Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): AD

AD ACCEDENTES, Responsorium quod in Ecclesia cantabatur, dum ad sacram Synaxim Fideles accedebant juxta Officium Muz-Arabicum. Ordo Officii Gothici, tom. 3. Collect. Conc. Hispan. pag. 267: Subitoque canitur in choro responsum quod vocatur, Ad Accedentes, in eo vero monentur Fideles qui sunt communicaturi, ut accuratissime perpendant, quem cibum suscepturi sint.