Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): CALCEAMENTUM

CALCEAMENTUM, in altum projicere, Superstitionis species, qua de vitae diuturnitate augurabantur. Vita S. Arnulfi tom. 3. Aug. pag. 238. col. 1: Vanum praesagium, imo scelestum sortilegium, initio nuper actae Quadragesimae de illo (filio) exercuisti, ut quasi mori non posset, cujus Calceamentum in altum projectum ultra trabem supervolasset. Peccatum tibi mansit et filii vita recessit.