debent suis proximis una secum favere de tali eorum communi bono |StanDeUniv 150|; nos vero...de premissis causis...cum notabilibus...personis...nos informavimus |(1368) MonVat IV 688|; inhibentes capitaneis..., ne...de ipsis (sexagenis) se ingerere vel intromittere (cf. ThLL VII/2 82,34)...debeant |(1398) CodIurMun II 905|; nos de tali convivio / benedicamus Domino |CantBoh 159|; iustum est de penitentibus, quod penitencie (-cia cod.) ceruleum colorem induant |WencDoct 282a|; postquam magister determinavit de personarum unitate |HusSent 51|; nulla occurrunt in publico de ignorancia vestra |(1415) ScriptHus II 270|; tristati fuerunt (apostoli) de magistro |IohSil 27|; pueri...condescenderunt et resignaverunt de...censibus |(1420) LibCrn f.23r|; sic tenet (cf. ThLL V/1 72,35) Romana ecclesia...de hoc puncto |IohZatEuch 2|; de voto imprompto penitere |PayneRepl 77|; non contristentur (cf. ThLL IV 779,20), fideles de signo |HilTract f.D 2r|; invigilet (procurator)..., ut per adventum...potus antique cerevisie fratribus provideatur. De reliquo vero tempore sit in arbitrio prelati |(1500) StatMor 80|; al. pendet ab subst. (ad 1g): feci concambium de villa M. |(1180) CodDiplBoh I 261|; ratus (dux) opportunitatem temporis de absencia imperatoris |GerlAnn 506|; donacionem de...capella...ratam...habemus |(1240) CodDip1Boh III 343|; ponetis nos in possessione libera...de civitate magna Ierusalem |PetrZittChron 259b|; quod...missa de sancto Spiritu...celebretur |ib. 307a|; eleccione de futuro abbate per eos celebrata |(1363) RegDipl VII 918|; per vendicionem triginta missarum de requiem |HusSerm 169|; facta est divisio (cf. ThLL V/1 73,68) de bonis |(1458) AČ 26,560|; al. pendet ab adi. (ad 1g): erat (Rolandus) ita infirmus (cf. ThLL VII/1 1445,83) de dicta crepatura |PetrZittChron 219b|; dicit (Nicolaus), quod habeat unam plateam integram de istis mulieribus suspectis |VisitArchid f.9r|; rector se...obligavit Magistro Lupo...ad tenendum eum indemnem de obligacione |(1394) StatUniv 26|; ingratus (cf. ThLL ib. 1563,80) de beneficio Dei...newdyeczen gsa dobrodyenye Bozyeho |CapPr P 125 f.307v|; non contentus (cf. ThLL IV 680,14) de multis erroribus |LaurBrzezHist 470|; de isto sum innocens (cf. ThLL VII/1 1703,72) |BriccLib f.141ra|; al.

2 de loco: ap. nom. propr. urbium – u vlastních jmen měst:

a loco abl. puri ponitur – místo prostého ablativu, z: rex Iohannes de Praga exivit |PetrZittChron 179a|; missus est de Roma legatus |Ioh Marign 543a|; illis, qui adduxerunt equos de Wienna, XXIII grossos |(1468) ArchZnoym II 246 f.28r|; saepe

b distantiam designat (pro praep. ,ab‘) – označuje vzdálenost, od: venit (Sigismundus) ad civitatem Z‹n›oymam...X miliaria sitam de Wyenna |DeLad 59a|

3 de tempore: loco abl. puri vel c. part. pf. coniuncti ponitur – místo prostého abl. nebo vazby abl. s part. pf.: quitacio de anno LXX primo |(1371-1374) MonVat IV 534|; Wilhelmum de anno MCCCLXXX° et de mense Iunii eiusdem anni...fecit (Witko) spoliari |ActaAud 10|; secuntur inducciones...facte de anno Dom(ini) MCCCCXVII |(1417) LibCit III 2|; al.

4 loco gen. qualitatis ponitur – místo gen. vlastnosti: super collacione ducatuum Wratislaviensis et Slesie; iste est melior et de longiore sentencia |(1348) ArchCor II 58|; dare...prandium de sex ferculis |(1359) RegDipl VII 227|; exhibuit (altarista) librum missalem bonum de bona litera |VisitArchid f.20v|; crux argentea...de antiquo et pulcro labore |(1476) InventViti LXXIV|; saepe

5 loco aliarum praep. ponitur – místo jiných předložek:

a loco praep. ,ab‘ auctorem actionis designantis – místo předložky ,ab‘ označující původce děje, od: qui tot cepit bona de te |PetrZittChron 95b|; mel artificiose de apibus conponitur |CapPr P 1354 f.66v|; al.

b loco praep. ,cum‘ - s: castra...de speciali gracia (cf. ThLL VI 2221,14) michi concessit (rex) |(1291) ArchCor I 69|; de profundis enim suspiriis lugubriter sepissime ita dixit (Wenceslaus) |PetrZittChron 92b|

c loco praep. ,in‘ c. abl.: de tali opinione sunt Egidius, sanctus Thomas |PalPosP 122|

d loco praep. ,pro‘ – za: plebanus...dabit...de pulsu 2 grss. |(1357) LibEr I 114b|; plebano pro oblagio IIIIor grossos, de vigiliis II grossos |(1370 Mart. 12) ArchPr|; de imposicione seu infusione, vulgariter od nasazenie LXII sexag. telorum II sexag. gr. |(1430 Iun. 14) ArchPr|; Heinkoni de VI diebus municiones reformanti XVII grossos |(1442) ArchZnoym II 242/2 f.37v|; Andreas...recognovit Andree...precium pro filio suo teneri de integro anno |(1486) LibIudIgl III f.67ra|; al.

6 „de recitativum“ spectat ad sententiam sequentem – uvozuje následující větu: et sic de: Omnis ignis est calidus etc. |StanDeUniv 25|.